De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.

Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in superiorum solutione quaestionum et explicatione librorum. De theologia quippe, quam naturalem uocant, non cum quibuslibet hominibus (non enim fabulosa est uel ciuilis, hoc est uel theatrica uel urbana; quarum altera iactitat deorum crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per hoc malignorum potius daemonum quam deorum), sed cum philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si Latine interpretemur, amorem sapientiae profitetur. Porro si sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut diuina auctoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator Dei. Sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in omnibus, qui hoc nomine gloriantur (neque enim continuo uerae sapientiae sunt amatores quicumque appellantur philosophi): profecto ex omnibus, quorum sententias ex litteris nosse potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista [*]( 18 Sap. 7, 24 sqq. ) [*]( 1 mortem quaerat Dotnb.1 2 pstitionem, in marg. superatitiong, e in fine libri VII ctulj C AVRILI AVG: CONTRA I PAGANOS. DE CIVITATE DI I EXPL. LIB. VII I INC. LIB. VIII C 9 est animo opus a 13 uel urbana sup. lin. C 17 profitemur el porro si eapientiam profitemur et si s 23 sen//tentiae C ex litteria p 8; e litteris v; litteris C rell. Domb. 24 elegendi C ) [*]( XXXX Ang. opera Seetio V pars I. ) [*]( 23 )

354
tractetur. Neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum uanas opiniones refutare suscepi, sed eas tantum, quae ad theologian pertinent, quo uerbo Graeco significari intellegimus de diuinitate rationem siue sermonem; nec eas omnium, sed eorum tantum, qui cum et esse diuinitatem et humana curare consentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis Dei cultum ad uitam adipiscendam etiam post mortem beatam, sed multos ab illo sane uno conditos adque institutos ob eam causam colendos putant. Hi iam etiam Varronis opinionem ueritatis propinquitate transcendunt; si quidem ille totam theologian naturalem usque ad mundum istum uel animam eius extendere potuit, isti uero supra omnem animae naturam confitentur Deum, qui non solum mundum istum uisibilem. qui saepe caeli et terrae nomine nuncupatur, sed etiam omnem omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem. cuius generis anima humana est, participatione sui luminis incommutabilis et incorporei beatam facit. Hos philosophos Platonicos appellatos a Platone doctore uocabulo deriuato nullus, qui haec uel tenuiter audiuit, ignorat. De hoc igitur Platone, quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breuiter adtingam, prius illos commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore praecesserunt.

CAPUT II. De duobus philosophorum generibus. id est Italico et Ionico, eorumque auctoribus.

Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua inter ceteras gentium clarior habetur, duo philosophorum genera traduntur: unum Italicum ex ea parte Italiae, quae quondam magna Graecia nuncupata est; alterum Ionicum in eis terris, [*]( 1 omnes om. 01 3 quod e 5 prius et ani. eI essefe-c 9 hi om. s opinione C 10 transcedunt 01 11 eius animam v 12 animae om. I 14 omnem etiam v 16 anima humana ęşţ s2 17 fecerit e 19 hoc e 20 estimo s braebiter C 22 tempore] genere I )

355
ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus auctorem habuit Pythagoram Samium, a quo\' etiam ferunt ipsum philosophiae nomen exortum. Nam cum antea sapientes appellarentur, qui modo quodam laudabilis uitae aliis praestare uidebantur, iste interrogatus, quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapientiae; quoniam sapientem profiteri adrogantissimum uidebatur. Ionici uero generis princeps fuit Thales Milesius, unus illorum septem, qui sunt appellati sapientes. Sed illi sex uitae genere distinguebantur et quibusdam praeceptis ad bene uiuendum adcommodatis; iste autem Thales, ut successores etiam propagaret, rerum naturam scrutatus suasque disputationes litteris mandans eminuit maximeque admirabilis extitit, quod astrologiae numeris conprehensis defectus solis et lunae etiam praedicere potuit. Aquam tamen putauit rerum esse principium et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in eo gignuntur existere. Nihil autem huic operi, quod mundo considerato tam mirabile aspicimus, ex diuina mente praeposuit. Huic successit Anaximander, eius auditor, mutauitque de rerum natura opinionem. Non enim ex una re, sicut Thales ex umore, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci putauit. Quae rerum principia singularum esse credidit infinita, et innumerabiles mundos gignere et quaecumque in eis oriuntur; eosque mundos modo dissolui, modo iterum gigni existimauit, quanta quisque aetate sua manere potuerit; nec ipse aliquid diuinae menti in his rerum operibus tribuens. Iste Anaximenen discipulum et successorem reliquit, qui omnes rerum causas aeri infinito dedit, nec deos negauit aut tacuit; [*]( 1 et ubi q nominatur] nuncupatur I q 9 sunt sap. appell. a; ap- 111 E : pell. sunt sap. v ex uita!. e eras., a 11 cessores l 13 eminuit, a in marg. emicuit, e 15 quam C 17 gignantur e 18 admirabile v 19 huic autetn a aditor d; adiutor, in marg. auditor, e 24 prius modo sup. lin., e estimauit e 27 anaximender e 28 infinito aeri v at a ) [*]( 23* )
356
non tamen ab ipsis aerem factum, sed ipsos ex aere ortos credidit. Anaxagoras uero êius auditor harum rerum omnium, quas uidemus, effectorem diuinum animum sensit et dixit ex infinita materia, quae constaret dissimilibus inter se particulis rerum omnium, similibus quibusque suis et propriis singula fieri, sed animo faciente diuino. Diogenes quoque Anaximenis alter auditor, aerem quidem dixit rerum esse materiam, de qua omnia fierent; sed eum esse compotem diuinae rationis, sine qua nihil ex eo fieri posset. Anaxagorae successit auditor eius Archelaus. Etiam ipse de particulis inter se similibus, \' quibus singula quaeque fierent, ita putauit constare omnia, ut inesse etiam mentem diceret, quae corpora aeterna, id est illas particulas, coniungendo et dissipando ageret omnia. Socrates huius discipulus fuisse perhibetur, magister Platonis, propter quem breuiter cuncta ista recolui.

CAPUT III. De Socratica disciplina.

Socrates ergo primus uniuersam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpenderent. Non mihi autem uidetur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid [*]( 1 ortos] factos s 4 dissimilibus e. q. s. scripsi, ut res ipsa postulat, cum infinita materia certe ex dissimilibus inter se particulis rerum omnium constet, singulae uero res similibus quibusque suis et propriis fiant. dissimilibus habent editt. Mett. (Venet. 1470, Basil. 1490, Norimb. 1520, Basil. Erasm. 1529), similibus codd. v Domb. 5 similibus suppleui respiciens uerba infra sequentia I. 10 sq. quibusque suis teste Diibnero cod. Cygirannensis; quaeque anis p s; quibus suis reU. t Domb. genera pro modulis et speciebus propriis v 7 auditor, in marg. adiutor et sic I. 9, e 8 eam om. e 9 po///sset, tui eras., C 11 omnia constare put. v 21 inpenderint 02 e 11 23 obscuratarum. ar ex ur corr., I ad liquidum apertum et certum ad repperiendum I )

