Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Unde, ne longum faciam, ex hac ipsa epistula ad lubaianum adtende quid ingeram, quod uestrum euertat et absumat errorem. cum enim persuadere conaretur uel sanctus Cyprianus uel quicumque illam scripsit epistulam haereticos ad ecclesiam uenientes baptizari oportere, quod uidelicet baptismus nullus deputandus esset, quem foris apud haereticos accepissent, opposuit sibi quaestionem et ait: sed dicet aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? potest dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae [*]( 3 cf. epist. Cresc. 10 cf. Gal. 2, 14 23 Cypr. epist. 73, 23 ) [*]( 1 et] uel Z 3 fundit Yml dicis Xm2Z, at ef. audetis p. 398, 22 4 quanquam YRv 5 ipae] ille R 7 commemoras Wm2 eadem monstrauero R 9 Cypriano-ll inconparabiliter om, XZ 13 quicquid XYRZ 18 iuuaianum YmlR 19 errore R 21 baptizare YRv 22 baptismus ovi. R 23 dicit Cypr. 26 potest] potens est v Cypr. )

401
suae muneribus non separare. ista nobis simplicitas sufficit, cui testimonium perhibet ipse Cyprianus, tantum bonum intellegens esse unitatem corporis Christi, ut in eam simpliciter admissos etiam illos, quos esse sine baptismo arbitrabatur, de diuina misericordia merere indulgentiam et ab ecclesiae muneribus non separari pia cogitatione praesumeret. haec consuetudo ecclesiae fuit ante concilium Cypriani, haec superari et auferri non potuit nec concilio Cypriani, ut ex haeresi uenientes non quidem sine baptismo, sicut dicit, quia idem baptismus etiam foris eis inerat, sed non proderat, uerumtamen simpliciter, sicut item dicit, admissi de dei misericordia indulgentiam mererentur et a muneribus non separarentur ecclesiae. haec simplicitas magis quam duplicitas ecclesiae placuit uniuersae toto terrarum orbe diffusae.

Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibeat, audi ex epistula quam de unitate conscripsit: auelle, inquit, radium solis a corpore, diuisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fonte praecide riuum, praecisus arescit. in his Cypriani uerbis non inuenimus nec intellegimus lucem non capere diuisionem nisi in sanctis regno dei praedestinatis, qui diuidi ab ecclesia nullo modo possunt, et non germinare ramum fractum salutis aeternae germine accipimus, ariditatem uero riui a fonte praecisi in eo, quod sancto spiritu uacuantur qui ab unitate separantur, agnoscimus, non in sacramento baptismi, quod et boni habere possunt et mali, ita foris aperte quemadmodum intus occulte ab ecclesiae sanctitate separati. sed, unde nemo dubitat, quid de ipsius ecclesiae [*]( 16 Cypr. De eccl. cath. unitate c. 5 ) [*]( 1 separari Wm2 2 tantam Xml 3 ea R 4 etiam] id est Xm2Z 5 mereri Xm2YmUHZv 6 liiuneribuB om. R non] con JVml 7 ante] tante WmlYml 9 uenitentes Yml 12 separentur Z 16 inquid WRml 18 ab om. R 19 fronte WmlYml 20 inuenimus nec om. WYRv 22 qui] quid W 23 germinarem Yml fructum WYR 24 ribi WmlYml fonti R sancti R 26 et mali habere possunt WRo 28 inde B quid] quid uero Ym2 quod v ) [*]( LII. Xugmt. e. Don. 11. ) [*]( 26 )

402
fecunditate toto terrarum orbe diffusae senserit Cyprianus, attende in his quae subiungit: sic, inquit, et ecclesia domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter riuos latius expandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa. hanc ecclesiam Cyprianus in scripturis sanctis promissam, in uniuerso mundo redditam dilexit tenuit commendauit, quam perditi schismatici uel haeretici, uelut a malis se discernere ac separare cupientes. seditionibus impiis reliquerunt. qui ne suos exitus impios uanis excusationibus abluere conarentur, sancta scriptura praedixit: filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, quia nec propter malos, qui uidentur esse intus, deserendi sunt boni, qui uere sunt intus.

