Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Superioris uoluminis tam prolixo sermone puto quod tandem aliquando persuasimus non esse in hoc laudandos episcopos uestros neque adprobandos. quod de causa dissensionis. quae nostram communionem dirimit, nolunt nobiscum habere conloquium. hac enim quasi praescriptione se in causa pessima [*]( 5 cf. Cant. 4, 12—13 6 cf. epist. Cresc. 11 cf. Rom. 8. 29 12 cf. I Cor. 6, 9 13 cf. I Cor. 6, 10 ) [*]( 1 bonam WmlXml a lege R 2 quicquid Wm2Xm2 YliZ 5 poteum Yml paridisuui R 7 te om. R 11 conformeB) add. fieri Xm2Z 12 imagines WXmlYml 16 quo] quod WmlYmlli ad quod Ym2 hii WX 17 accidere Xml; add. contuli: lege codd. r, cf. subBcnpt. ll. II et III 18 EXPLICIT LIBER PRIMUS codd. IN- CIPIT LIBER SECUNDUS FELICITER (FEL. om. Z) WXYZ. om. li 20 persnassimus R uestros episcopos YRt) 23 consilium conloquium R haec R praescribtione W ac] si Yml . se in] sen (u ira ras.) W )

360
putant esse tutissimos, quam, nisi fallor, et ueris certisque rationibus et maxime diuinarum scripturarum exemplis penitus amputaui, quibus dilucidissime docui a sanctis praedicatoribus atque adsertoribus ueritatis etiam contra praesentes eius aduersarios nec tantum qui ex eodem populo quo et illi fuerunt, uerum etiam contra alienigenas et extraneos et, unde praecipue uanas formidines inicitis imperitis, contra eos qui dialecticam maxime profiterentur habitum fuisse sermonem, ne contentiosissimus habeatur diligentissimus praedicator et ne litigator putetur inpiger disputator, instans secundum praeceptum apostoli oportune inoportune, ut doctrina sana contradicentes redarguantur, uaniloqui refellantur, inquieti corripiantur, pusillanimes consolentur, infirmi suscipiantur, dum aduersus omnes resistentes uerbum salutis euangelicae cum patientia defenditur. sine diffidentia praedicatur. ostendi etiam, quam non debeatis ideo putare apud uos esse hominem baptizandum, quia et nos consentimus quod et haberi a uobis baptismus possit et dari, cum et illud dicamus perniciose haberi et perniciose dari, quoniam illa sancta, quibus uti et mali possunt, quanto sanctiora sunt, tanto ab eis inutilius poenaliusque tractantur. unde cum ad ecclesiam sanctam ueniunt, ipsi corrigendi sunt, non a bonis illa uiolanda, quae nec a malis mutata sunt.

Audi ergo, Cresconi, dum breuiter et hoc demonstrabo nihil te dixisse per totam epistulam tuam quo refelleres meam, nisi forte quod me nomina deriuare uel declinare [*](11 cf. II Tim. 4, 2 cf. Tit. 1, 9-10 12 cf. I Thess. 5, 14 20 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 putant esse tntissimos mg." putant se esse acutissimos (se esse in ras., acu in mg.) W putantes secutissimos Xm1 putantes securissimos Xm2Z putant esse (putantes R) acutissimos (ac in rae. Y) YR putant aoutiasimos v in textu 5 quo] quo. W 7 formidinis WR quia Tf 10 disputetur Yml 11 in.portunae W inportane (-ae) cet. (v) 13 ptlsillamines R consolenter Wml 17 aberi Wml 18 tert. et om. XHZ * 19 illa] illi R 20 inutilibua poenalisque R 22 bonis] nobis YSv 20 diriuare YR )

361
docuisti, ut a Donato Donatianos potius quam Donatistas dicerem, quam tamen Graecam saltem declinationem esse concedis, uidelicet quod ita Donatistae a Donato ut euangelistae ab euangelio nominentur, quo te delectari dicis, ut uestris euangelium praedicantibus a simili mutuata sit uocabuli declinatio. uide ergo, ne forte ipsi priores hoc uoluerint appellari, quia Donatum habent pro euangelio. nam sic isti a Donati quomodo sancti omnes nolunt ab euangelii societate discedere, et ideo delectantur uocari Donatistae sicut euangelistae, tuque potius eis facis iniuriam, cum scribis in Latino sermone non nisi Latinam regulam probans Donatianos a Donato, sicut ab Arrio et Nouato Arrianos et Nouatianos, melius uocari. nam ego cum scriberem, iam mihi a nescio quibus propagatum sonabat hoc nomen neque id mutare curaui, cum et hoc ad distinctionem quam uolebam satis sufficere existimarem. si enim Demosthenes, clarissimus oratorum, quibus uerborum tanta fuit cura quanta rerum auctoribus nostris, tamen, cum ei nonnullam locutionis insolentiam obiecisset Aeschines, negauit ille in eo positas esse fortunas Graeciae, illone an illo uerbo usus fuerit et huc an illuc manum porrexerit, quanto minus nos laborare debemus de regulis deriuandorum nominum, quando, sine illud siue illud dicamus, intellegitur sine ambiguitate quod dicimus, quorum non in expolitione sermonis, sed in demonstratione ueritatis est maior intentio! si autem quisquam nostrorum primus flexit hoc nomen, nullo modo mihi uidetur illud simile intuitus, quod euangelistae ab euangelio [*]( 15 cf. Cic. Or. 8, 27. Dem. nept ats». § 232 ) [*]( 1 dicere WtnlXmlYH 2 saltim Wm2 esse om. R 4 quod codd. nostris Yml 5 mutata XYR", cf. Cic. Or. 62, 211: uerbum a simili mutuari 7 a om. W 12 nobato W melius scripsi, cf. lin. 1 et p. 362, 20 uelles WXmlYmlRZv uelle Xm2 Ym2 13 iam mihi scripsi iam me (e in ras) W iam.. XY iam RZv a om. W 14 stinctionem JYml 17 cum tamen v 21 labore Wml dirinandorum R 22 pr. iUud] hoc v 23 alt. in om. R 25 ullo WXmlR non (add. m2) mihi uidetur ullo modo Y )
362
nuncupantur; sed quia per Donatum non tantum Carthaginis, qui hanc haeresem maxime roborasse perhibetur, sed etiam maiorem Donatum a Casis Nigris, qui altare contra altare in eadem ciuitate primus erexit, magnum scandalum factum est, ita fortasse a Donato Donatistas ut ab scandalo scandalistas uoluit appellare.