357
apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae uitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse uidetur industria, an uero, sicut de illo quidam beneuolentius suspicantur, nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in diuina conari. Quando quidem ab eis causas rerum uidebat inquiri, quas primas adque summas non nisi in unius ac summi Dei uoluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus uitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali uigore in aeterna se adtolleret naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uiuunt, intellegentiae puritate conspiceret. Constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse uidebatur, uel confessa ignorantia sua uel dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima urbanitate agitasse adque uersasse. Unde et concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnauerat, Atheniensium ciuitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conuersa, ut unus eorum obpressus ni multitudinis interiret, exilio autem uoluntario adque perpetuo poenam similem alter euaderet. Tam praeclara igitur uitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum [*]( 1 apertum, in marg. appbato, e intenderit p V; intenderet C q; intendit reM. Domb. 4 suspicantur codd. praeter C; suspicatur 0 Domb. in mundo a; in inmundos e 5 extendere et a extendere conarq; nO qd6 ab eis, in marg. in dina (<M), e 8 non nisi a munda e 9 purganda?, superscripto i m, a 10 instando C1 prementibus a exhoneratus 1 a 11 [aetern]a, [] m. I ira ras. C 13 uibunt s 16 uidebat 61 20 qu.ê e2 publice d. Ath. ciuitas om. 01 21 luxit duos e2; luxin duos et 24 praeclare e 26 sectores et )
358
moralium disceptatione uersari, ubi agitur de summo bono, quo fieri homo beatus potest. Quod in Socratis disputationibus, dum omnia mouet adserit destruit, quoniam non euidenter apparuit, quod cuique placuit inde sumserunt et ubi cuique uisum est constituerunt finem boni. Finis autem boni appellatur, quo quisque cum peruenerit beatus est. Sic autem diuersas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut (quod uix credibile est unius magistri potuisse facere sectatores) quidam summum bonum esse dicerent uoluptatem, sicut Aristippus; quidam uirtutem, sicut Antisthenes. Sic alii adque alii aliud adque aliud opinati sunt, quos commemorare longum est.

CAPUT IIII. De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, qui omnem philosophiam triplici partitione distinxit.

Sed inter discipulos Socratis, non quidem inmerito, excellentissima gloria claruit, qua omnino ceteros obscuraret, Plato. Qui cum esset Atheniensis honesto aput suos loco natus et ingenio mirabili longe suos condiscipulos anteiret, parum tamen putans perficiendae philosophiae sufficere se ipsum ac Socraticam disciplinam, quam longe ac late potuit peregrinatus est, quaquauersum eum alicuius nobilitatae scientiae percipiendae fama rapiebat. Itaque et in Aegypto didicit quaecumque magna illic habebantur adque docebantur, et inde in eas Italiae partes ueniens, ubi Pythagoreorum fama [*]( 2 non potest e socraticis s 3 moueạ̇t b adserit] \'malim atterit\' Domb. distruit l 9 diceret e uoluntatem 8 11 si ei aliud adque aliud om. s ut opinati a 14 inter discip. socr, p platonem C 16 diffftinxit C 18 qua Cb2lps; quia abla; qui e k Ƒ υ; quae Domb. parum recta Dubneri de codicibus Paris. adnotatione de- <Mp<Ms 20 longe suos] longeuos p 21 ipso a ac] ad e 22 ac late C; lateque ab del p q 8 a k fv 28 nobilitatae DOfI.b.; nobilitatem C; nobilitate reM. v 25 illic magna p v adque docebantur om. C\' 26 celebratur C d l p 1 q )

359
celebrabatur, quidquid Italicae philosophiae tunc florebat, auditis eminentioribus in ea doctoribus facillime conprehendit. Et quia magistrum Socratem singulariter diligebat, eum loquentem faciens fere in omnibus sermonibus suis etiam illa, quae uel ab aliis didicerat, uel ipse quanta potuerat intellegentia uiderat, cum illius lepore et moralibus disputationibus temperauit. Itaque cum studium sapientiae in actione et contemplatione uersetur, unde una pars eius actiua, altera contemplatiua dici potest (quarum actiua ad agendam uitam, id est ad mores instituendos pertinet, contemplatiua autem ad conspiciendas naturae causas et sincerissimam ueritatem): Socrates in actiua excelluisse memoratur; Pythagoras uero magis contemplatiuae, quibus potuit intellegentiae uiribus, institisse. Proinde Plato utrumque iungendo philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit: unam moralem, quae maxime in actione uersatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, qua uerum disterminatur a falso. Quae licet utrique, id est actioni et contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio perspectionem sibi uindicat ueritatis. Ideo haec tripertitio non est contraria illi distinctioni, qua intellegitur omne studium sapientiae in actione et contemplatione consistere. Quid autem in his uel de his singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognouerit uel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror et temere adfirmandum esse non arbitror. Cum enim magistri sui Socratis, quem facit in suis uoluminibus disputantem, notissimum morem dissimulandae scientiae uel opinionis suae [*]( 1 auditis om. a 4 faciens poat sermonibus ania habet q o suis om. al S prius uel sup. lin, I 10 insti///tuendos, tue in fine uersus eras., a 12 IP,gi, cont. q. potuit magis 1 15 mortalem ei 16 con- . templatione C\' 18 est et a 19 necessa es 20 ueritas et haec] et e tripartitio v 22 et om. e 23 partibus singulis l partibus om. C 24 causas a 27 enim] autem 1 )
360
seruare adfectat, quia et illi iste mos placuit, factum est ut etiam ipsius Platonis de rebus magnis sententiae non facile perspici possint. Ex his tamen, quae aput eum leguntur, siue quae dixit, siue quae ab aliis dicta esse narrauit adque conscripsit, quae sibi placita uiderentur, quaedam commemorari et operi huic inseri oportet a nobis, uel ubi suffragatur religioni uerae, quam fides nostra suscipit ac defendit, uel ubi ei uidetur esse contrarius, quantum ad istam de uno Deo et pluribus pertinet quaestionem, propter uitam, quae post mortem futura est, ueraciter beatam. Fortassis enim qui Platonem ceteris philosophis gentium longe recteque praelatum acutius adque ueracius intellexisse ac secuti esse fama celebriore laudantur, aliquid tale de Deo sentiunt, ut in illo inueniatur et causa subsistendi et ratio intellegendi et ordo uiuendi; quorum trium unum ad naturalem, alterum ad rationalem, tertium ad moralem partem intellegitur pertinere. Si enim homo ita creatus est, ut per id, quod in eo praecellit, adtingat illud, quod cuncta praecellit, id est unum uerum optimum Deum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit: ipse quaeratur, ubi nobis seria sunt omnia; ipse cernatur, ubi nobis certa sunt omnia; ipse diligatur, ubi nobis recta sunt omnia. [*]( 1 iste scripsi; ipse codd. 3 Ex his tamen om, a 4 ab illis l esse om. I 6 huic operi v \' ueluti a 7 suscipit C a b d e l2 p q s c; suscepit 11 Donab. uel sup. lin. I 9 et sup. lin. I quaest. om. s ■ 10 est m. 1 in ras. C 12 intellegisse C atque v 13 inueniatur C 14 et ordo uiuendi om. d 19 subsistet 01 21 aeria scripsi. opponuntur enim haec eis quae supra de Platone dicta runt utpote Socrati, notissimum morem dissimulandae scientiae uel opinionis suae seruare adfectante. serta l1 s at; sitap; certa Cl at 12; diserta (J2 Domb.; disierta e in marg., k2 I; seruata d a1; secura a2, in ras. b, e q kl v ipse cernatur.... omnia om. at 22 recte Cl )
361

CAPUT V. Quod de theologia cum Platonicis potissimum disceptandum sit, quorum opinioni omnium philosophorum postponenda sint dogmata.