Hinc beatus Cyprianus quid senserit, accipe ex epistula, quam scripsit ad presbyterum Maximum et ceteros, quibus de schismatico et haeretico errore ad ecclesiam redeuntibus gratulatur: nam etsi uidentur, inquit, in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: [*]( 2 Cypr. De eccl. cath. unitate c. 5 15 Prou. 24, 22 21 Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 2 inquid WR 4 porregit WXYml 7 pandit Cypr. codd. WOmSMml et Hartel 10 aiaerso W 14 excassationibus R 17 pr. sint W 19 prae(pre-y)sbiteram WY 21 inquid R 22 zyzania W 23 auc W 24 cernimas ipsi de ecclesia om. WXmJYR 26 esse-frumentum in mg. W com Wml )

403
\'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.\'nos operam demus et quantum possumus laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli concessum est cui uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicare, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam uel uentilabrum iam ferre posse ant a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. uides, frater, secundum scripturas diuinas hoc praecepisse Cyprianum etiam propter malos, qui cum sint a bonis uita moribusque spiritaliter separati, corporaliter tamen eis in ecclesia uidentur esse permixti usque in diem iudicii, quo etiam corporaliter debitas separabuntur ad poenas, non esse ecclesiam deserendam tamquam frumenta propter paleam uel zizania, tamquam domum magnam propter uasa inhonorata. uides audis sentis capis intellegis, quanto scelere propter eos, qui uobis siue recte siue [*]( 1 II Tim. 2, 20 6 cf. Ps. 2, 9 7 cf. Ioh. 13, 16 ) [*]( 1 sunt uasa XZ 5 et] vel Cypr. 6 cui et Cypr., cf. p. 408, 21 8 necl neque v 9 nindicaret WXmlYml (aindicarit Gaud. II, 3, 3. 13, 14 et Cypr. codd. ArA3) uendicare Z ut se—uentilandam om. YR 10 paleam codd. vel nentilabrum om. v Cypr. ferre iam v 11 uniuersam zi(ze-R)zaniam YR 12 superba est-adsumit om. R 14 quidem Ym2R 16 insollcrter Z 17 amittant Yml 18 praecipisse Wml 22 esse] est XYRv ecclesia YRv deserenda Ym2Rv 23 zi(ze-R)saniam YR tamquam domum magnam] sicut nec domus magna YmSIi 24 magnum Xml ) [*]( 26* )
404
cum fallimini displicent, separemini ab ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui secundum scripturas diuinas tam magnum, tam firmum, tam clarum atque luculentum testimonium perhibet Cyprianus.

Quamobrem attende diligenter de tota ista quaestione breuem ratiocinationem meam. si recte in ecclesiam recipiuntur ex haereticis uenientes, ut in eis error proprius corrigatur, diuinum autem sacramentum non rescindatur, bene illic uiuentibus tamquam frumentis dominicis gratulamur. si autem, sicut putatis et Cyprianum uobis in hac sententia fauere iactatis, non habent baptismum, certe admissi simpliciter ad ecclesiam secundum eundem Cyprianum propter meritum ipsius unitatis indulgentiam dei merentur nec ab ecclesiae muneribus separantur. et quicumque illos secundum morem anteriorem, de quo non tacuit Cyprianus, simpliciter admittunt et recte ac pacifice uiuunt, inter eadem frumenta horreo destinata deputantur; qui autem uel scientes contra ueritatem in eis recipiendis contentiose dimicant uel prauis atque peruersis moribus uiuunt, in zizaniis et palea flammis debita tolerantur. propter eos tamen ecclesiam, quae per totum orbem terrarum copiosis successibus dilatatur — hoc est frumenta dominica, quae usque ad messem pariter crescunt uel usque ad uenti. lationem pariter triturantur —, non esse deserendam imperat deus, testis est Cyprianus. ac per hoc si in communione sacramentorum mali maculant bonos, quando temporibus Cypriani uel ante Cyprianum sine baptismo, sicut putatis, haeretici suscipiebantur, ecclesiam perisse dicite et uos unde nati fueritis ostendite. si autem, quod ueritas etiam per Cyprianum docet, cum pro ecclesiae pace etiam cognita zizania tolerantur, [*]( 1 fallimine Wm2 5 toto Yml 7 uenientis Yml 9 illic] illis Ym2R 11 baptimam W 12 meritum tamen ipsius Ym2R 13 nee] ne YmlR ecclesia WYml 14 separentur R 16 pacifici YRv uiunt WmJ horrea XmlR dedistinata W 18 els] his XZ 19 uiunt W 20 ecclesia Wm2 22 messem-usque ad om. W 23 deserandam X deserenda WYIiv 24 ac] hac WYmlR in om. W )