Sed ego in ea re, in qua nihil causae nostrae minuitur, me facillimum praebeo et quando tecum ago iam Donatianos uoco, quando autem cum aliis, consuetudinem potius sequor, quae his sonis iure dominatur; tu tantum memento me, cui tantam tribuisti eloquentiam, nondum nosse nomina declinare et nuntia uestris securitatem, ne iam timeant tamquam dialecticum, cui uides adhuc necessarium esse grammaticum. quodsi disciplina disputandi, siue illam dialecticam uelis appellare siue quid aliud, satis tamen sobrie docet, cum de re constat, non esse de nomine laborandum, sicut non curo utrum ea ipsa dialectica uocetur, curo tamen, quantum ualeo, nosse ac posse disputare, hoc est ueritatem a falsitate in loquendo discernere, quia hoc nisi curauero perniciosissime errabo, ita non curo, utrum Donatistae an Donatiani peritius et litteratius declinemini, utrum postremo a Donato, uel qui primus extra ecclesiam sacrificauit uel qui hanc dissensionem maxime roborauit, an a Maiorino, qui primus contra Caecilianum uestrae partis episcopus ordinatus est, debeat uobis quando loquimur distinctionis causa indi uocabulum. quod tamen haeretici sitis et ideo, ne decipiatis, cautissime deuitandi, nisi diligenter demonstrare curauero, non paruam neglegentiae culpam pro mei officii sarcina incurram. [*]( _2 haeresim v peribetur X perhibitur E 4 ciuitatem WmlXmllt erexerit W 5 fortassis v scandalitas WmlXmlYmllt 7 ea in re v 11 me om. XZ 14 disciplinam YR 15 decet Wm2 cum de re] condere R 22 prius XZ, cf. lin. 4 dissessionem Wml disceasionem Wm3 dissentionem R 23 a om. R maioriano R 24 episcopis Yml 27 neglegentiam W 28 sarcinam WmlXmlYmlR )

363

Quamquam id quod inter nos accidit schisma potius quam haeresim censes appellari oportere et, quod raro audere dialectici solent, etiam definitionibus ista discernis; ubi quantum nos adiuues satis demonstrare non potero, nisi ex epistula tua inseram uerba tua. quid sibi quid, inquis, quod ais: haereticorum sacrilegum errorem? nam haercses non nisi inter diuersa sequentes fieri solent nec haereticus us nisi contrariae uel aliter interpretatae J\'eligionis est cultor, ut sunt Manichei Arriani Marcionitae Nouatiani ceterique, quorum inter se contra fidem christianam diuersa sententia stat. inter nos, quibus idem Christus natus, mortuus et resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, schisma factum, non haeresis dicitur; siquidem haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero idem sequentium sepa ratio. quare et in hoc studio criminandi quantum incurreris uides errorem. cum quod schisma est haeresem uocas. haec nempe uerba tua sunt quae posui ex epistula tua.

Iam nunc adtende, si pertinax non sis, quam facili conpendio id quod inter nos agebatur ipse finieris. si enim et nobis et uobis idem Christus natus, mortuus ac resurgens, una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione peruersum est, nonne rebaptizare peruersum eat? tria namque posuisti. quorum si unum posuisses, satis superque sufficeret. sed quasi contra Donatianos fideliter ageres, ne quisquam uel nimis acutus id quod semel breuiterque dixisses interpretari aliter conaretur, etiam obtunsis auribus et cordibus tuam curasti inmergere atque inculcare sententiam : una, inquis, [*](5 epist. Cresc. Petil. 1 1, 1 27 epist. Cresc. ) [*]( 1 quanquam YZv 4 adiubes WmlXml 5 inquit 7\' inquid R 7 contrarie TViW 2Z 8 manihei Wml 9 marcionistae łV, cf. 1111 61, 75 10 sententiae WXml stant (n s. I.) W uos WXml 14 idem] eadem Wm3o, ut ipse Aug. infra 15 quantum] quam tu Wml quem tu Wm3YRv 16 uidis WmlXml heresim Ym2(v) 18 facile Xml 21 in om. WmJXmlYmlR 24 donationos WR 26 obtusis Ym2v 27 intermergere Wml )

364
religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. et adhuc aduersus inuicem laboramus. iam tandem aliquando cohibete dissensionem, resarcite discissionem, finite litem, amate pacem. quid reprobatis, quid exsufflatis, quare rebaptizatis? una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. nam si nobis et uobis non est unus baptismus, quomodo est una religio? sed tu dixisti (una religio\', ergo unus et baptismus. (si nobis et nobis non est idem baptismus), quomodo sunt eadem sacramenta? sed tu dixisti \'eadem sacramenta\', idem ergo et baptismus. item si nobis et uobis diuersus est baptismus, quomodo nihil est in christiana obseruatione diuersum? sed tu dixisti (nihil in christiana obseruatione diuersum), non ergo est diuersus et baptismus. quae cum ita sint, nos recte, quod unum atque idem neque diuersum est, nec inprobamus nec exsufflamus nec iteramus, sed agnoscimus suscipimus acceptamus; uos uero impie, quod unum atque idem neque diuersum est, dissimulatis agnoscere, suscipere recusatis, acceptare non uultis, sed eligitis inprobare, audetis exsufflare, non metuitis iterare. et cum in hoc ipso, quod ea quae inter nos mutata non sunt nos suscipimus, uos repellitis, nos si a uobis data sunt data iudicamus, uos si a nobis data sunt tamquam non data repetitis, [cum] tam diuersa sequimini, appellari uos haereticos dedignamini.