Si ergo Plato Dei huius imitatorem cognitorem amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus est excutere ceteros? Nulli nobis quam isti propius accesserunt. Cedat eis igitur non solum theologia illa fabulosa deorum criminibus oblectans animos inpiorum, nec solum etiam illa ciuilis, ubi inpuri daemones terrestribus gaudiis deditos populos deorum nomine seducentes humanos errores tamquam suos diuinos honores habere uoluerunt, ad spectandos suorum criminum ludos cultores suos tamquam ad suum cultum studiis inmundissimis excitantes et sibi delectabiliores ludos de ipsis spectatoribus exhibentes (ubi si qua uelut honesta geruntur in templis, coniuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur, et quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi templorum foeditate laudantur), et ea, quae Varro ex his sacris quasi ad caelum et terram rerumque mortalium semina et actus interpretatus est (quia nec ipsa illis ritibus significantur, quae ipse insinuare conatur, et ideo ueritas conantem non sequitur; et si ipsa essent, tamen animae rationali ea, quae infra illam naturali ordine constituta sunt, pro deo suo colenda non essent, nec sibi debuit praeferre tamquam deos eas res, quibus ipsam praetulit uerus Deus), et ea, quae Numa Pompilius re uera ad sacra eius modi pertinentia secum sepeliendo curauit abscondi et aratro eruta senatus iussit incendi. (In eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem sibi a [*]( 5 conditorem 8 7 propius om. e 11 diuinos BQOS 8 12 spectandoerym C 15 expeet. a f exib. e 1 18 ex his, in marg. ex suis, e 20 illi ntib\' C\'\'; illis tribus « 21 ipse om. 8 cona/tur, n eras., e 22 si sup. din. I 999 essent l 23 naturali C v; naturae Domb. ordinem bl q 24 praef. deb. v 28 etiam] et a 29 sibi, hi m. 2 sup, din., e a om. e, )

362
magno antistite sacrorum Aegyptiorum quodam Leone patefacta, ubi non Picus et Faunus et Aeneas et Romulus uel etiam Hercules et Aesculapius et Liber Semela natus et Tyndaridae fratres et si quos alios ex mortalibus pro dis habent, sed ipsi etiam maiorum gentium di, quos Cicero in Tusculanis tacitis nominibus uidetur adtingere, Iuppiter, Iuno, Saturnus, Vulcanus, Vesta et alii plurimi, quos Varro conatur ad mundi partes siue elementa transferre, homines fuisse produntur. Timens enim et ille quasi reuelata mysteria petens admonet Alexandrum, ut, cum ea matri conscripta insinuauerit, flammis iubeat concremari.) Non solum ergo ista, quae duae theologiae, fabulosa continet et ciuilis, Platonicis philosophis cedant, qui uerum Deum et rerum auctorem et ueritatis inlustratorem et beatitudinis largitorem esse dixerunt; sed alii quoque philosophi, qui corporalia naturae principia corpori deditis mentibus opinati sunt, cedant his tantis et tanti Dei cognitoribus uiris, ut Thales in umore, Anaximenes in aere, Stoici in igne, Epicurus in atomis, hoc est minutissimis corpusculis, quae nec diuidi nec sentiri queunt, et quicumque alii, quorum enumeratione inmorari non est necesse, siue simplicia siue coniuncta corpora, siue uita carentia siue uiuentia, sed tamen corpora, causam principiumque rerum esse dixerunt. Nam quidam eorum a rebus non uiuis res uiuas fieri posse crediderunt, sicut Epicurei; quidam uero a uiuente quidem et uiuentia et non uiuentia, sed tamen a corpore corpora. Nam Stoici ignem, [*]( 5 I, 18 ) [*]( 1 magna e patefactam s 2 non solum a 3 semela C b 1; semele ep* qa.3k f v; semelp1 semel aenatne d; semel pnatus a 4 alios sup. din. C 5 malorum s 7 modi a1 8 siue] ut m. 2 itl. t ras. e 9 admonet] ammonem et a 11 iabea C ista om. « 12 credant a 13 autorem ei ueritati ei 14 sedalium, t m. 1, eC 16 his om. « ueris 12 17 anaxim/en/ef, ut uidetur ex amaximaenaef i ea corr., C ere C 18 qui l 19 sentiri (secari ?), ca m. 2, e numerat. q; enumerationi d v 23 eorum om. e ex rebus, ex m. a in ras., a 24 a sup. lin. I al uiuente/, d et m eras., C )
363
id est corpus unum ex his quattuor elementis, quibus uisibilis mundus hic constat, et uiuentem et sapientem et ipsius mundi fabricatorem adque omnium, quae in eo sunt, eumque omnino ignem deum esse putauerunt. Hi et ceteri similes eorum id solum cogitare potuerunt, quod cum eis corda eorum obstricta carnis sensibus fabulata sunt. In se quippe habebant quod non uidebant, et aput se imaginabantur quod foris uiderant, etiam quando non uidebant, sed tantummodo cogitabant. Hoc autem in conspectu talis cogitationis iam non est corpus, sed similitudo corporis; illud autem, unde uidetur in animo haec similitudo corporis, nec corpus est nec similitudo corporis; et unde uidetur adque utrum pulchra an deformis sit iudicatur, profecto est melius quam ipsa quae iudicatur. Haec mens hominis et rationalis animae natura est, quae utique corpus non est, si iam illa corporis similitudo, cum in animo cogitantis aspicitur adque iudicatur, nec ipsa corpus est. Non est ergo nec terra nec aqua, nec aer nec ignis, quibus quattuor corporibus, quae dicuntur quattuor elementa, mundum corporeum uidemus esse conpactum. Porro si noster animus corpus non est, quo modo Deus creator animi corpus est? Cedant ergo et isti, ut dictum est, Platonicis; cedant et illi, quos quidem puduit dicere Deum corpus esse, uerum tamen eiusdem naturae, cuius ille est, animos nostros esse putauerunt; ita non eos mouit tanta mutabilitas animae, quam Dei naturae tribuere nefas est. Sed dicunt: Corpore mutatur animae natura, nam per se ipsa incommutabilis est. Poterant isti dicere: corpore aliquo uulneratur caro, nam per se ipsa inuulnerabilis est. Prorsus quod mutari non potest, nulla re potest, ac per hoc quod corpore mutari potest, aliqua re potest et ideo incommutabile recte dici non potest. [*]( 6 tabulata s 8 tantummodum Cl 10 illud usque ad corporis d. 11 om, s 12 adquc om. a 14 et ipsa a 16 cogitatis 61 18 corp. q. d. quattoor repetita et lineolis deleta, e 20 animo bl est ont. q (11 21 et isti om. 8 quos quidem] quibus 8 25 corpus anime mutatur e natura sup. lin. C 26 ipsa C d l α k Ƒ; ipsam a b e p q s v 27 caro nam] corona d ipsam e s υ 28 est sup. lin. C per om. Z1 )
364

CAPUT VI. De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae. quae physica nominatur.

Viderunt ergo isti philosophi, quos ceteris non inmerito fama adque gloria praelatos uidemus, nullum corpus esse Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum. Viderunt, quidquid mutabile eat. non esse summum Deum, et ideo animam omnem mutabilesque omnes spiritus transcenderunt quaerentes summum Deum. Deinde uiderunt omnem speciem in re quacumque mutabili, qua est, quidquid illud est, quoquo modo et qualiscumque natura est, non esse posse nisi ab illo, qui uere est, quia incommutabiliter est. Ac per hoc siue uniuersi mundi corpus figuras qualitates ordinatumque motum et elementa disposita a caelo usque ad terram et quaecumque corpora in eis sunt, siue omnem uitam, uel quae nutrit et continet, qualis est in arboribus, uel quae et hoc habet et sentit, qualis est in pecoribus, uel quae et haec habet et intellegit, qualis est in hominibus, uel quae nutritorio subsidio non indiget, sed tantum continet sentit intellegit, qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpliciter est; quia non aliud illi est esse, aliud uiuere, quasi possit esse non uiuens; nec aliud illi est uiuere, aliud intellegere, quasi possit uiuere non intellegens; nec aliud illi est intellegere, aliud beatum esse, quasi possit intellegere non beatus; sed quod illi est uiuere, intellegere, beatum esse, hoc est illi esse. Propter hanc incommutabilitatem et simplicitatem intellexerunt eum et omnia ista fecisse, et ipsum a nullo fieri potuisse. Considerauerunt enim, quidquid est, uel corpus esse uel uitam, meliusque aliquid uitam esse quam corpus, [*](3 nominantur C 6 dominum-dominum a et usque ad Deum t. 9 om. e 8 mutabilisq; Cl transcederunt C\' 16 et qualis e 17 hoc e in 20 est sup. lin. C esae om. a 23 tellegena C 24 ụι̣ụẹṛẹ supericripto intellegere, 8 non beatus C1 a d l p q α k1; aliud non beatus b; non beatus esse 02 e k2 f; et non beatus esse t1 25 illi est C; est illi rell. v 27 et ante omnia sup. lin. )