405
frumenta non maculant, filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, quia de ecclesia propter malos exire non debuit.

Iterum dico, ecce ab hac inuictissima ratione dissimulare non sino: si non communicantes peccatis malorum propter ipsam tantum communionem sacramentorum mali perdunt bonos, quando in praeteritum ex haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt, contagione sua bonos utique perdiderunt. iam tunc ergo non erat ecclesia, quam Cyprianus teneret praedicaret nec unde postea Donatus exiret. si autem bonos contagio illa non perdidit, nec eorum quos accusatis contagio christianum orbem perdere potuit. nolite calumniari separati et ad ecclesiam redite correcti. Caecilianum et socios eius, contra quos tunc Secundus Tigisitanus contraxit condiditque concilium, necesse tibi est accusare, mihi non est necesse defendere. accusa eos quantis uiribus potes. si innocentes fuerunt, nihil eis tamquam frumentis oberit uentositas tua; si nocentes fuerunt, non debuerunt propter illa zizania frumenta deseri, quibus nihil offuerunt. accusa quantum potes. uinco si non probas, uinco si probas; uinco, inquam, si non probas iudice te ipso, uinco si probas teste Cypriano. quid eos uis fuisse? si innocentes, cur frumentis dominicis, cum sitis zizania, calumniamini? si nocentes, cur a frumentis dominicis propter zizania separamini? exstat ecclesia cunctis clara atque conspicua, quippe ciuitas quae abscondi non potest super montem constituta, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, [*]( 1 Prou. 24, 22 25 cf. Matth. 5, 14 26 cf. Ps. 71, 8 ) [*]( 2 quia] quia qui ex quia quia W 4 ecce] et te v 5 non sino: si nonj non sinoB non W non sinis. non X (ml ut uid.), R commucantes W 8 amissi WXmlYmlR suea X 10 nec nnde-non perdidit om. R 13 redire WYml 14 tigiaicanus R 15 est tibi v 16 poteat WYml 17 eis om. R 18 illam zizaniam YR 19 obfnerunt Zv 20 potest Wml 24 zizaniam YR existat WXmlYR 26 per aquam Wml dominator Yml 27 a] ad WmJYmJ af R )

406
tamquam semen Abrahae, multiplicatum sicut stellae caeli et sicut arena maris, in quo benedicuntur omnes gentes. hanc etiam beatus Cyprianus ita commendat, ut eam dicat domini luce perfusam radios suos per orbem terrarum porrigere, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendere. haec aut in frumentis suis non accusaretur aut propter zizania non desereretur. unum horum uobis etiam uos ipsi respondete, alterum Cypriani monitis discite. ipsius enim uerba sunt adtestantis et dicentis: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus.