Adtende diligenter quid dicas, quid dicam. tu certe definisti et dixisti: haeresis est diuersa sequentium secta, schisma uero eadem sequentium separatio. item tu dixisti nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana [*]( 26 epist. Cresc. ) [*]( 3 reaarcite (-tae W) dissensionem WXZ, om. YBv; correxi 6 si] sine Wml siue XmlYml uobis et nobis WXYJRv 8 regilio W et anus v si nobis—baptismas addidi, cf. p. 366, 19 sqq. 11 diaersum Yml 12 sed tu-diuersum om. X 13 diuersus est et Z 28 cam deleui aequamini v 25 quod dicam Ymllt et quid dicam Ym2t quid ilicamus Wm3 )

365
obseruatione diuersum. si una religio est, eadem sacramenta. nihil in christiana obseruatione diuersum, quare ergo rebaptizas christianum ? si autem in eo quod tu rebaptizas christianum, ego non rebaptizo, diuersa utique sequimur, quare te dici non uis haereticum? puto quod non paruo signo agnoscamus haereticos, qui cum sibi et nobis unam religionem. eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum esse fateantur, nolunt nos agnoscere baptizatos. an tanta obstinatione contenditis, tanta dissensione ueritati resistitis, ut a religione, a sacramentis, a christiana obseruatione baptismum separetis? quod si facitis, in eo estis haeretici, quod ad religionem, ad sacramenta, ad obseruationem christianam baptismum pertinere non uultis. si autem non facitis, in eo estis haeretici, quod eos, qui uobiscum habent unam religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, cum et baptismum ad religionem, ad sacramenta, ad christianam obseruationem pertinere fateamini, tamen rebaptizatis. adtende enim diligenter definitionem tuam, in qua dixisti: haeresis est diuersa sequentium secta, et uide utrum non diuersa sequimini, aut separando baptismum a religiosa obseruatione christianorum sacramentorum, quibus eum nos inter magna coniungimus, aut eos, cum quibus in una religiosa obseruatione christianorum sacramentorum etiam baptismus unus est, tamen rebaptizando, quod nos detestamur.

Quam uellem, si possem, cum aliquem deceptum ex nostris fidelibus uestri nefandis interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos iam baptizatum nec coepisse dicunt esse christianum, cum tamquam paganum exsufflant, cum catechumenum [*]( 19 episc. Cresc. ) [*]( 1 si QtJI. W si ana-diuersum om. YRv unam (eras.) W religio est] religionem W (eras.), X 3 ai antem-chrietianum om. YRv 6 relegionem Wml 8 fateamur W 9 conditis Rml dissentione R neritatis WmlXmlYtnlR 18 diligiter Wml 19 alt. diaersam WmlXml diuersum YHv 20 sequamini ZYm3 26 uestri] uestris Wm2Z 28 catecaminam JYXYB cathecaminam Z \' )

366
faciunt, ut praeparent deinde retinguendum uel potius extinguendum, repente alicunde existere cum hac epistula tua et hunc ipsum eius locum in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare: quid facitis? ecce audite uidete legite: una est nobis uobisque religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. in cuius nomine iste baptizatus sit prius interrogate et tunc, si alium meliorem in uestro baptismo nominatis, date.\' tunc illi fortasse, si non ipsa rerum . euidentia contremescerent, continuo consilium suum, magnum uidelicet atque acutum, proferrent et dicerent: \'quis iste nobis est cuius epistulam geris? laicus noster est; nobis uinceret, uincitur sibi.\' tum ego si adessem, conuersus ad te dicerem: (tu saltem, obsecro, dic nobis, quid isti faciunt. ecce apud nos baptizatum rebaptizare disponunt. certe ergo nobis et uobis una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum\'? an responderes: \'sed Christi baptismus non est religio, non est sacramentum, non est obseruatio christiana*? auerterit deus hanc a tua mente dementiam. quid igitur mihi responderes urguenti ac dicenti: \'una nobis uobisque religio est; quibus autem baptismus unus non est, non est una religio; ergo nobis uobisque unus est baptismus. eadem nobis et uobis sunt sacramenta; quibus autem idem baptismus non est, non sunt eadem sacramenta; ergo idem nobis et uobis est baptismus. nihil est nobis et uobis in christiana obseruatione diuersum; quibus autem diuersus est baptismus, non utique nihil est in christiana obseruatione diuersum; non ergo nobis et uobis diuersus est baptismus. cur quod unum est inprobatur, cur [*]( 1 faciam Xml retingendum Zv 2 aliunde R 8 eis Ym2 4 porrigeret et WmlXYmlRml 6 baptizatur Wm3 7 sit om. WXR 8 ille YmlR 9 contremiscerent Wm3Xm2Ym2Zv 10 quis] add. est Z e nobis Ym2v 12 sibi] si ibi WYml sibi. tum] subitam Rml tam om. W nobis uinceret, nobis uineitur. sibi (si ibi Z) tam ego si (si eras. Xm2) adessem Xm2Z 13 saltim Wm2 15 christi anana W obseruationem WmlXml 19 argenti YRmlZv ac] a JB uana Wml 22 baptismus idem v 25 quibus antem-diuersum extant in R post eadem sacramenta nihil p. 367, 21 )
367
quod idem est exsufflatur, cur quod non diuersum est iteratur\'?