365
speciemque corporis esse sensibilem, intellegibilem uitae. Proinde intellegibilem speciem sensibili praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae uisu tactuque corporis sentiri queunt; intellegibilia, quae conspectu mentis intellegi. Nulla est enim pulchritudo corporalis siue in statu corporis, sicut est figura, siue in motu, sicut est cantilena, de qua non animus iudicet. Quod profecto non posset, nisi melior in illo esset haec species, sine tumore molis, sine strepitu uocis, sine spatio uel loci uel temporis. Sed ibi quoque nisi mutabilis esset, non alius alio melius de specie sensibili iudicaret; melius ingeniosior quam tardior, melius peritior quam inperitior, melius exercitatior quam minus exercitatus, et idem ipse unus, cum proficit, melius utique postea quam prius. Quod autem recipit magis et minus, sine dubitatione mutabile est. Unde ingeniosi et docti et in his exercitati homines facile collegerunt non esse in eis rebus primam speciem, ubi mutabilis esse conuincitur. Cum igitur in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent, si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent: uiderunt esse aliquid ubi prima esset incommutabilis et ideo nec conparabilis; adque ibi esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset et ex quo facta cuncta essent. Ita quod notum est Dei, manifestauit eis ipse, cum ab eis inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspecta sunt: sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas; a quo etiam uisibilia et temporalia cuncta creata sunt. Haec de illa parte, quam physicam, id est naturalem, nuncupant, dicta sint. [*]( 25 Rom. 1, 19 sq. ) [*]( 4 intellegi C a b d l p s a k1; intellegi possunt eqk* fv 7 in erasum l 12 profecit. I 13 recepit II maius e l p q s et] aut e 14 in sup. tin. I 17 maius I; maius, in marg. magis, e minus, omisso que, e1 18 si autem codd.; et si v 19 esset et a 20 corparalls .(Mc) e 22 quo 01 ipse manif. eis v 25 inuisibilia C 26 Haec init. c. VII C )
366

CAPUT VII. Quanto excellentiores ceteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.

Quod autem adtinet ad doctrinam, ubi uersatur pars altera, quae ab eis logica, id est rationalis, uocatur: absit ut his conparandi uideantur qui posuerunt iudicium ueritatis in sensibus corporis eorumque infidis et fallacibus regulis omnia, quae discuntur, metienda esse censuerunt, ut Epicurei et quicumque alii tales, ut etiam ipsi Stoici, qui cum uehementer amauerint sollertiam disputandi, quam dialecticam nominant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt, hinc adseuerantes animum concipere notiones, quas appellant Ivvoiac, earum rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari adque conecti totam discendi docendique rationem. Ubi ego multum mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes, quibus sensibus corporis istam pulchritudinem uiderint, qualibus oculis carnis formam sapientiae decusque conspexerint. Hi uero, quos merito ceteris anteponimus, discreuerunt ea, quae mente conspiciuntur, ab his, quae sensibus adtinguntur, nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt ad discenda omnia eundem ipsum Deum, a quo facta sunt omnia.

CAPUT VIII. Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.

Reliqua est pars moralis, quam Graeco uocabulo dicunt ethicam, ubi quaeritur de summo bono, quo referentes omnia quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum [*]( 4 altera pars uersatur v 8 epicu/rei, e eras., C 11 putauerunt 1 ee uerantes e 12 ennoeas codd. praeter p; ydeas, in marg. al. ennoeas, p 13 scilicet rerum 1 14 ergo e 15 n dicant a 19 eis b; iis v 20 adbimentes l 27 ethicam Cab d2 e l p q s a. k F; et hi qui! d1 ; ἠϑιϰὴν v )

367
adpetentes idque adipiscentes nihil, quo beati simus, ulterius requiramus. Ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc cetera uolumus, ipsum autem non nisi propter ipsum. Hoc ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab utroque homini esse dixerunt. Videbant quippe ipsum hominem constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali quodam bono, \\10 beati essent, quo cuncta quae agebant referrent adque id quo referendum esset non ultra quaererent. Unde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum, quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia et si quid huius modi, non sic addiderunt, ut finale esset, id est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonumque esse hoc genus bonis, malum autem malis. Ita bonum hominis qui uel ab animo uel a corpore uel ab utroque expetiuerunt, nihil aliud quam ab homine expetendum esse putauerunt; sed qui id adpetiuerunt a corpore, a parte hominis deteriore; qui uero ab animo, a parte meliore; qui autem ab utroque, a toto homine. Siue ergo a parte qualibet siue a toto, non nisi ab homine. Nec istae differentiae, quoniam tres sunt, ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de bono utriusque diuersi diuersa opinati sunt. Cedant igitur omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem fruentem corpore uel fruentem animo, sed fruentem Deo: non sicut corpore uel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis [*]( in 4 donum p 8 5 homini C1 a b d l p q s a k1; homini 02; in homine ek* It) esse, m. 2 sup. lin., I 6 isto//rum, ru eras., C 7 duorum C ab de!pN a k; dufkm qv crediderunt Z 8 bono om. a 9 quod a 11 sicut a 13 bonum quod esset hoc genus bontt bonis e 17 Si quid a II; Se quid 11 19 siue a toto homine e 21 disecens. e 24 omnes Ca; homines b1 e p s a; hi homines b*; hi omnes d l q k Ƒ υ illis] hiis q 26 sicut ......... sed m. 1 in marg. super. C fruitur animus a 27 ad illa similitudinis el; ad illa similitudine e2 )
368
adferendum est, quod quale sit, si Deus ipse adiuuerit, alio loco, quantum per nos fieri poterit, apparebit. Nunc satis sit commemorare Platonem determinasse finem boni esse secundum uirtutem uiuere et ei soli euenire posse, qui notitiam Dei habeat et imitationem nec esse aliam ob causam beatum; ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare Deum, cuius natura sit incorporalis. Unde utique colligitur tunc fore beatum studiosum sapientiae (id enim est philosophus), cum frui Deo coeperit. Quamuis enim non continuo beatus sit, qui eo fruitur quod amat (multi enim amando ea, quae amanda non sunt, miseri sunt et miseriores cum fruuntur): nemo tamen beatus est, qui eo quod amat non fruitur. Nam et ipsi, qui res non amandas amant, non se beatos putant amando, sed fruendo. Quisquis ergo fruitur eo, quod amat, uerumque et summum bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus negat? Ipsum autem uerum ac summum bonum Plato dicit Deum, unde uult esse philosophum amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad beatam uitam tendit, fruens Deo sit beatus qui Deum amauerit.

CAPUT VIIII. De ea philosophia, quae ad ueritatem fidei Christianae propius accessit.

Quicumque igitur philosophi de Deo summo et uero ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium naturae et ueritas doctrinae et felicitas uitae, siue Platonici adcommodatius nuncupentur, siue quodlibet aliud sectae suae nomen inponant; siue tantummodo Ionici generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem [*]( 1 adiuuaret, e in i corr., I 2 potuerit d 1 q 7 undiqi, m. 1 superscripto i utiq;, d batum C 8 deo frui Iv 13 amando putant v sed///, bis scriptum, C 15 eum///, bis scriptum, C 17 philos. esse I 22 propinquius p 23 ita el 24 quod et] ut e creaturarum e 25 et quod a 27 siue quod aliud libet s 28 imponatur s 29 senserint C ab at el ls kl v; senserunt pqaJc2 f Domb. )

369
Plato et qui eum bene intellexerunt; siue etiam Italici, propter Pythagoram et Pythagoreos et si qui forte alii eiusdem sententiae indidem fuerunt; siue aliarum quoque gentium qui sapientes uel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyes, Aegyptii, Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliqui reperiuntur, qui hoc uiderint ac docuerint: eos omnes ceteris anteponimus eosque nobis propinquiores fatemur.

CAPUT X. Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia Christiani.