Uos contagione malorum Afrorum ecclesiam perisse dicitis de orbe terrarum et in parte Donati eius reliquias remansisse tamquam in frumentis a zizaniis et palea separatis, contra Cyprianum apertissime sentientes, qui dicit nec malorum permixtione bonos perire in ecclesia nec eosdem malos posse ante tempus iudicii diuini a bonorum permixtione separari. uos itaque secundum uestrum errorem uel potius furorem accusare cogimini non solum Caecilianum et ordinatores eius, uerum etiam illas ecclesias, quas in scripturis apostolicis et canonicis pariter legimus, non solum Romanorum, quo ex Africa ordinare paucis uestris soletis episcopum, uerum etiam Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Thessalonicensium, Colossensium, Philippensium, ad quas apertissime scribit apostolus Paulus, Hierosolymitanam, quam primus apostolus [*]( 1 cf. Gen. 22, 17—18 3 cf. Cypr. De eccl. cath. unitate c. 5 9 Cypr. epist. 54, 3 13 cap. 37} cf. Ep. c. Don. c. 12 23 cf. index nom. s. u. Monlenses ) [*]( 1 habrahae X 2 harena Ym2 4 isuos W 6 pr. aut] ut Ym2R accussaretur R 11 zizaniam YmlR ecclesiam WXYml 13 ecclesiam om. WXmlYR 15 in om. R 18 iudici W 19 uestrorum WXYmlZ, cf. p. 407, 14 20 accuaaare R 23 afraca X 24 galatharum Ym2Z thesalonicensium WR 25 colosensiom XR philipensium WXYmlR 26 hierosolimitanam WY )

407
Iacobus episcopatu suo rexit, Antiochensem, ubi primo appellati sunt discipuli christiani, Smyrnensem, Tbyatirenaem, Sardensem, Pergamensem, Philadelfensem, Laodicensem, ad quas est Apocalypsis apostoli Iohannis, tot alias ecclesias Ponti, Cappadociae, Asiae, Bithyniae, ad quas scribit apostolus Petrus, et quidquid aliud se Paulus ab Hierusalem usque ad Illyricum euangelio repleuisse testatur, ut taceam de aliis tam latis atque inmensis terrarum partibus, in quas ex his apostolicis laboribus et plantationibus porrecta creuit et crescit. ecclesia. istas certe ecclesiae, quas ex litteris diuinis atque canonicis nominaui, tam longe ab Africa constitutas, tamquam perierint ex peccatis Afrorum accusare cogimini, ne corrigatis errorem, qui uos ad tantum scelus nefaria dissensione conpellit.

Nos autem ut istum errorem uestrum facilius conuincamus, nec ipsos Afros, quorum falsa crimina in ceteras etiam gentes perfundere audetis, nec ipsos, inquam, defendere cogimur. habent enim cum illis transmarinis ecclesiis societatem regni, si innocentes fuerunt, si autem nocentes, tamquam zizania frumentis nec in Africa obesse potuerunt eis, qui se propter illos etiam cognitos ab unitate ecclesiae separare noluerunt. ut enim omittam, quam multi eos crediderint innocentes, quibus facinus eorum, etiamsi aliquod fuit, tamen demonstrari non potuit — et utique istos nec uos potestis dicere peccatis alienis incognitis potuisse maculari —, sed ut hos, inquam, omittam, ipsi, qui eos nocentes uel nouerant uel putabant, quamuis in Africanis ecclesiis constituti, cum uiderent eos [*]( 1 cf. Act. 11, 26 5 cf, I Petro 1, 1 6 cf. Rom. 15, 19 ) [*]( 1 episcopato W antiocensem XRmlZ 2 smirnensem codd. thiatyrenaem W thiatirensem cet. 3 apocalipsis WYBZ 4 iohannis apostoli Z capodotiae W capodociae X capadociae YZ 5 assiae R bithiniae WRZ 6 quicquid YRZ ad] ab WmlXYml illiricura WYR 7 repleuiase) reperisset W repperisset Yml 11 nominaait WYmlR tamquam] tam W 12 acusare W cogemini WXYmlZ nee Wm2 14 histum Wml 15 falso Ym2Rv crimen WXmlYRv . 18 faerint R zizaniam WYml 19 a frumentis WYR 21 crediderant XRZ 22 demonstrare Yml )

