Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Cum ergo reliquissem uel quae adeptus fueram in cupiditatibus huius mundi uel quae adipisci uolebam et me ad Christianae uitae otium contulissem, nondum baptizatus contra Academicos uel de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt ueri inueniendi desperationem et prohibent cuiquam rei adsentiri et omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit, adprobare sapientem, cum omnia eis uideantur obscura et incerta, ab animo meo, quia me mouebant, quantis possem rationibus amouerem. quod miserante atque adiuuante domino factum est.

Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet totiens me appellare fortunam, quamuis non aliquam deam uoluerim hoc nomine intellegi, sed fortuitum rerum euentum uel in corporis nostri uel in externis bonis aut malis. unde et illa uerba sunt, quae nulla religio dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam. hoc etiam ibi non tacui dicens: etenim fortasse, quae uulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est. dixi quidem hoc, uerum tamen paenitet me sic illic nominasse fortunam, cum uideam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet: hoc deus uoluit, dicere:

hoc uoluit fortuna. quod autem quodam loco dixi: ita conparat am est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat et cetera, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: pro meritis nostris, sicut uerum est ex Adam tracta miseria, nec addere: siue pro necessitate naturae, quando quidem naturae nostrae dura [*]( 3 Aug. Conf. IX 4. 7 6 Cic. Acad. II 28 sq. G6. 68. 76 8 Cic. Acad. II 59. 67. cf. Gell. Xoct. Att. XI 5. 6 12 De Acad. I 1, 1. 9, 25. II 1,1. 3, 9. III 2, 2. 3. 4 18 Do Acad. I 1, 1 23 ibid. )

83
necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est.

itemque illic quod dixi: nihil omnino colendum esse totumque abiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus adtingit, addenda erant uerba, ut diceretur: quidquid mortalis corporis sensus adtingit; est enim sensus et mentis. sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt et sensibilia non nisi corporalia. itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas euitata nisi apud eos, quorum consuetudo est locutionis huius.

item dixi: quid censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum est, uiuere ? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo post explicans: quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit cetera, quaeque in homine sunt ? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. hoc quidem uerum est — nam quantum adtinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio — sed non secundum ipsam debet uiuere, qui beate uult uiuere. alioquin secundum hominem uiuit, cum secundum deum uiuendum sit, ut possit ad beatitudinem peruenire, propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed deo mens nostra subdenda est.

item respondens ei, cum quo disputabatur: hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optauerim. hoc licet non serio, sed ioco dictum sit, nollem tamen eo uerbo uti. omen quippe me legisse non recolo siue in sacris litteris nostris siue in sermone cuiusquam ecclesiastici disputatoris, quamuis abominatio inde sit dicta, quae in diuinis libris adsidue reperitur.

In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de philocalia et philosophia, quod sunt germanae et eodem parente procreatae. aut enim philocalia quae dicitur non nisi in nubis est et ob hoc philosophiae nulla ratione germana aut, si propterea est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum amorem pulchritudinis significat et est uera ac summa sapientiae pulchritudo, eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia, quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. alio loco, de animo cum agerem, dixi: securior rediturus in caelum.

[*]( 2 De Acad. 11,3 8.11 De Acad. I 2, 5 17 1 Petr. 4, t5 20 Ps. 36, 7. lac. 4, 7 21 De Acad. 14,11 24 cf. III Regn. 20,33 Uulg. 25 cf. Ex. 8, 26. Deut. 7, 25. saepissime 27 De Acad. II 3, 7 35 De Acad. II 9, 22 )[*]( 6* )

84
\'iturus\' autem quam \'rediturus\' dixissem securius propter eos, qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos seu deiectos in corpora ista detrudi. sed ego propterea non dubitaui dicere, quia ita dixi \'incaelum\', tamquam dicerem \'addeum\', qui eius est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus. et in libro Ecclesiastae scriptum est: spiritus reuertatur ad deum, qui dedit illum m. quod utique sic intellegendum est, ut non resistatur apostolo dicenti nondum natos nihil egisse boniaut mali. sine controuersia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi deus ipse est, qui cum non quidem de se ipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. nam quod adtinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singuli, nec tunc sciebam nec adhuc scio.

In libro tertio: si quid mihi uideatur quaeris, inquam, in mente arbitror esse summum hominis bonum.

uerius dixissem: in deo; ipso enim mens fruitur, ut oeata sit, tamquam bono summo suo.

nec illud mihi placet, quod dixi: liquet deierare per omne diuinum. item quod dixi de Academicis, quia nouerant uerum, cuius simile appellabant uerisimile, idque ipsum uerisimile appellaui falsum, quod adprobabant, duas ob causas non recte dictum est, uel quod falsum esset, quod aliquo modo esset simile alicuius ueri, quia in genere suo et hoc uerum est, uel quod adprobabant ista falsa, quae uocabant uerisimilia, cum illi nihil adprobarent et adfirmarent nihil adprobare sapientem.

sed quia hoc ipsum uerisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est, ut de illis dicerem. laus quoque ipsa, qua Platonem uel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli, quantum inpios homines non oportuit, non inm? rito [*]( 2 Plato Tim. p. 91 A sqq. Diels Doxogr. p. 199. 568, 19. 588, 21. 651, 2. Purphyr. sec. Aug. de ciu. dei XII 27 6 Cypr. de dom. orat. 16 (I 278 ed. Hart.) Aug. de praed. sLlnct. 8,15 8 Eccle. 12, 7 10 Horn. 9,11 13 Gen. 2, 7 15 I Cor. 15, 45 16 Aug. de lib. arb. III 21, 59. 62. ep. 166, 7. op. inperf. c. Iul. IV 104 18 De Acad. III 12, 27 21 De Acad. III 16, 35 22 De Acad. III18, 40 Cic. Acad. II 67 sq. et 73 27 De Acad. II 6,14 30 De Acad. III 17,37. II 10, 24 )

85
mihi displicuit, praesertim contra quorum errores magnos defendenda est Christiana doctrina.

lliud etiam, quod in conparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est, meas nugas esse dixi, quibus illa argumenta certissima ratione refutaui, quamuis iocando dictum sit et magis ironia dicebatur, non debuit tamen dici.

Hoc opus sic incipit: 0 utinam, Romaniane, hominem sibi aptum. [*]( 2 De Acad. III 20, 45 )

86
87