Quamuis enim homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo genera philosophorum extiterint in Graeca lingua, Ionicorum et Italicorum, sciat: non tamen ita surdus est in rebus humanis, ut nesciat philosophos uel studium sapientiae uel ipsam sapientiam profiteri. Cauet eos tamen, qui secundum elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum, a quo ipse factus est mundus. Admonetur enim praecepto apostolico fideliterque audit quod dictum est: Cauete ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi. Deinde ne omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae [*]( 19 Col. 2, 8 23 Rom. 1, 19 sq. ) [*]( 2 sententiae itidem sup. dan. C 3 indidem 1 Domb.; inidem ab\' dps; inididem a f; identidem bt A: v; inidentide ide e; idemptitate q 4 athalantici 8 libyes (libye/f C) uel lybies codd.; Libyci v 5 indie parf aechaldei d Hispani] ispani t; hifparti C aliqui Cd p 8; aliiqae a bel q v Domb. repperiantur, a m. 2 ex u corr., C; reperiuntur a rell. v 7 propinquiores esse a 20 decipit C 22 arbitraretur e 23 quod m. 2 sup. lan. I 24 manif.] reuelauit a 25 constit.] cretura C ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 24 )

370
facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis possit intellegi, quod in illo u i u i m u s et mouemur et sumus, adiecit et ait: Sicut et uestri quidam dixerunt. Nouit sane etiam ipsos, in quibus errant, cauere; ubi enim dictum est, quod per ea, quae facta sunt, Deus illis manifestauit intellectu conspicienda inuisibilia sua: ibi etiam dictum est non illos ipsum Deum recte coluisse, quia et aliis rebus, quibus non oportebat, diuinos honores illi uni tantum debitos detulerunt: Quoniam cognoscentes Deum non sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium; ubi et Romanos et Graecos et Aegyptios. qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit intellegi. Sed de hoc cum istis post modum disputabimus. In quo autem nobis consentiunt de uno Deo huius uniuersitatis auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus, uerum etiam super omnes animas incorruptibilis, principium nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum, in hoc eos ceteris anteponimus. Nec, si litteras eorum Christianus ignorans uerbis, quae non didicit, in disputatione non utitur, ut uel naturalem Latine uel physicam Graece appellet eam partem, in qua de naturae inquisitione tractatur. et rationalem siue logicam, in qua quaeritur quonam modo ueritas percipi possit, [*]( 4 Act. 17, 28 11 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 2 eius om. C 4 et mouemur C, et om. rell. v Domb, 6 ipsa, a m. 2 in r<M., e erant 11 9 qui s 14 cor insip. C; ineip. cor rell. v sap. dir esse v 16 inmutabilis 1 20 postea,putabimus i; disput. postmod1 q 25 si om. a ignorat 81 26 uel ut l 28 de om. e inquis. naturae v 29 quonam, nam m. 2 sup. lan., I; quo a )
371
et moralem uel ethicam, in qua de moribus agitur bonorumque finibus adpetendis malorumque uitandis, ideo nescit ab uno uero Deo adque optimo et naturam nobis esse, qua facti ad eius imaginem sumus, et doctrinam, qua eum nosque nouerimus, et gratiam, qua illi cohaerendo beati simus. Haec itaque causa est quur istos ceteris praeferamus, quia, cum alii philosophi ingenia sua studiaque contriuerint in requirendis rerum causis, et quinam esset modus discendi adque uiuendi, isti Deo cognito reppererunt ubi esset et causa constitutae uniuersitatis et lux percipiendae ueritatis et fons bibendae felicitatis. Siue ergo isti Platonici siue quicumque alii quarumlibet gentium philosophi de Deo ista sentiunt, nobiscum sentiunt. Sed ideo cum Platonicis magis agere placuit hanc causam, quia eorum sunt litterae notiores. Nam et Graeci, quorum lingua in gentibus praeminet, eas magna praedicatione celebrarunt, et Latini permoti earum uel excellentia uel gloria, ipsas libentius didicerunt adque in nostrum eloquium transferendo nobiliores clarioresque fecerunt.

CAPUT XI. Unde Plato eam intellegentiam potuerit adquirere, qua Christianae scientiae propinquauit.

Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt uel legunt Platonem de Deo ista sensisse, quae multum congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Hieremiam audisse prophetam uel scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse; quorum quidem opinionem in quibusdam libris meis posui. Sed diligenter subputata temporum ratio, [*]( 28 de doctr. Christ. II, c. 28 ) [*]( nas 4 nos. eraso que, e 5 gratia C 8 discendi s 9 et om. b v constituta a 10 bibend?, in marg. uiuende, e 11 si uero e ont 13 placuit agere 8; placuit hanc causam agere v 14 quia] quam a 15 praed. magna e 23 sentinae at multi a 25 ieremiam q v ) [*]( 24* )

372
quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore, quo prophetauit Hieremias, centum ferme annos postea natum fuisse; qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis eius usque ad id tempus, quo Ptolomaeus rex Aegypti scripturas propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et per septuaginta uiros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur ferme sexaginta. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Hieremiam uidere potuit tanto ante defunctum, nec easdem scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, non ut scribendo transferret (quod Ptolomaeus pro ingenti beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse perhibetur, sed ut conloquendo quid continerent, quantum capere posset, addisceret. Hoc ut existimetur, illa suadere uidentur indicia, quod liber geneseos sic incipit: In principio fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae [erant] super abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquam; in Timaeo autem Plato, quem librum de mundi constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram primo ignemque iunxisse. Manifestum est autem, quod igni tribuat caeli locum: habet ergo haec sententia quandam illius similitudinem, qua dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram. Deinde illa duo media, quibus interpositis sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et [*]( 17 Gen. I, 1 sq. 21 p. 31 B 27 p. 32 B ) [*]( 2 ferme centum l 4 ad ide, in marg. in id, e ptolomeoB adakf; ptolemeus C; ptholomeus e l p s; tholomeus b q 5 a gente a 7 repperiuntur ex reppererunt corr. I ferme reper. v 8 fere l 14 qui a Domb. secundum Dubnerum; quia Cp; qui rell. v 16 potuisset s 18 fecit] creauit ap q 19 erant om. Clb*de 20 ferebatur adt1f 21 aquas del 26 ille C ab\' de due medi a 27 haec one. 1 haec et e copulatur e )
373
aerem; unde putatur sic intellexisse quod scriptum est: spiritus Dei superferebatur super aquam. Parum quippe adtendens quo more soleat illa scriptura appellare spiritum Dei, quoniam et aer spiritus dicitur, quattuor opinatus elementa loco illo commemorata uideri potest Deinde quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic illis sacris litteris flagrat; et maxime illud (quod et me plurimum adducit, ut paene adsentiar Platonem illorum librorum expertem non fuisse), quod, cum ad sanctum Moysen ita uerba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum ex Aegypto liberandum, respondeatur: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad uos, tamquam in eius conparatione, qui uere est quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, uehementer hoc Plato tenuit et diligentissime commendauit. Et nescio utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum, qui ante Platonem fuerunt, nisi ubi dictum est: Ego sum qui sum, et dices eis: Qui est, misit me ad uos.

CAPUT XII. Quod etiam Platonici, licet de uno uero Deo bene senserint, multis tamen dis sacra facienda censuerint.