Me sic agente in praesentia, sic instante ad quas tergiuersationes confugeretis? uidelicet contemnerent in epistula tua illi grammaticos, tu accusares in nostra dialecticos, sed ueritas ex utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens a nobis esse diuersum quod constat esse peruersum, quia nos sacramenta nostra cognoscimus, errorem alienum emendamus, uos autem eadem sacramenta fatemini, quae tamquam nulla sint iteratis, magna diuersitate reprobantes quod diuersum non esse conceditis.

Proinde quamuis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem adprobem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua sententiarum diuersitate dissensio — neque enim et schisma fieri potest, nisi diuersum aliquid sequantur qui faciunt —. haeresis autem schisma inueteratum, tamen quid hinc opus est ut laborem, cum me tantum adiuuent definitiones tuae, ut, si mihi et per alios uestros concederetur, schismaticos uos libentius quam haereticos dicerem. si enim schisma faciunt, quibus cum eis a quibus se diuidunt una religio est, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum, hinc est uestra rebaptizatio damnabilior, quia in una religione, eisdem sacramentis, nihilo in christiana obseruatione diuerso alius et diuersus esse non potest baptismus. sed quoniam nec nullum est nec aliquid paruum quod diuersum sequimini, cum ab unitatis uinculo separati etiam de repetitione baptismi dissentitis a nobis, fit, ut secundum [*](3 stante Yml 12 qaamuis proinde Y proinde supra Quamuis Rm2, cf. p. 357, 21 inter] inprudenter R chisma Wml 14 aliqui Xml sentiam (aic) W dissentio B 15 chisma W 17 ut laborem mg. v allaborem Xm2 ad laborem eet. v 18 definitionis WmlXml 19 uos OM. W 23 religionem Xml in (in ras.) eisdem W nihilo in] nihil. in eadem (eadem postea additum) W 24 obseruationem WmlXml dinerso] diuersum Wm2 et diuersns] et dinerso YmlR e diuerso Ym2 25 alt. ne R quod] quod quod X quotquot Z 27 repetione R )

368
istam ipsam definitionem tuam, qua dixisti: haeresis est autem diuersa sequentium secta, et haeretici sitis et uicti appareatis. haeretici quidem, quod non tantum diuisi, uerum et in rebaptizando diuersum sequimini, uicti autem, quia datum per nos baptisma, tamquam non ipsum uel tamquam nullum sit, iteratis, quod unum atque idem nec diuersum esse fatemini. tua quippe uerba sunt, quod nobis uobisque sit una religio, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum.

Quapropter si litteris tuis pars Donati suscriberet ac deinde ista, quae a te atque me dicta sunt, sine insana pertinacia uel inpudentia cogitaret, nihil ulterius aduersus nos sentiret aut diceret. sed quoniam tu es cui respondeo, iam puto quod et ipse uideas, quam non studio criminandi, sed perniciosam redarguendi fallaciam dixerim: Don at is tar u m haereticorum sacrilegum errorem. in quibus quattuor uerbis siue nominibus, quia hoc uel tibi uel arti grammaticae placet, primum quod positum est \'Donatistarum\' corrigo et muto et \'Donatianorum\' dico, cetera uero tria, quoniam uerissime dicta esse iam ut puto sentis, uos corrigite, uos mutate. mutate, inquam, et corrigite Donatianorum uel quodlibet aliud uocandi sitis tamen haereticorum sacrilegum errorem. nam et haeretici estis, uel quod in schismate inueterato remansistis uel ei tua definitione, quod de ecclesia, quae corpus est Christi, uel de iteratione christiani baptismi diuersum sequimini, et sacrilegus error est non solum a christiana unitate separatio, uerum etiam sacramentorum, quae secundum tuam confessionem una eademque sunt, uiolatio atque rescissio. [*]( 1 epist. Cresc. 14 Petil. I 1, 1 ) [*]( 2 dinersam JVml sequentium (n supra litteram erasam m2) X apareatis Xml 5 baptismum v iteratns R 9 svbscriberet Wm2Xm2YBZv 10 bac Xm1 atque a me v 11 inprudentia W 12 aut] an Wml 15 sacrilegiam Yml quatuor Zv 18 donatinorom B nero] uera Xtnl 19 nt om. R 22 in om. WmlXmlYml chismate Wml remansisti WmlXml 24 chriatiani] christi W 25 error estj errorem Xml a s. l. Y 27 resciMio (s ante c et io in ras.) Y recisio Z )

369
quod si corrigitis et mutatis, quomodo tales uos suscipimus quales eratis? unde inaniter tam multa locutus es et, cum sis ingenio tam acuto, consuetudine audiendae uanitatis obtunderis, ut uideatur tibi, quod, cum ad nos a uobis transeunt, tales eos quales erant suscipimus, quia in eis traditionem christianorum, quam nec alienati alienauerant nec peruersi peruerterant. adprobamus; quae sacramenta etiam tu, quamuis non talis quales nos sumus, non potuisti tamen nisi talia. nec sic talia quasi alia similia, sed omnino eadem confiteri.

Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui ueneratur ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet caritatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui adprobat sacramentum quod exsufflabat? an uero ita sunt omnia falsis aera praeposterata, ut non dicantur mutati, in quibus ea quae diuersa fuerant ueritate corriguntur, et mutati dicantur, in quibus ea quae [similia] una eademque fuerant uanitate iterantur? noli ergo ulterius in hac re non tantum carnaliter, uerum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant uestros a nobis suscipi existimes, qui conuersione uoluntatis ab errore ad ueritatem, a diuisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad caritatem, ab humana praesumptione ad diuinarum scripturarum auctoritatem non ante incipiunt esse nostri, quam esse destiterint uestri. haec conuersio uoluntatis repente mutauit non solum in teloneo peccatorem, uerum etiam in cruce latronem; nisi putas, quod Christus in paradiso secum esse uoluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa [*](2 cf. epiat. Cresc. 25 cf. Matth. 9, 9 ) [*]( 6 alienaaerunt Wml 9 sic] si Rm2 11 blasfemabat W tener Xml 13 respuebam R 16 corrigantar Yml 17 similia tkkui. cf. lin. 9. p. 379, 10. III 7 init. IIII 14, 16: sacramenta quae non alia uel similia, sed tu omnino eadem confiteris. fort. ergo fuit quae (non alia uel) similia, (sed) una uanitate I unitate Wm2Ym2 20 qui] quo Yml 21 ad dissensione Wml ad dissentionem R dissensionem Xml 25 telquio WmlYmlv 26 in om. Wml csse. W 27 cruentiam Wml cruentera Xml ) [*]( LII. Antrust c. Don. II) [*](24 )

370
conuersio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad inmortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium. siue enim ad malum siue ad bonum paruo momento animus commutatur, sed non ideo paruum est quod meretur. in ipsis corporalibus et temporalibus bonis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta octo annorum aegritudinem mox ut dominus dignatus est iubere sanauit. crede certis rebus, non uerbis inanibus. mutati ad nos uestri transeunt — absit ut ipsi sint qui fuerunt —; quod utinam et tu facias et quam uerum sit in te tibi credas!

Magnum aliquid tibi dicere uisus es nominando Candidum Uillaregiensem et Donatum Macomadiensem, qui ex uestris episcopis etiam apud nos episcopi fuerunt et probata uita ad honorabilius senilis aetatis meritum peruenerunt; quasi sacramenta et inuocatio nominis dei, quae fit apud uos, ipsa inimica sit nobis, cum et in eis, qui extra ecclesiam sunt, non sit omnino nisi ecclesiae. in qua quaestione si meis uerbis laborarem, tuis adiuuarer. nam si extra ecclesiam nihil ecclesiasticum posse esse sentires, non ipse dixisses nobis et uobis unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. quibus uerbis tuis non in totum consentio. christiana quippe ecclesia caretis, christianam caritatem non habetis. christiana sane in uobis sacramenta cognosco et in his illud quoque diuersum inprobo ac respuo, quod, cum eadem etiam in schismate habeatis, eadem in catholicis exsufflatis. prorsus agnoscit in uobis ecclesia cuncta quae sua sunt, [*]( 2 cf. Luc. 23, 40-43 7 cf. lob: 5, 5—9 12 cf. epist. Cresc. 20 cf. pag. 363, 11 ) [*]( 2 inmortalem R praemant R 3 suplicium R a bonum Wml 4 non om. R 5 temporibus W ml bonis scripai poenis codd, v 6 beneficius R qualibet R 7 et octo v 8 sanabit WmlXmlYmJ 10 fuerint Yml 12 est R 13 candidam Wml uillaregiens est Yml uillam regienseni RZ macoinadiaensem R 14 brobata Xml 17 sit] sunt R 18 omnino] nomino Wml 20 posset WmlR 2o in hia]\' nichil R hac WmlXml 26 chismate Wml 27 prorisus R )

371
nec ideo non sunt eius, quia et apud uos inueniuntur. apud uos quippe aliena sunt, sed cum uos correctos recipit cuius aunt, fiunt etiam salubriter uestra, quae perniciose habebatis aliena. discordia uos possidet sub titulo pacis; ergo discordia pellatur, pax introducatur. quid causae est ut titulus deponatur? episcopus est, inquis, episcopum recipis*, presbyter, presbyterum. posses mihi et hoc dicere: homo est, hominem recipis\'; tam quippe in illo sacramenta christiana quam membra humana cognosco nec curo, per quem fuerint seminata, sed a quo creata. quibus si male uti uoluerit, eo ipso malus fit, quod creatorem de bonis eius offendit; si autem bene uti coeperit, se corriget, non illa mutabit.

Et de episcopis quidem uel clericis recipiendis alia quaestio est. quamuis enim, cum apud uos ordinantur, non super eos inuocetur nomen Donati, sed dei, tamen ita suscipiuntur, ut uidetur paci et utilitati ecclesiae conuenire. neque enim episcopi propter nos sumus, sed propter eos, quibus uerbum et sacramentum dominicum ministramus, ac per hoc, ut eorum sine scandalo gubernandorum sese necessitas tulerit, ita uel esse uel non esse debemus quod non propter nos, sed propter alios sumus. denique nonnulli sancta humilitate praediti uiri propter quaedam in se offendicula, quibus pie religioseque mouebantur, episcopatus officium non solum sine culpa, uerum etiam cum laude posuerunt. numquid sic etiam christianum nomen et fidem laudabiliter ac non potius damnabiliter ponerent? sicut in accipiendis his rebus possunt esse iustae causae, cur excuset quisque fieri episcopus, nec tamen [*](4 ditcordia cet.] cf. Caes. 4 extr. 6 epist. Cresc. 17 cf. Em. 7 ) [*]( 1 inueniantur WmlXml 3 finiunt W habeatis R 5 causa WmlXmlYmlR 6 es Wm2R recipio (8 B. o) Y, item lin. 8 7 preabiterium Ym1 es Wm2R 9 nec] ne Yml curro WmlXml 11 fit] sit R 15 donatis WmlXml 16 pati Yml 18 ac] hac Xml 19 aecesitas Wia1 22 quaedaro] quae W 26 in om. W accipiendoa Yml 27 quur WmlXml eicuset] add. et W episcopis Yml nec] non Wm3 ) [*]( 24* )

372
similiter potest ulla causa esse iusta, cur quisquis excuset fieri chriatianus. quid ita, nisi quia sine episcopatu uel clericatu salui esse possumus, sine Christiana uero religione non possumus?