408
apud ecclesias transmarinas non potuisse conuinci nec crimina eorum longe lateque diffusis membris ecclesiae demonstrari. si se uellent propter illos, quos malos nouerant, a communione tot gentium, quibus eos ostendere non ualebant, uelut pestiferae contagionis timore separare, teneret eos non ego, non tu, non Donatus, non Caecilianus, sed ipse quem nominare ausus es . _ Cyprianus et diceret ea uerba, quae scripsit ad Maximum:

Si uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimusipside ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi. fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: (in domo autem magna non solum uasa sunt aurea etargentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.\' nos operam demus et quantum possumus laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli concessum est cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicare, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam uel uentilabrum iam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. [*]( 8 Cypr. epist. 54, 3 15 II Tim. 2, 20 21 cf. Ps. 2, 9 22 cf. Ioh. 13, 16 ) [*]( 3 ei se] sese Yml . 5 tenere B 6 quam Yml es] est WYml 7 dicere X ea] et R 8 Si] Et si v etai Cypr. inquit (inquid R) in YRv 9 impediri WXYZ 10 neatra R zizaniam YmlR 18 nasa] aaisa Xml argentia W 17 quidem] quidam Xml 19 et] uel cypr. 21 cui om. WXmlYR et om. v, cf. p. 403, 6 28 quod] quo Xml filio a. I. X 24 purgandum W paleam codd. 25 vel Ui. YM2. om. R uel uentilabrum om. v Cypr. ferre iam v 26 tminereaia zizaniam YmlR huma W )

409
superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. his Cypriani uerbis deum timentes in ecclesia tenerentur, qui uellent ab ea separari propter cognitos malos, quibus uerbis uos damnamini, qui separati accusatis et bonos. his uerbis Cyprianus et nos tenet in domo dei cuius decorem dilexit, etiamsi, quod numquam facere potuistis, a uobis accusatos et demonstratos traditores et quoslibet alios malos nosse possimus, ne illam propter uasa facta in contumeliam deseramus. his uerbis etiam uos in catholicam pacem correctos pacificus introducat, ne quibuslibet peccatis alienis seu ueris seu falsis offensi contra ecclesiam Christi in toto mundo scripturis fructificantem atque crescentem mala tanta iactetis, ne propter zizania triticum accusetis, ne propter paleam frumenta deseratis, ne propter uasa inhonorata extra domum magnam remaneatis.

Ecce quantum nos abs te commemoratus beatus Cyprianus adiuuit, cui de baptismo repetendo si quid aliter sapuit, pro tantis meritis flagrantissimae caritatis corrigendum procul dubio dominus reuelauit, quia in ea uite permansit tamquam sarmentum tanto fructu pacis et dilectionis opulentum, ut etiam, si quid in eo purgandum repperiretur, si nulla re alia, certe falce martyrii purgaretur. quamquam itaque ad errorem uestrum conuincendum et si uolueritis corrigendum satis superque potuerint ista sufficere, tamen, ne quisquam arbitretur aliquid te in epistula posuisse, quod refellere non ualerem aut in quo te nostris contra Petilianum litteris nihil idoneum [*]( 9 cf. Ps. 25, 8 ) [*]( 3 quid ampline Xml 4 insollerter Z 6 ecclesias WmlXYmlR 7 uellent] uel Jr 11 demonstratus Yml 12 possemuB Ym2Rv illa WXmlYmlli 17 zizania in WXml zizaniam YmlR 21 adinbit Wml 23 uita WYml 25 reperiretur WYm2v 26 martirii W )

410
respondisse demonstrare non possem, sequenti uolumine cetera uideamus.