Sed undecumque ille ista didicerit, siue praecedentibus eum ueterum libris siue potius, quo modo dicit apostolus, quia quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus [*]( 12 Exod. 3, 14 Rom. I, 19 sq. ) [*]( b a 3 remo e 4 et aer] aher d et om. C aer, a m. 2 in ras., C Q 5 eeelem. a 6 sic] sit a 7 in illis v fragrat q 9 sactum C 12 respondea/tur C 13 israhel C misit, it sup. lin., C 14 quia et est post incommut. om. 8 15 et ea e commutabilia a 16 ut et. in marg. utrH, e 18 fuerint a 19 eis anI. at 24 ista ille e Domb.; illa iste a )

374
enim illis manifestauit; inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas: nunc non inmerito me Platonicos philosophos elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo an pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo qui fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus, uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset, post mortem uero Platonis Speusippus, sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in scholam eius, quae Academia uocabatur, eidem successissent adque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur, recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Academicos, sed Platonicos. Ex quibus sunt ualde nobilitati Graeci Plotinus, Iamblichus, Porphyrius; in utraque autem lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Platonicus nobilis. Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse Plato dis plurimis esse sacra facienda putauerunt. [*]( 3 eius uirtus a v 4 me ont. s et philos. e 5 egisse II quid e 6 suscipitur 81 7 do, o m. 2 ex i corr., C 8 sacrificare a estimo s 14 cum sectam C a b d l p s a k1 f; consectam e; cum om. v Domb. pypatetica a; phypatetica d 17 xeusippus C; peusippus d; feutyppuB <fp<; eusippus a b e q 18 xenocratis C; senocrates b; exnocrates d 19 scolam C ab del p s 22 noluerunt s 24 iamblicus C<<e! 25 id est graeca, omisso et e 1 27 sacra facienda, in marg. sacrificandu, e )
375

CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definiuit deos non esse nisi bonos amicosque uirtutum.

Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque dissentiant, in hoc tamen, quod modo posui, quia neque parua res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero, quibus dis istum cultum exhibendum arbitrentur, utrum bonis an malis an et bonis et malis. Sed habemus Platonis sententiam dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino ullum deorum malum. Consequens est igitur, ut bonis haec exhibenda intellegantur; tunc enim dis exhibentur, quoniam nec di erunt, si boni non erunt. Hoc si ita est, (nam de dis quid aliud decet credere?) illa profecto uacuatur opinio, qua nonnulli putant deos malos sacris placandos esse, ne laedant, bonos autem, ut adiuuent, inuocandos. Mali enim nulli sunt di; bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est deferendus. Qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos amant eosque diuinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant exhiberi? quorum uis non eos indicat nullos, sed iste adfectus nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scaenicis Plato senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum maiestate adque bonitate carmina conposuerint, censet ciuitate pellendos. Qui sunt igitur isti di, qui de scaenicis ludis cum ipso Platone contendunt? Ille quippe non patitur deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos honores celebrari iubent. Denique isti cum eosdem ludos instaurari praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt, Tito Latinio auferentes filium et inmittentes morbum, quod eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrahentes, cum [*]( 2 diffiniuit p 6 et in fine uersus m. 2 C 7 arbitrentur sup. lin. a; arbitratur 8 8 Sed habemus, m. 2 superscripto de hoc, C; Sed de hoc habemus e platonis sent. C; sentent. plat. rell. v 9 esse est 8 10 nullum, n m. 2 sup. lin., I 13 quia s 19 nullus s 20 malos] maius 8 24 ludis om. a 26 celebrare e ludos om. 8 n 28 imittentes C 29 abnuiaset, in marg. abuisset, e; annuisset 8 )

376
iussa conplesset; iste autem illos nec tam malos. timendos putat, sed suae sententiae robur constantissime retinens omnes poetarum sacrilegas nugas, quibus illi inmunditiae societate oblectantur, a populo bene instituto remouere non dubitat. Hunc autem Platonem, quod iam in secundo libro commemoraui, inter semideos Labeo ponit. Qui Labeo numina mala uictimis cruentis adque huius modi supplicationibus placari existimat, bona uero ludis et talibus quasi ad laetitiam pertinentibus rebus. Quid est ergo quod semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia iudicat turpia, tam constanter audet auferre? Qui sane di refellunt sententiam Labeonis; nam, se in Latinio non lasciuos tantum adque ludibundos, sed etiam saeuos terribilesque monstrarunt. Exponant ergo nobis ista Platonici, qui omnes deos secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et uirtutibus sapientium socios esse arbitrantur aliterque de ullo deorum sentiri nefas habent. Exponimus, inquiunt. Adtente igitur audiamus.

CAPUT XIIII. De opinione eorum, qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis.

Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima rationalis, tripertita diuisio est, in deos, homines, daemones. Di excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones medium. Nam deorum sedes in caelo est, hominum in terra, in aere daemonum. Sicut eis diuersa dignitas est locorum. ita etiam naturarum. Proinde di sunt hominibus daemonibusque [*]( 5 c. 14 ) [*]( r 2 sententiae robor, in marg. fcientie robur, a 8 et talibus] theatralibus m. 2 in ras. e 11 auderet s sane] autem l 15 auctori » 16 esse socios v 17 Adtente init. c. XIIII C 20 animos p 22 aeris Cp 27 diuersa, in marg. diuisa, e )

377
potiores; homines uero infra deos et daemones constituti sunt, ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. Daemones igitur medii, quem ad modum dis, quibus inferius habitant, postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt. Habent enim cum dis communem inmortalitatem corporum, animorum autem cum hominibus passiones. Quapropter non est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et poetarum figmentis delectantur, quando quidem humanis capiuntur adfectibus, a quibus di longe absunt et modis omnibus alieni sunt. Ex quo colligitur, Platonem poetica detestando et prohibendo figmenta non deos, qui omnes boni et excelsi sunt, priuasse ludorum scaenicorum uoluptate, sed daemones.

Haec si ita sunt (quae licet aput alios quoque reperiantur, Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum scripsit librum, cuius esse titulum uoluit \'de deo Socratis\', ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando id quod agere uolebat, non prospere fuerat euenturum; dicit enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et daemonum medietate sententiam) — haec ergo si ita sunt, quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni humana contagione semouit, certe ipsis daemonibus poetas urbe pellendo auferre theatricas uoluptates, nisi quia hoc pacto admonuit animum humanum, quamuis adhuc in his [*]( 16 p. 17, 20 sqq. 21, 17 sqq. Goldb. ) [*]( e 2 ordinem C; ordines e l diferentia l; diffirentia e 3 inferius h. p. i. h. q. superius om. e 4 superius om. ll 7 est enim e 9 longo si i. t men 11 et ante excelsi om. « 16 titulum esse v socrat C 17 numinum a 19 perhibentur, in marg. pbibet, e 25 quoniam C 26 humana, in marg. uana, e contag.] cogitatione a 27 pellendos e 28 adhuc om. C1 )

378
moribundis membris positum, pro splendore honestatis inpura daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari? Nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto daemones turpissime poposcerunt adque iusserunt. Aut ergo fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones honorando, modo eorum delicias a ciuitate bene morata remouendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputationem, qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis debuit. Maluit autem hoc in ipsa disputatione quam in titulo libri ponere. Ita enim per sanam doctrinam, quae humanis rebus inluxit, omnes uel paene omnes daemonum nomen exhorrent, ut, quisquis ante disputationem Apulei, qua daemonum dignitas commendatur, titulum libri de daemone Socratis legeret, nequaquam illum hominem sanum fuisse sentiret. Quid autem etiam ipse Apuleius quod in daemonibus laudaret inuenit praeter subtilitatem et firmitatem corporum et habitationis altiorem locum? Nam de moribus eorum, cum de omnibus generaliter loqueretur, non solum nihil boni dixit, sed etiam plurimum mali. Denique lecto illo libro prorsus nemo miratur eos etiam scaenicam turpitudinem in rebus diuinis habere uoluisse, et cum deos se putari uelint, deorum criminibus oblectari potuisse, et quidquid in eorum sacris obscena sollemnitate seu turpi crudelitate uel ridetur uel horretur, eorum adfectibus conuenire. [*]( 6 contra se a 9 et usque ipse 8 11 tam om. e cupioseq; C 12 alterum de om. I 15 ut omnes e omnium l exhorreant e 20 propter a et firmitatem sup. lin. C 21 de moribus a 27 in obsc., in m. 2 in fine uersus, C )
379

CAPUT XV. Quod neque propter aeria corpora neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.