Proinde uestri episcopi seu quilibet clerici, quantum ad ipsa ecclesiastica officia pertinet, sic in catholicam suscepti sunt unitatem, quemadmodum expedire uidebatur his, quorum saluti per eorum consulebatur officium uel exercendum uel omittendum. uerumtamen etiam de ipsis, qui et apud nos eosdem administrauerunt honores, numquid, sicut dicere potuisti: episcopus est, episcopum recipis, ita poteris dicere: \'haereticus est, haereticum recipis\' aut: \'schismaticus est, schismaticum recipis\' aut: \'Donatianus est, Donatianum recipis\'? his enim nominibus non gradus honoris a plebeia dignitate, sed crimen erroris a catholica ueritate distinguitur. proinde illa tamquam ecclesiastica munera etiam in alienis inuenta, qui uos relinquendo et ad nos transeundo nostri fiunt, pro utilitate populorum, quibus hac dispensatione seruimus, uel suscipiuntur uel non suscipiuntur. illa uero uitiosa et proprie uestra sanantur corriguntur mutantur, dum tamen ea sacramenta, sine quibus homo non potest fieri christianus, etiam in haereticis sic tractentur, ut, cum ad ecclesiam ueniunt. quod defuerit addatur, quod agnitum fuerit adprobetur, ne, dum nimis offendimur eis malis, quae contra ecclesiam pepererunt, persequamur etiam bona, quae de ecclesia discedendo traxerunt. nam etiam ramus fractus si rursus, sicut ait apostolus, inserendus sit, radix ei redditur, non forma mutatur. [*]( 5 XII 14] cf. Parm. II 18, 27-28 11 epist. Cresc. 26 cf. Rom. 11, 23. ) [*]( 1 quur WmlXml quia XYRZv quisque Wm3 8 ante non d.el. christiana Z 7 suscepti sunt] susceptis R 8 iia Ym3v 9 homittendum Wml 11 episcopis Yml es pro est passim R recipitis Y 17 uos traseundo Xml nostros eundo Xm2Z 19 uel non suscipiontur om. YR 23 addatur ecclesiastica modestia quod Z (nota marginalis in X: eccleaiastica modestia) approbetur WmlYmHZ aprobetur Wm3YmJR 26 fructus WmlYml fruticis Wm3 )

373

At enim quia nostros, inquis, haereticos et sacrilegos uocas, quod nefarium et inexpiabile crimen est, numquid talibus sine aliqua expiatione ignosci debet aut potest? cur ergo, inquis, non emaculas uenientem, cur non primo abluis et emundas et sic tibi communicat? quid, quod ex his tuis uerbis multo conuenientius alius dixerit talibus iam ignosci nec debere nec posse teque tibi ipsi contraria locutum esse monstrauerit, ut ideo diceres cum aliqua expiatione talibus ignoscendum. quia id quod obicitur inexpiabile est? quomodo ergo expiatur quod inexpiabile est? quomodo sperem te auditurum esse quod dico, qui tam in proximo non audis ipse quod dicis, cum tibi continuo contradicis censendo expiandum quod inexpiabile dixeris? nos autem ita uestrum dicimus haereticum et sacrilegum errorem, ut tamen inexpiabilem non dicamus; alioquin frustra uobiscum, ut eo relicto correcti ad ecclesiam catholicam transeatis, quibus modis possumus agendum esse censuimus. nec nostro, sicut scribis, uerbo te uti arbitreris, quasi hoc malum sine uenia et sine medico esse dicamus; quod omnino non dicimus, quia et ueniam merentur, quos huius mali paenituerit, et omnipotens est medicus, qui per prophetem dicit: si conuersus fueris et ingemueris, tunc saluus eris. quapropter si in aliquem forte incidisti uel minus in his rebus instructum uel minus quid loqueretur intuentem, quamuis esse communionis catholicae uideretur qui hoc tibi diceret, ipse potius huius inconsiderati uerbi ueniam mereatur, sicut tu, qui cum sis tam liberaliter eruditus et in arte uerborum non mediocriter doctus, minus tamen quid loquaris adtendens expiandum censes quod inexpiabile dixeris et, quod est monstruosius, ideo expiandum, quia inexpiabile. non est autem catholicum eos hortari, ut errore correcto salui [*]( 1 epist. Cresc. 17 cf. epist. Cresc. 21 Ezech. 18? ) [*]( 1 at ex ait X 5 his] eia XZ uerbis tuis Ev 6 iam scripsi tamen W tam XYRZv 9 inelpiabile] add. crimen XZv 14 inexpiabile WmlXYSZ 15 ad] ad ex Yml 20 quos] quod Yml est om. WXBZ qui del. Wm3 22 erit WmJXmlYml 80 ortari X )

374
fiant, quos.inexpiabiliter atque insanabiliter adsereremus errare. sed ideo uobis non uidentur mundari, cum ad nos a uobis transeunt, quia non denuo baptizantur, quasi solo baptismo, quem repeti non oportet, cum idem atque unus est. homines ab errore mundentur. mundantur et uerbo ueritatis ab illo qui ait: iam uos mundi estis propter uerbum quod locutus sum uobis. mundantur et sacrificio contriti cordis ab illo de quo dictum est: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit. mundantur et elemosynis ab illo qui ait: date elemosynas, et ecce omnia munda sunt uobis. mundantur ipsa quae supereminet omnibus caritate ab illo, qui per apostolum Petrum dixit: caritas cooperit multitudinem peccatorum. quae una si adsit, illa omnia recte fiunt; si autem desit, illa omnia frustra fiunt. haec uero unde sit audi dicentem apostolum: caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. unde merito creduntur hi, qui extra ecclesiam baptismum ecclesiae perceperunt, non habere spiritum sanctum, nisi cum ipsi ecclesiae in uinculo pacis per conexionem caritatis adhaerescunt.

