Epistulae

Augustine

Augustine. Sancti Aurelii Augustini Opera, Sectio II, Pars I-IV (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 34.1-2, 44, 57). Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1895-1911.

  1. multis ille miser mortalibus et quoque seruis
  2. seruit et ancillas, ut dominentur, emit.
  3. norunt eunuchos et magna palatia passi
  4. et quisquis Romam sponte miser patitur,
  5. quanto sudoris pretio damnoque decoris
  6. constet ibi chlamydis, hic honor officii.
  7. nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse
  8. emerit, ut nulli seruiat, adsequitur.
  9. cum bene se tota dominum iactauerit urbe,
  10. seruit daemoniis, si simulacra colit.
  11. pro dolor! hos propter remoraris in urbe, Licenti,
  12. et regnum Christi spernis, ut his placeas?
  13. hos uocitas dominos curua et ceruice salutas,
  14. quos ligni seruos conspicis et lapidis?
  15. nomine diuino argentum uenerantur et aurum,
  16. religio est, quod amat morbus auaritiae.
  17. inprecor, hos ut amet, qui non amat Augustinum,
  18. [*]( 11 Hor. Carm. I 24, 9 )[*]( 1 potea* M 4 es A 5 superbus R 9 quem K liberate uideri. (ni eras) JR 10 deo colla m. 2 punctis corr. M 11 et] 6 A seruus A 12 dominetur codd. edd. praeter m 13 magra C 16 dlamidis, m. 2 clamidis M clamidis ACPRK honore refici A 20 ser, m. 2 seruit P si om., m. 2 et s. M. add. lIlK 21 os K remearis A 22 spernis m 2 supra ras. K 23 et om. MA 26 quodam at K quedam at R morbi C 27 ut amet m. 2 supra ras. K quiJ et qui (et del.) K amant A )
    16
  19. non colat et Christum. cui placet hos colere.
  20. inde ait ipse deus dominis non posse duobus
  21. seruiri, quoniam mens placet una deo.