Quam ob rem absit ut ista considerans animus ueraciter religiosus et uero Deo subditus ideo arbitretur daemones se ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. Alioquin multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia sensuum et motu facillimo adque celerrimo et ualentia uirium et annosissima firmitate corporum uincunt. Quis hominum uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? quis odorando canibus? quis uelocitate leporibus, carnis, omnibus auibus? quis multum ualendo leonibus et elephantis? quis diu uiuendo serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere adque in iuuentam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam daemonibus bene adque honeste uiuendo meliores esse debemus. Ob hoc enim et prouidentia diuina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo maiore cura excolendum esse quam corpus, ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate uitae, qua illis anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum.

Iam uero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos autem habitamus in terra, ita permoueri, ut hinc eos nobis esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. Hoc [*]( 2 aerea p 9 motum facillimum Cl celerrimum 01 12 anibus * ui tqq, In iu omnibus v 13 qui diuuendo C 15 ad iuuentā C1; ad // nentam C2 perhibentur] reperiuntur a 16 rationando II in daemonibus a 18 enim] etiam, in marg. enl, e 20 quod e 23 bonitate, mo e m. 2 in ras., C 25 non quam sup. lin. C 28 perueri I 29 praepon. esse l )

380
enim pacto nobis et omnia uolatilia praeponimus. At enim uolatilia cum uolando fatigantur uel reficiendum alimentis corpus habent, terram repetunt uel ad requiem uel ad pastum, quod daemones, inquiunt, non faciunt. Numquid ergo placet eis, ut uolatilia nobis, daemones autem etiam uolatilibus antecellant? Quod si dementissimum est opinari, nihil est quod de habitatione superioris elementi dignos esse daemones existimemus, quibus nos religionis adfectu subdere debeamus. Sicut enim fieri potuit, ut aeriae uolucres terrestribus nobis non solum non praeferantur, uerum etiam subiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri potuit, ut daemones, quamuis magis aerii sint, terrestribus nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior; sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio conparanda est. Nam et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor proportione contexit adque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut, quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro elementorum gradibus aestimare. Et ipse quippe Apuleius cum ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet deteriorque superius. [*]( 21 de deo Socr. p. 8, 10 Goldb. ) [*]( 1 pręponemus II a; pręponeremus l2 2 reficiendo alimentis corpori opus habent a 9 arie et l. 12 arii C1 13 sint om. I; sunt q\'s er C 14 speimpiorum C; spei impiorum s 15 comparanda est, nda est m. 2 in ras., e 17 extremos Cl nobiliss. et 81 19 aer est v aerem C 21 grad. elem. v existimare I 22 terrestribus animalibus s 23 animalibus om. 8 terris typothetae errore (1) om. Domb.1 24 intellegant Cab delps; intellegamus q a k Ƒ υ Domb.2 )
381

CAPUT XVI. Quid de moribus adque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.

De moribus ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur, dixit eos eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari, inritari iniuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus, diuersis sacrorum ritibus oblectari et in eis si quid neglectum fuerit commoueri. Inter cetera etiam dicit ad eos pertinere diuinationes augurum, aruspicum, uatum adque somniorum; ab his quoque esse miracula magorum. Breuiter autem eos definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna; horum uero quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium, quintum eos cum dis habere commune. Sed uideo trium superiorum, quae nobiscum habent, duo etiam cum dis habere. Animalia quippe esse dicit et deos, suaque cuique elementa distribuens in terrestribus animalibus nos posuit cum ceteris quae in terra uiuunt et sentiunt, in aquatilibus pisces et alia natatilia, in aeriis daemones, in aetheriis deos. Ac per hoc quod daemones genere sunt animalia, non solum eis cum hominibus, uerum etiam cum dis pecoribusque commune est; quod mente rationalia, cum dis et hominibus; quod tempore aeterna, cum dis solis; quod animo passiua, cum hominibus solis; quod corpore aeria, ipsi sunt soli. Proinde quod genere sunt animalia, non est magnum, quia hoc sunt et pecora; [*]( 5 ib. p. 15, 15 sqq. 8 ib. p. 11, 5 sqq. 10 ib. p. 16, 17 16 ib. p. 12 ) [*]( 2 adque action. om. p 4 ergo daemonum om. s 7 neclectum C; necglectum e 11 animalia m. 2 in ras. I animo p. m. rationalia m. 2 in marg. infer. I 13 quartum om. e erasa ut uidetur uoce parta 16 dicit esse Is suaque scripsi; que (quae) sua C b1 d e1 l q α1 k; ///sua, eraso ut uidetur que, a; qui sua b2p a2v Domb.; quia sua I; quia (uia m. 2 in f<M) sua, in marg. qa sua, et elemento A 17 tribuens q 19 natilia C\'; natalia al J1 aeris el 22 rational Ilia, bi (?) erasis, I; rationabilia a )

382
quod mente rationalia, non est supra nos, quia sumus et nos; quod tempore aeterna, quid boni est, si non beata? Melior est enim temporalis felicitas quam misera aeternitas. Quod animo passiua, quo modo supra nos est, quando et nos hoc sumus, nec ita esset, nisi miseri essemus? Quod corpore aeria, quanti aestimandum est, cum omni corpori praeferatur animae qualiscumque natura, et ideo religionis cultus, qui debetur ex animo, nequaquam debeatur ei rei, quae inferior est animo? Porro si inter illa, quae daemonum esse dicit, adnumeraret uirtutem, sapientiam, felicitatem et haec eos diceret habere cum dis aeterna adque communia, profecto aliquid diceret exoptandum magnique pendendum; nec sic eos tamen propter haec tamquam Deum colere deberemus, sed potius ipsum, a quo haec illos accepisse nossemus. Quanto minus nunc honore diuino aeria digna sunt animalia, ad hoc rationalia ut misera esse possint, ad hoc passiua ut misera sint, ad hoc aeterna ut miseriam finire non possint!

CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum uitiis eum oporteat liberari.

Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem, quod nobiscum daemones dixit habere commune, id est animi passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra, quaero quur animi daemonum passionum turbelis et tempestatibus agitentur. Perturbatio est enim, quae Graece πάϑος [*]( 2 tempora e 6 exftimandum ll; existimandum e l2 est sup. tin. C i airl omni. corpore. C oml pferat a ipfa et feratur C\'; /prae/feratur C\'; uf praeferantur 8 8 debetur ei Cl e 13 deberem C sed .......nossemus om. II 15 rationabilia s 17 miseriam codd. v; miseriam suam Domb. 19 a om. C 20 eum C v; etiam p q Domb, 22 animam 8 24 aer, r in rasura trium litterarum, C 25 passionibus C turbilis bu d; turbeleg, m. 2 in ras., in marg. turuelis, e; turbinis a et om. e 26 est om. e enim est v 26 et p. 383, 2 phatos 8 )

383
dicitur; unde illa uoluit uocare animo passiua, quia uerbum de uerbo πάϑος passio diceretur motus animi contra rationem. Quur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus non sunt? Quoniam si quid in pecore simile apparet, non est perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent. In hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc stultitia uel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in fine promittitur. Deos uero ideo dicunt istas pel\'turbationes non perpeti, quia non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent, sed ab omni labe ac peste purissimas. Quam ob rem si propterea di non perturbantur, quod animalia sunt beata, non misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia sunt non beata, sed misera.