Iam enim locus est ut ostendam, quod in primo libro distuleramus, quid in ecclesia, quae sanctum corpus est . Christi, proprie possit accipi, quod praeter illam non potest accipi. de his enim, qui schismata faciebant, idem apostolus dicit: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; primam ad Corinthios epistulam lege et [*](6 loh. 15, 3 8 Ps. 50, 19 10 Luc. 11, 41 12 cf. Eph. 3, 19 18 I Petro 4, 8 16 Bom. 5, 5 22 cf. pag. 358, 24 26 I Cor. 2, 14 ) [*](1 adseremus 22 4 repet Xml hominis Yml 5 errorem WmlYml 6 quod] quem Xml, cf. Soensch, It.2 p. 266 9 contri.tum Y 10 spernet (ὲξουδενώσει) Engelbrecht elimosinis WYml eleinosinis XYmSBZ 11 elimosinas WYml elemosinas YmSRZ eleemosynam v 12 et ipsa Wm3 14 omnia illa v 16 inquid R 18 hi om. v 20 in om. v connexiouem WmlYmlv 23 distuleram XZt at cf. De bapt. 1 19, 29r ne uidear dicere, proferamus 26 ca quae XZfJ )

375
inuenies. baptismus igitur sacramentum est nouae uitae ac salutis aeternae, quem multi habent non ad uitam aeternam, sed ad poenam aeternam, non bene utentes tanto bono: caritatem uero sanctam. quae est uinculum perfectionis, nemo potest habere non bonus. nemo qui habet potest esse uel schismaticus uel haereticus. cum ergo quisque ad ecclesiae ueniens unitatem, cum eius membris ueraciter copulatur, accipiat spiritum sanctum. per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, eademque caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut et baptismum. quem primum habebat ad iudicium, habere iam mereatur ad praemium, quomodo eum mundari negas. nisi quia omnino quae sit mundatio spiritalis ignoras? non igitur, sicut conuiciaris, tamquam in asylum Romuli uestros nocentes recipimus. quos ciuitas dei recipiendo efficit innocentes, cum ad eam ueraci corde transierint, de qua eius conditor dicit: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. non enim eam condidit, qui fratrem superbe occidit iratus, sed qui fratres humiliter redemit occisus. hanc spiritu sancto mundante laetificat. de quo clamabat dicens: si quis sitit, ueniat et bibat, non aquam uisibilem commendans, quae datur in baptismatis sacramento, quam et boni et mali habere possunt. quamuis sine illa boni salui fieri non possint. quae quamuis ecclesiae sit, tamen etiam foras profluit, cum et apud illos inuenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus quattuor fluminibus negari non potest quod sit aqua paradisi, [*](8 cf. Rom. 5, 5 9 cf. I Petro 4, 8 11 cf. epist. Cresi-. 18 ef. epist. Cresc. 16 Matth. 5, 14 19 Ioh. 7, 37 24 cf. I Ioh. 2, lii 25 cf. Gen. 2, 10—14) [*]( 1 baptismum R hac Yml 2 quem ex que Wml 4 que f,r qui Wml unculum W 5 uel om. Z cismaticus Wml 7 cum del. Wm3 9 cooperit Z et om. Rv 10 iam om. Z 18 conuinciaris Wml conuitiaris YR 14 dei om. Z 15 eainj eadem Yml eandem Ym2Rv 17 condedit Yml 19 sancto] auo XZ, cf. p. 376, 18 sqq. 24 erat Yml 25 meinorabibus Wml memorabilius Yrnl quatuor Zr)
376
quamuis non sit in solo paradiso, quia etiam extra inde manauit.

Non ergo hanc aquam, sed aquae nomine inuisibile dei donum sanctum spiritum commendabat dicens: si quis sitit, ueniat et bibat, sicut euidenter euangelista testatur adiungens: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum; spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. et utique, quantum ad sacramentum attinet lauacri uisibilis, antequam esset resurgendo clarificatus, iam baptizauerat plures quam Iohannes, sicut ipsum loquitur euangelium. unde dicit discipulis suis: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autemspiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos dies hos usque ad pentecosten. hic sanctus spiritus ueniens in eos tale signum primitus dedit, ut, qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, quia portendebat ecclesiam per omnes gentes futuram nec quemquam accepturum spiritum sanctum, nisi qui eius unitati copularetur. huius fontis largo atque inuisibili flumine laetificat deus ciuitatem suam, de qua propheta praedixit: fluminis impetus laetificant ciuitatem dei. ad hunc enim fontem nullus extraneus, quia nullus nisi uita aeterna dignus. accedit. hic est proprius ecclesiae Christi, cui tanto ante prophetatum est: fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi. de hac enim ecclesia et de isto fonte dicitur et in [*]( 4 Iob. 7, 37 6 Ioh. 7, 39 11 cf. loh. 4, 1 12 Act. 1, 5 16 cf. Act. 2, 1-4 21 Ps. 45, 5 24 Prou. 5, 17 ) [*]( 1 quamuis om. W quia] qui Yml quae WYm2Bv 2 manabit WmJYml 4 domum Yml 10 labacri Wml 12 iohannis XmlYmi 13 baptizabimini spiritu sancto v 15 spiritus eanctus Z 16 eos] eo WmlXZ talem Rm1 acciperant WmlXmlYml acciperent Xm2Ym2Zv, cf. Petil. II 32, 74 init. 17 loqueretur Yml 18 accepturam R 19 unitate v 20 inuisibile Yml flumini S 21 laetificat XYBZv (impetus = όρμήματατα) 24 ante om. Wml )

377
Cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae.

Haec uestri de uisibili baptismatis sacramento accipientes tantum errant, ut res absurdissimas fateri cogantur inuiti, quod ad illum scilicet fontem, qui proprius unicae columbae, de quo dictum est: nemo alienus communicet tibi, ad hortum conclusum puteumque signatum potuerit accedere Simon magus, quem legimus a Philippo baptizatum, potuerint accedere tot ficti, de quibus gemens loquitur Cyprianus: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, tot episcopi auari, de quibus idem ipse testatur: fundos insidiosis fraudibus rapientes, usuris multiplicantibus faenus augentes. isti quippe baptizati et baptizantes uisibili baptismo repperiuntur: ad illum tamen fontem proprium. cui nemo communicat alienus, ad illum fontem signatum, hoc est ad spiritus sancti donum, quo caritas dei diffunditur in cordibus nostris, nullus istorum nisi mutatus accedit, ita omnino mutandus, ut non sit alienus. sed sit caelestis particeps pacis, sanctae socius unitatis, plenus indiuiduae caritatis. ciuis angelicae ciuitatis. ad hanc itaque ciuitatem quisquis haeresis uel schismatis deposito errore correctis moribus pia mente conuertitur, si iam sacramenta gestabat, quae foras etiam ad indignos profluere potuerunt, haec honorantur io eo, quia et in alienis non uidentur aliena, sed iam illo proprio, cui nemo communicat alienus, illo signato spiritus sancti fonte inundatur, a quo apud uos etiam, quisquis ceteris [*]( 1 Cant. 4, 12—13 6 Prou. 5, 17 8 cf. Act. 8, 13 10. 11 Cypr. De lapsis cap. 6 16 cf. Rom. i), 5 ) [*]( 1 ortas codd. 3 hac lVmlYml hanc Wm3 hoc Ym21iv uisibilis v 4 accipientis Yml cogatur WmlYml 5 proprius] add. est v 7 ortum WYm2Z 8 accidere WmlXmJYml apphilippo W 9 ficto Xml 13 fenus Rv iste YmJ ista quippe in baptizatis et baptizantibus Ym2Rv isti quippe baptizati baptizantur et uisibili Z 14 uisibilia JR reperiuntur WXYm2Zv 16 ad] ab YIIII 18 sit in caelestibus (bu J(. l-) W 24 aliena] alieni Wml 25 illo om. R 26 quiequis WmJ )

378
moribus laudabilis fuerit, solo schismatis uel haeresis crimine separatur.

Cum ergo ueniunt ad nos uestri desistentes esse uestri, incipientes esse nostri, accipiunt quod non habebant. ut salubriter habere incipiant, quod tanto perniciosius quanto indignius habebant. accipiunt enim primitus ipsam ecclesiam et in ea pacem unitatem caritatem per fontem eius proprium atque inuisibilem spiritum sanctum. sine quibus utique nullo dubitante interissent, quidquid aliud apud uos, quod de ecclesia foras trahi potuit, habuissent, faciliore autem uenia quod nondum habuerunt accipiunt, quam si habuissent iam et desenris sent. et hoc discernitur apud nos. ut aliter recipiantur qui catholicam reliquerunt, aliter qui ad illam primitus ueniunt. illos enim amplius grauat crimen desertionis, hos autem non a se disruptum, sed cognitum et retentum uinculum releuat unitatis. unde fieri potest. ut, qui seductos rebaptizauerunt. ipsi pro eis paenitentibus dominum deprecentur. si prius isti conciliati quam illi reconciliati ecclesiae fuerint; sicut fieri potest, ut etiam cultores idolorum, si quos forte christianos ad idola seductos apostatas fecerint. si priores seductores facti fuerint christiani et magnum aliquod meritum in ecclesia consecuti, per ipsos illi quos deceperant redeant. per ipsos commendentur et reconcilientur domino, per quos dimiserant dominum. quod enim ualet ad mundanda sacrilegia gentilium recte perceptum sacramentum baptismatis, hoc ualet ad mundanda sacrilegia schismaticorum et haereticorum ueraciter adprehensa caritas unitatis. quamobrem sicut seductores fidelium christianorum uenientes ad Christum seductis redeuntibus praeponuntur. unde isti et episcopi fieri possunt. illi non [*]( 29 unde cet. ] cf. epist. 245 ) [*]( 5 ut] et R 7 charitatem unitatem v 8 inuisibilis WmlXmlYmi sanctum spiritum Z 9 quicquid YRZ 10 faciliori Wm2 11 iam scnpsi tamen Wm IX YftZ tantam Wm3 et tamen v 13 uenient Xml 14 grabat WmlXml disertionis Z hos ex hoc Xml 15 diruptum Z relebat WmlXml 16 qui scripsi quos codd. 9 22 conaequuti WZ 26 schismati quorum R )

379
possunt, ita mii-ari non debent decepti ab haereticis. quando ad catholicam redeunt, suos deceptores sibi anteponi, quando ad catholicam ueniunt. isti namque excusabilius petunt quae sibi defuerunt, illi humilius repetunt quod fuerunt; istos honorabilius ubi nondum steterant aduocamus, illos suspectius unde lapsi fuerant reuocamus.

Proinde iam peruides, ut opinor, non frustra me dixisse Donatistarum — uel ut tu mauis \'Donatianorum\' — haereticorum sacrilegum errorem. si et ab ecclesia catholica dissentitis et quae una atque eadem fatemini sacramenta rescinditis, nec tamen sine uenia uel insanabiles estis misericordiae dei, quia discordioso errore deposito ad catholicam ueritatem pacemque conuersi per donum eius proprium, hoc est sanctum eius spiritum. per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, mundari sanarique poteritis, non ut destruantur in uobis ecclesiae sacramenta, quae aliena perniciose foris habebatis, sed ut ea ipsa intus iam uestra salubriter habeatis.