[XVII.] Qua igitur insipientia uel potius amentia per aliquam religionem daemonibus subdimur, cum per ueram religionem ab ea uitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? Cum enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira instigemur, sed ei potius resistamus. Cum daemones donis inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum acceptione faueamus. Cum daemones honoribus mulceantur, nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur. [*]( 2 pathos passio dicitur, sed melina perturbatio diceretur a 3 sunt tur . om. Cl es 5 perbatio C carent, in marg. habent, e 7 in illa felicitate, in marg. pfeccione. e 8 nobis om. s 10 beti C 12 peste ac labe * 14 non post pecora sup. lin. C 15 possunt, pos sup. lin., I a esse in ras. C ne C; nec om. e\' ut om. C 19 cum] cur e 20 ea om. II in om. v 22 pareat I cogitur confiteri ira instigentur, eraso cogitur m. 2 correctum in confitei quia ira instig., e 23 insti.gentur, et l. 24 insti.gemur, n eraso, Vi instigari, ari in ras., s )

384
Cum daemones quorundam hominum osores, quorundam amatores sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros etiam diligamus inimicos. Postremo omnem motum cordis et salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus daemones aestuare adque fluctuare adserit, nos uera religio deponere iubet. Quae igitur causa est nisi stultitia errorque mirabilis, ut ei te facias uenerando humilem, cui te cupias uiuendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, cum religionis summa sit imitari quem colis?

CAPUT XVIII. Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, ut commendentur dis bonis, daemonibus uti debeant aduocatis.

Frustra igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc detulit honorem, sic eos in aere medios inter aetherium caelum terramque constituens, ut, quoniam nullus deus miscetur homini, quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant preces hominum et inde ad homines inpetrata quae poscunt. Indignum enim putauerunt qui ista crediderunt misceri homines dis et deos hominibus; dignum autem misceri daemones et dis et hominibus, hinc petita qui adlegent, inde concessa qui adportent; ut uidelicet homo castus et ab artium magicarum sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos illum di exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando [*]( 18 Conuiu. p. 203 A ) [*]( 2 pudenti Cl 3 sq. inim. n. et. diligamus v 5 salutem s turbines s 8 mirabilis C a b1 d p s k; miserabilis b2elqafv Domb.; mirabilit- b3 9 esse ante dissim. m. 2 sup. lin. e imitare noles C1 12 sit relig. p r 13 sq. debeant uti p 15 ei asentiunt correctum ut uidetur ex ita sent. b 17 et ante terramque eras. C 22 hic CI quę alleg. a 23 qnP a ®\' afferant a catus C 24 alienus sup. lin. e adhibeat, in marg. adeat, e )

385
fit dignior, quem facilius et libentius exaudire debeant. Amant quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat pudicitia; amant in maleficiis magorum \'mille nocendi artes,\' quas non amat innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia si quid ab dis inpetrare uoluerit, non poterit suis meritis nisi suis interuenientibus inimicis. Non est quod iste poetica figmenta et theatrica ludibria iustificare conetur. Habemus contra ista magistrum eorum et tantae aput eos auctoritatis Platonem, si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum diligat turpia, uerum etiam diuinitati existimet grata.

CAPUT XVIIII. De inpietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.

* Porro aduersus magicas artes, de quibus quosdam nimis infelices et nimis inpios etiam gloriari libet, nonne ipsam publicam lucem testem citabo? Quur enim tam grauiter ista plectuntur seueritate legum, si opera sunt numinum colendorum? An forte istas leges Christiani instituerunt, quibus artes magicae puniuntur? Secundum quem alium sensum, nisi quod haec maleficia generi humano perniciosa esse non dubium est, ait poeta clarissimus:

  1. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
  2. Dulce caput, magicas inuitam accingier artes?
Illud etiam, quod alio loco de his artibus dicit:
  1. Adque satas alio uidi traducere messes,
eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur, nonne in duodecim tabulis, [*]( 3 Verg. Aen. VII, 338 22 Verg. Aen. IIII, 492 sq. 25 Eclog. 8, 98 ) [*]( h 1 quam el 7 abemus C 9 sic pudor m. 2 rescript., e de sup. lin. C 10 turpia, tur sup. lin., e . 17 plec... tuntur, tun eras., C f 20 quo ea malif. 01 22 in marg. adscriptum uergilii, C testo C in 23 capud Ct de inuittl Cl 25 uidit I esses C ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*]( 25 )
386
id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum et ei, qui hoc fecerit, supplicium constitutum? Postremo Apuleius ipse numquid aput Christianos iudices de magicis artibus accusatus est? Quas utique sibi obiectas si diuinas et pias esse nouerat et diuinarum potestatum operibus congruas, non solum eas confiteri debuit, sed etiam profiteri, leges culpans potius, quibus haec prohiberentur et damnanda putarentur, quae haberi miranda et ueneranda oporteret. Ita enim uel sententiam suam persuaderet iudicibus, uel, si illi secundum iniquas leges saperent eumque talia praedicantem adque laudantem morte multarent, digna animae illius daemones dona rependerent, pro quorum diuinis operibus praedicandis humanam uitam sibi adimi non timeret; sicut martyres nostri, cum eis pro crimine obiceretur Christiana religio, qua nouerant se fieri saluos et gloriosissimos inaeternum, non eam negando temporales poenas euadere delegerunt, sed potius confitendo profitendo praedicando et pro hac omnia fideliter fortiterque tolerando et cum pia securitate moriendo leges, quibus prohibebatur, erubescere conpulerunt mutarique fecerunt. Huius autem philosophi Platonici copiosissima et disertissima extat oratio, qua crimen artium magicarum a se alienum esse defendit seque aliter non uult innocentem uideri nisi ea negando, quae non possunt ab innocente committi. At omnia miracula magorum, quos recte sentit esse damnandos, doctrinis fiunt et operibus daemonum, quos uiderit quur censeat honorandos, eos necessarios adserens perferendis ad deos precibus nostris, quorum debemus opera deuitare, si ad Deum uerum preces nostras uolumus peruenire. Deinde quaero, quales preces hominum dis bonis per daemones [*]( 2 Plin. H. N. XXVIII, 1, 2, 18 ) [*]( T 2 et ei C d e 1 p q s α. f; ei a b k v 3 ipse Apul. v nonquid 1: nunc quid 8 iud. christ. v 8 quae haec e 10 spernerent 8 19 pron hibeatur 11 26 censeat 1 honorando C\' necess. eos v 27 nostris prec. v 28 adligari C d J1 s1 )
387
adlegari putat, magicas an licitas? Si magicas, nolunt tales; si licitas, nolunt per tales. Si autem peccator paenitens preces fundit, maxime si aliquid magicum admisit, itane tandem illis intercedentibus accipit ueniam, quibus inpellentibus aut fauentibus se cecidisse plangit in culpam? an et ipsi daemones, ut possint paenitentibus mereri indulgentiam, priores agunt, quod eos deceperint, paenitentiam? Hoc nemo umquam de daemonibus dixit, quia, si ita esset, nequaquam sibi auderent diuinos honores expetere, qui paenitendo desiderarent ad gratiam ueniae peruenire. Ibi enim est detestanda superbia, hic humilitas miseranda.

CAPUT XX. An credendum sit quod di boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.

At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios inter deos et homines agere, ut ab hominibus adferant desiderata, et a dis referant inpetrata. Quaenam tandem ista causa est et quanta necessitas? Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur homini. Praeclara igitur sanctitas Dei, qui non miscetur homini supplicanti, et miscetur daemoni adroganti; non miscetur homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non miscetur homini confugienti ad diuinitatem, et miscetur daemoni fingenti diuinitatem; non miscetur homini petenti indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene instituta ciuitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et pontificibus ciuitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria [*]( 3 ammisit lsl; /amisit e 4 accepit Cx i accipit ueniam in marg. a 10 peruenire p s ex V; pertinere C a b d e l q k f Domb. 15 Ad CI; agt 8 urguens e 1 16 adferant codd.; offerant v ////desiderata, erasis dese, C 17 causa est ista v 19 Praeclara ......homini om. a 20 hom. suppl. et miscentur m. 2 in marg. C 22 et om. I 23 daemoni sup. lin. e 2x) dae C 27 ciuitatQ, 11 m. 2 iti ras., c ludos poetarum ....... crimina om. (\'I, m. 2 in margine sed omisso ludoR ) [*]( 25* )

388
requirenti; non miscetur homini deorum crimina fingere prohibenti, et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legibus punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et inplenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti, et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti.