De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI. De turpitudine sacrorum, quae Libero celebrabantur.

Iam uero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo primatum uinum tenet, uerum etiam seminibus animalium praefecerunt, ad quantam turpitudinem peruenerint, piget quidem dicere propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam hebetudinem non piget. Inter cetera, quae praetermittere, quoniam multa sunt, cogor, in Italiae compitis quaedam dicit sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis. ut in eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquantum uerecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia. Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore magno plostellis inpositum prius rure in compitis et usque in urbem postea uectabatur. In oppido autem Lauinio unus Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes uerbis flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum transuectum esset adque in loco suo quiesceret. Cui membro inhonesto matrem familias honestissimam palam coronam necesse erat inponere. Sic uidelicet Liber deus placandus fuerat pro euentibus seminum, sic ab agris fascinatio [*]( 1 de[tinuerit, tinuerit m. 2 in ras., e; obtinuerat l 3 redita C exhortam 1 9 libri l 10 quodammodum C priuatam uim ql a 11 obtinet a 12 peruenerunt 11 13 euperb. istorum v 14 hebit. (Pe 20 plaustellis, au m. 2 ex o corr., C; plastellis d 21 lau/ino, 0 n eras., C; lauino 1 a; lanuino ad ep k; lanuino b; lanbino l\' unus C (J b del p; uni q; uno I 27 pro euentibus Cd. e2 p; prouentibus abellqakfv )

331
repellenda, ut matrona facere cogeretur in publico, quod nec meretrix, si matronae spectarent, permitti debuit in theatro. Propter haec Saturnus solus creditus non est sufficere posse seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum inmunda anima reperiret, et ab uno uero Deo merito inmunditiae destituta ac per multos falsos auiditate maioris inmunditiae prostituta ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum daemonum turbis conuiolandam polluendamque praeberet.

CAPUT XXII. De Neptuno et Salacia ac Venilia.

Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio daemoniorum? Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione reddita ratione conpescat. \'Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae in salum redit.* Quur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda quae uenit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa numina libido uesana. Quamuis enim aqua non geminetur quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus daemoniis inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non redit. Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt [*]( I faceret e 10 ac salatia et neuilia p 11 solatiA d 14 inuitatio, uitatio sup. lin, C 18 dea finiunt e 20 nomina l 22 anima come mac. v 23 quaso C 27 ueros esse v 28 parte d 29 est erroris v )

332
partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis uestrum ita desipiat, ut hoc sapiat? Quur ergo uobis duas deas fecerunt, nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris, non ut di plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? Quur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo, cum relluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. An quia Veniliam pellicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit?

CAPUT XXIII. De Terra, quam Varro deam esse confirmat, eo quod ille animus mundi, quem opinatur deum, etiam hanc corporis sui infimam partem permeet eique uim diuinam inpertiat.

Nempe una est terra, quam plenam quidem uidemus animalibus suis; uerum tamen ipsam magnum corpus in elementis mundique infimam partem, quur eam uolunt deam? An quia fecunda est? Quur ergo non magis homines di sunt, qui eam fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum adorant? Sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat. deam facit. Quasi non euidentior sit in hominibus anima, quae utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines di non habentur et, quod est grauiter dolendum, his, qui di non sunt et quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et miserabili errore subduntur. Et certe idem Varro in eodem de dis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni uniuersaque natura: unum, qui omnes partes corporis, quae [*]( 1 mudi C 4 rege//rent C eaq; e 7 illamodo C 9 pelicem /.Ct del suO m. 2 in ras. e 13 ille o1hs mundi, in marg. animus, p 14 infimam om. ql 15 impertiatur p 16 quidem pIenam v 20 arant non cum om. Cl 22 fecit e 23 sit quaestio l 27 electis p 28 unum quod C al d e11, recte fortasse, cum quod similiter dictum sit infra r. 333, 7 )

333
uiuunt, transit et non habet sensum, sed tantum ad uiuendum ualetudinem; hanc uim in nostro corpore permanare dicit in ossa, ungues, capillos; sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt: secundum gradum animae, in quo sensus est; hanc uim peruenire in oculos, aures, nares, os, tactum: tertium gradum esse animae summum, quod uocatur animus, in quo intellegentia praeminet; hoc praeter hominem omnes carere mortales. Hanc partem animae mundi dicit Deum, in nobis autem genium uocari. Esse autem in mundo lapides ac terram, quam uidemus, quo non permanat sensus, ut ossa, ut ungues Dei; solem uero, lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse sentit, sensus esse eius; aethera porro animum eius; cuius uim, quae peruenit in astra, ea quoque facere deos, et per ea quod in terram permanat, deam Tellurem; quod autem inde permanat in mare adque oceanum, deum esse Neptunum.

Redeat ergo ab hac, quam theologian naturalem putat, quo uelut requiescendi causa ab his ambagibus adque anfractibus fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad ciuilem; hic eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. Nondum dico, si terra et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, similiter eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si idcirco habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiam, . quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum [*]( 1 ad sup. lin. I 2 permanere 11; permeare e 6 animae esse v animam et 7 qui a2 8 partem] pter e 9 deum ait e 11 permaneat e ut ante ossa sup. lin. C dei om. C, sed erasum uidetur esse dl 12 stellasque G\'a 13 eius; cuius uim Domb.; eius uim q; et cuius ui C a; e cuius ni d; et cuiufcūιq; a; eI cQ ui, cll m. 2 in mar- gine additum, e; cuius ui b (ui m. 1 sup. lin.), Ip; eius: ex cuius ui v quae om. p 14 ea quoque Domb.; eam q. codd. praeter q; ipsam q. qv per eam a e l 14. 15 permanat codd.; permeat v 17 ad hanc a e et C m. 2 in marg. theologian Cda; theologiam a b e 1 p v 20 ad aut teneo Pex; adtineo l2 22 sic e careat e 23 habere intellegentiam l 24 stultus est e q )

334
esse qui hos in mundo deos dicit, quam stultus est qui in nobis ossa et ungues homines dicit. Sed haec cum philosophis fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicum uolo. Fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiae ueluti libertatem caput erigere paululum uoluisse uideatur, adhuc tamen hunc librum uersans et se in illo uersari cogitans, eum etiam inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores eius siue aliae ciuitates Tellurem adque Neptunum inaniter coluisse credantur. Sed hoc dico: pars animi mundani, quae per terram permeat, sicut una est terra, quur non etiam unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem? Quod si ita fecit, ubi erit Orcus, frater Iouis adque Neptuni, quem Ditem patrem uocant? ubi eius coniunx Proserpina, quae secundum aliam in eisdem libris positam opinionem non terrae fecunditas, sed pars inferior perhibetur? Quod si dicunt animi mundani partem, cum permeat terrae partem superiorem, Ditem patrem facere deum; cum uero inferiorem, Proserpinam deam: Tellus illa quid erit? Ita enim totum, quod ipsa erat, in duas istas partes deosque diuisum est, ut ipsa tertia quae sit aut ubi sit inuenire non possit; nisi quis dicat simul istos deos Orcum adque Proserpinam unam deam esse Tellurem et non esse iam tres, sed aut unam aut duos; et tamen tres dicuntur, tres habentur, tres coluntur aris suis, delubris suis, sacris, simulacris, sacerdotibus suis, et per haec etiam fallacibus prostitutam animam constuprantibus daemonibus suis. Adhuc respondeatur, quam partem terrae permeet pars mundani animi, ut deum faciat Tellumonem? Non, inquit, sed una [*](1 quia i hos in mundo deos dicit C d e 1 p Domb.; hoc in mundo e dicit deos a q; hos deos in m. d. v 3 nun C poloticum, ix marg. m. 2 id 6 ciuile, e 5 uelut l 6 in ipso l 8 eius om. e coluisse inaniter v 9 hoc om. I 12 patrem sup. lin. C 18 coniunI Ce quae om. Cl 14 eis delibris, in marg. m. 2 eifdem, e 17 facere eraso m. 2 dicere, e 18 erat] erit l partes istas l 20 inuenire C1 b l1 a1 k1 f; inueniri a e p q v qui It 23 haris d delubris suis sup. lin. C sachris simulachris d 25 adhaec e 26 partem mundi, m. 2 in marg. terre, 0; terrae om. a 27 eadem, om. que, l )
335
eademque terra habet geminam uim, et masculinam, quod semina producat, et femininam, quod recipiat adque nutriat; inde a ui feminae dictam esse Tellurem, a masculi Tellumonem. Quur ergo pontifices, ut ipse indicat, additis quoque aliis duobus quattuor dis faciunt rem diuinam, Telluri, Tellumoni, Altori, Rusori? De Tellure et Tellumone iam dictum est. Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae nata sunt. Rusori quare? Quod rursus, inquit, cuncta eodem reuoluuntur.

CAPUT XXIIII. De Telluris cognominibus eorumque significationibus, quae etiamsi erant multarum rerum indices, non debuerunt multorum deorum firmare opiniones.

Debuit ergo una terra propter istam quatergeminam uim quattuor habere cognomina, non quattuor facere deos; sicut tot cognominibus unus Iuppiter et tot cognominibus una Iuno, in quibus omnibus uis multiplex esse dicitur ad unum deum uel unam deam pertinens, non multitudo cognominum deorum etiam multitudinem faciens. Sed profecto sicut aliquando etiam ipsas uilissimas feminas earum, quas libidine quaesierunt, taedet paenitetque turbarum: sic animam uilem factam et inmundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic aliquando et piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba uerecundatus unam deam uult esse Tellurem. \'Eandem, inquit, dicunt Matrem Magnam; quod tympanum habeat, significari esse orbem terrae; quod turres in capite, oppida; quod sedens [*]( 2 nutriat codd.; enutriat v inde a ui feminae] Indeam faemine l 8 femininae Cle dicat ee I a] et q; om. d masculi C ofcs d p q; masculini bl t l; masculina v 6 et om. I 7 quare om. I 8 natura l rusoni b 15 quatergeminam codd.; quadrigem. v 18 omnibus suis b ad unam e 20 etiam ..... aliquando om. e1 21 eorum l 28 urbem C; ob rem II turres C b2 q v; turris bl del p Domb. sedens fingatur corr. G. Zoega (v. M. Haupt, Herm. IIIIp. 333j; sedes fingantur mss. v )

336
fingatur, circa eam cum omnia moueantur, ipsam non moueri. Quod Gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significat, qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperiri. Quod se aput eam iactant, praecipitur, inquit, qui terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum sonitus ferramentorum iactandorum ac manuum et eius rei crepitum in colendo agro qui fit significant; ideo aere, quod eam antiqui colebant aere, antequam ferrum esset inuentum. Leonem, inquit, adiungunt solutum ac mansuetum, ut ostendant nullum genus esse terrae tam remotum ac uehementer ferum, quod non subigi colique conueniat.1 Deinde adiungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse conplures. (Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat melior; Matrem, quod plurima pariat; Magnam, quod cibum pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, quod uestiatur herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad hanc reuocant.\' Si ergo una dea est, quae quidem consulta ueritate nec ipsa est, interim quid itur in multas? Unius sint ista multa nomina, non tam deae multae quam nomina. Sed errantium maiorum auctoritas deprimit et eundem Varronem post hanc sententiam trepidare conpellit. Adiungit enim et dicit: Cum quibus opinio maiorum de his deabus, quod plures eas putarunt esse, non pugnat.\' Quo modo non pugnat, cum ualde aliud sit unam deam nomina habere multa, aliud esse deas multas? \'Sed potest, inquit, fieri ut eadem res et [*]( 1 fingantur ex figurantur corr. q 4 his qui a 6 iactandorum mss.; iactationem Domb. manuum usum coni. Haupt l. I. 7 crepitum Domb.; crepitus codd. crepitus in col. agro qui fiunt coni. Haupt in colquod om. bl quid fit q 10 esse nullum genus c 11 subici I 13 quos II 15 plurima rapiat e 16 proserpent t cu 18 una dea] unda e 19 quidicitur ell; quidigitur 13 20 multa om. e numina unus a et aie Domb. interpretans \'uires diuinas\'; sed non de uiribus, immo de nominibus unius deae agitur, cum quaeratur, utrum propter nominum multitudinem totidem dene fingendae sint (cf. I. 25) 25 habere nomina e 26 multas fieri e et ante una om. a )
337
una sit, et in ea quaedam res sint plures.\' Concedo in una homine esse res plures, numquid ideo et homines plures? Sic in una dea esse res plures, numquid ideo et deas plures? Verum sicut uolunt, diuidant conflent, multiplicent replicent inplicent.

Haec sunt Telluris et Matris Magnae praeclara mysteria, unde omnia referuntur ad mortalia semina et exercendam agriculturam. Itane ad haec relata et hunc finem habentia tympanum, turres, Galli, iactatio insana membrorum, crepitus cymbalorum, confictio leonum uitam cuiquam pollicentur aeternam? Itane propterea Galli abscisi huic Magnae deae seruiunt, ut significent, qui semine indigeant, terram sequi oportere; quasi non eos ipsa potius seruitus semine faciat indigere? Utrum enim sequendo hanc deam, cum indigeant, semen adquirunt, an potius sequendo hanc deam, cum habeant, semen amittunt? Hoc interpretari est an detestari? Nec adtenditur, quantum maligni daemones praeualuerint, qui nec aliqua magna his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudelia exigere potuerunt. Si dea terra non esset, manus ei homines operando inferrent, ut semina consequerentur per illam, non et sibi saeuiendo, ut semina perderent propter illam; si dea non esset, ita fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem sterilem fieri manibus suis. Iam quod in Liberi sacris honesta matrona pudenda uirilia coronabat spectante multitudine, ubi rubens et sudans, si est ulla frons in hominibus, adstabat forsitan et maritus; et quod in celebratione nuptiarum super Priapi scapum noua nupta sedere iubebatur: longe contemtibiliora adque leuiora sunt prae ista turpitudine crudelissima [*]( I ut in uno e l; et in un. q 2 numinquit e 3 /////////res plures, bis script., Onumquid... plures om. ll 4 conflent, in marg. ?plicent e 7 et exerc. codd.; et ad exerc. v 8 agric.... relata in marg. e 9 et insana e b , 10 conflictio e cuique d 15 ane C habent Cl semina e 18 exigere] exercere Z 20 et Cab del p ak Ii om. q; etiam v 24 expectante l 27 priapufeaput J1 capud e ) [*]( XXXX Aag. opera Sectio V pars I. ) [*]( 22 )

338
uel crudelitate turpissima, ubi daemonicis ritibus sic uterque sexus inluditur, ut neuter suo uulnere perimatur. Ibi fascinatio timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur. Ibi sic dehonestatur nouae nuptae uerecundia, ut non solum fecunditas, sed nec uirginitas adimatur; hic ita amputatur uirilitas, ut nec conuertatur in feminam nec uir relinquatur.

CAPUT XXV. Quam interpretationem de abscisione Attidis Graecorum sapientium doctrina reppererit

Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto interpretatio requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus absciditur. Sed docti Graeci adque sapientes nequaquam rationem tam sanctam praeclaramque tacuerunt. Propter uernalem quippe faciem terrae, quae ceteris est temporibus pulchrior, Porphyrius, philosophus nobilis, Attin flores significare perhibuit, et ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. Non ergo ipsum hominem uel quasi hominem, qui est uocatus Attis, sed uirilia eius flori conparauerunt. Ipsa quippe illo uiuente deciderunt; immo uero non deciderunt neque decerpta, sed plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea fructus, sed potius sterilitas consecuta est. Quid ergo ipse reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari dicitur? quo refertur? quae interpretatio inde profertur? An haec frustra moliendo nihilque inueniendo persuadent illud potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactauit [*]( 1 ibi l daemoni.cis (inter i et c rescissa est membrana) C; daemonicis rell. codd.; daemoniacis v ritibus codd. excepto C, in quo m. i retibus; artibus v 2 phimatur e 6 uiro e 9 reperit p 10 Et Attis Ii Et attis, in marg. m. 2 flos, 0; flos aetatis a e; Flos et attis p: aetattis b; etatis d; Et Atys v 14 temp. est v 15 Alvn v I? nocatus est v 19 immo ... deciderunt om. V decerpta, m. 2 superscripto ft, C; decerpta sunt e 20 plane tamen C 22 et sup. lin. I - ead et quid e eo] ergo e 25 credum C )

339
litterisque mandatum est? Merito hinc auersatus est Varro noster, neque hoc dicere uoluit; non enim hominem doctissimum latuit.

CAPUT XXVI. De turpitudine sacrorum Matris Magnae.

Itemque de mollibus eidem Matri Magnae contra omnem uirorum mulierumque uerecundiam consecratis, qui usque in hesternum diem madidis capillis facie dealbata, fluentibus membris incessu femineo per plateas uicosque Carthaginis etiam a propolis unde turpiter uiuerent exigebant, nihil Varro dicere uoluit nec uspiam me legisse commemini. Defecit interpretatio, erubuit ratio, conticuit oratio. Vicit Matris Magnae omnes deos filios non numinis magnitudo, sed criminis. Huic monstro nec Iani monstrositas conparatur. Ille in simulacris habebat solam deformitatem, ista in sacris deformem crudelitatem; ille membra in lapidibus addita, haec in hominibus perdita. Hoc dedecus tot Iouis ipsius et tanta stupra non uincunt. Ille inter femineas corruptelas uno Ganymede caelum infamauit; ista tot mollibus professis et publicis et inquinauit terram et caelo fecit iniuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere turpissimae crudelitatis siue conferre siue praeferre, qui patrem castrasse perhibetur; sed in Saturni sacris homines alienis manibus potius occidi quam suis abscidi potuerunt. Deuorauit ille filios, ut poetae ferunt, et physici ex hoc interpretantur quod uolunt; ut autem historia prodit, necauit; sed quod ei Poeni suos filios sacrificati sunt, non recepere Romani. At uero ista Magna deorum Mater etiam Romanis templis [*]( ..hoe 1 aduersatus a2 e est et a uarro adq; taceri neque dicere, in margine noster, C 6 omnium l, hominem el 10 a om. d propolis C b II p; pppłif d; populis l2 υ Domb. 18 nominis l monstro nec Iani om. I monstruositas de 16 ominibus l 18 feminea C1 gimine decęlu d 21 quia e 22 saturnis d 24 phoesici C\' 25 negauit It 26 sacrificati sunt C a b1 d l p α. f; sacrificati sunt sacrificauerunt xI; sacrificarunt e; sacrificauerunt b2 q v ) [*]( 22* )

340
castratos intulit adque istam saeuitiam moremque seruauit, credita uires adiuuare Romanorum exsecando uirilia uirorum. Quid sunt ad hoc malum furta Mercurii, Veneris lasciuia, stupra ac turpitudines ceterorum, quae proferremus de libris, nisi cottidie cantarentur et saltarentur in theatris? Sed haec quid sunt ad tantum malum, cuius magnitudo Magnae Matri tantummodo conpetebat? Praesertim quod illa dicuntur a poetis esse conficta, quasi poetae id etiam finxerint, quod ea sint dis grata et accepta. Ut ergo canerentur uel scriberentur, sit audacia uel petulantia poetarum; ut uero diuinis rebus et honoribus eisdem imperantibus et extorquentibus numinibus adderentur, quid est nisi crimen deorum, immo uero confessio daemoniorum et deceptio miserorum? Verum illud, quod de abscisorum consecratione Mater deum coli meruit, non poetae confinxerunt, sed horrere magis quam canere maluerunt. Hisne dis selectis quisquam consecrandus est, ut post mortem uiuat beate, quibus consecratus ante mortem honeste non potest uiuere, tam foedis superstitionibus subditus et inmundis daemonibus obligatus? Sed haec omnia, inquit, referuntur ad mundum. Videat ne potius ad inmundum. Quid autem non potest referri ad mundum, quod esse demonstratur in mundo? Nos autem animum quaerimus, qui uera religione confisus non tamquam deum suum adoret mundum, sed tamquam opus Dei propter Deum laudet mundum, et mundanis sordibus expiatus mundus perueniat ad Deum, qui condidit mundum. [*]( 2 execando el1 3 Mercurii furta v 4 ac turp. C ab del P gv; et turp. Domb. de delubris 11 a 8 fincxerint l ea sup. lin. C 9 audacia sit v 14 deum codd.; deorum v 15 confincIenmt I 18 fedis, f m. 2 ex f corr., C 20 quod el 21 mundv, v fII. 2 ex o corr., e )
341

CAPUT XXVII. De figmentis physiologorum, qui nec ueram diuinitatem colunt, nec eo cultu quo colenda est uera diuinitas.

Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse quam ceteros, non tamen ut eorum inlustrarentur merita, sed ne occultarentur obprobria; unde magis eos homines fuisse credibile est, sicut non solum poeticae litterae, uerum etiam historicae tradiderunt. Nam quod Vergilius ait:

  1. Primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo,
  2. Arma Iouis fugiens et regnis exul ademtis,
et quae ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius modi errores ante nos uel Graeco sermone uel Latino scripserunt, non in eo mihi placuit inmorari.

Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti homines has res humanas conantur uertere in res diuinas, nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque corpoream uel etiamsi inuisibilem, tamen mutabilem potuisse reuocari; quod nullo modo est uerus Deus. Hoc autem si saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset quidem dolendum non his uerum Deum adnuntiari adque praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia non fieri nec iuberi; at nunc cum pro Deo uero, quo solo anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec [*]( 10 Aen. VIII, 319 sq. ) [*]( 2 fysiol. C 3 ei cultu p 5 uidimus C 7 nec, ec m. 2 in ras., I 9 hiatoriacae e quod om. b 10 aethereo v oJympho d vv 11 eiful, I m. 2, I 12 conseqạntur C; consecuntur e 13 Euhemerus] humeris. m. 2 in homerus corr., d pangit d 18 euertere e 25 quod e 26 inhabitante, in marg. m. 1 inuitante, e fit felix Cad dlp a k f; sit fel. b e q v )

342
salutem nec decus humanum corpus aut anima colentis obtineat! Quam ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod uero Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel creatus aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa talia sunt, quibus ille solus colendus sit, cui talis cultus seruitusque debetur. Si autem stoliditate uel monstrositate simulacrorum, sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium pudendorum, mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione genitalium, consecratione mollium, festis inpurorum obscenorumque ludorum unum uerum Deum, id est omnis animae corporisque creatorem, colere se quisque contendat: non ideo peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum non ut colendus est colit. Qui uero et rebus talibus, id est turpibus et scelestis, et non Deum uerum, id est animae corporisque factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit, siue illa sit anima siue corpus siue anima simul et corpus. bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter nefarieque coluerint, in promtu est; quid autem uel quos coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios daemones adque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theologia inuisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis etiam stultis cordibus inuitatos. [*]( 2 sacerdote, in marg. eacerdotio, e 8 deo sup. din. b 4 nun mundus l 6 sunt talia v ille solus C 1 p; solus ille ab de q v Domb. 7 stoliditate, m, 1 ex etodilitate corr. C monstruositate e l 8 airgilium, g punctis deletum, e 14 non sup. liti. I non ut colendus sup. lin. C est ora. e 16 nonuitiosS, m. 2 in numerosA immu- tatum, I 20 nec non] nonni I quodam e* 1 21 in om. e1 promptu e 23 confitetur e l nominibus V 24 et remotis I 25 hac, h ut uidetur erasum, C; hec e1 26 inuisendis Dalmero auctore Domb ; in uisendis v )
343

CAPUT XXVIII. Quod doctrina Varronis de theologia in nulla sibi parte concordet.

Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in caelum et in terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim \' de feminis, hoc est deabus: \'Quoniam, inquit, ut primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo et terra, a quo di partim dicuntur caelestes, partim terrestres: ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de Iano, quem alii caelum, alii dixerunt esse mundum, sic de feminis scribendi facimus initium a Tellure.) Sentio quantam molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim quadam ratione uerisimili, caelum esse quod faciat, terram quae patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic rem femininam, et non adtendit eum potius esse qui haec facit, qui utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria in superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosissime pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem, terram Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; caelum a quo fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam uim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit, sed etiam caelum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro selectorum deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi [*]( 5 ueluti p 6 in terram C v; in 0»1. reM. et non potest C2 a ks f 8 deabus C b delpv; de deabus a q Domb. ut ont. q in primo qv libro, tn marg. m. vet. uarronis, C 12 dixerunt alii a eo sup. lin. a 13 initium scribendi facimus v 15 uerisimile I 16 feminam 11 I? qui/, a eras., C 21 colligisse C; qd legisse d 26 tantom e1 29 rationem, in margine rationalē anima, e )

344
cuncta conplexus est, perdidisse. Caelo enim tribuit masculos deos, feminas terrae; inter quas posuit Mineruam, quam supra ipsum caelum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus in mari est, quod ad terram potius quam ad caelum pertinet. Dis pater postremo, qui Graece Πλούτων dicitur, etiam ipse masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superiorem terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem. Quo modo ergo deos ad caelum, deas ad terram referre conantur? Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum habet haec disputatio? Illa est autem Tellus initium dearum, Mater scilicet Magna, aput quam mollium et abscisorum seseque secantium adque. iactantium insana perstrepit turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus, caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec hic sanum furor. Quur haec frustra referre nituntur ad mundum? Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius colit; et tamen eos nec hoc posse ueritas aperta conuincit. Referant haec potius ad homines mortuos et ad daemones pessimos, et nulla quaestio remanebit.

CAPUT XXVIIII. Quod omnia, quae physiologi ad mundum partesque ipsius rettulerunt, ad unum uerum Deum referre debuerint.

Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius uero, qui fecit [*]( t 1 est m. I sup. lin. C 5 diis C pluton codd. 7 inferiorem Cl I; tno inferiorllibuB. em eras., q 8 quodo C conantur C a d e l p q v; conatur b k1 Domb. 9 solum l 10 Illa antem est e 12 insana, prius a m. 2 in rasC 13 turpitudo, in marg. correctoris manu al. multito tudo, I; turpido C 16 possint e 1 17 ob hoc e 18 referant hoc a ad oitif d 21 fysiologia ad C 23 debuerunt p 26 scripulo e opinionibvs l )

345
mundum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuantur. tur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec animam uel animas per uiuentia quaecumque diffusas, sed Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; qui fecit omnem animam, sine quocumque modo uiuentem et sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam intellegentem.

CAPUT XXX. Qua pietate discernatur a creaturis Creator, ne pro uno tot di colantur, quot sunt opera unius auctoris.

Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere, propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas habet, nouit adque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetudines pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis [*]( 6 eine m. 1 sup. din. C 7 et rat. v 10 Quae C 11 culantur at quod C 18 Et iam ut C; Et iam ut v uiri Cl 15 et scelestissima ont. dx scelentissima C 19 quod] quae a 22 ipse malas l 25 huius mundi v 26 et uiolentissimum om. 01 d p im messe d )

346
dominationem suam potestatemque non subtrahit; qui semina et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis conpetentibus adtributa substituit; qui terram fundat adque fecundat; qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit adque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias caelestes adque terrestres locorum mutationibus praebet; qui humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uariarum ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit. Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Varro, siue quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit. Haec autem facit adque agit unus uerus Deus, sed sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis uinculis adligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, inplens caelum et terram praesente potentia, non indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit, ut etiam ipsa proprios exerere et agere motus sinat. Quamuis enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso, sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus aeternam. [*]( 1 subtrait e 6 qui... suum ont. b modum codd. Do.nb.j motam v 8 scientiam bk11 coeptibus e quem] quae C fecis d 13 quas m. 1 sup. lin. C 17 inclusis et 18 sectiles 01 21 exferere OJ exerere rell.; exercere v 22 possit q a non eunt, m. 2 super- m . scripto tamen, C; tamen non sunt e 24 quauis C 26 uro C )
347

CAPUT XXXI. Quibus proprie beneficiis Dei excepta generali largitate sectatores ueritatis utantur.

Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem penderet, nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus, quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis esse contenderint?

CAPUT XXXII. Quod sacramentum redemtionis Christi nullis retro temporibus defuerit semperque sit diuersis significationibus praedicatum.

Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, [*]( 2 propriae C 5 nonnulli C 10 actiones, e m. 2 ex i corr., e 14 filius unicus e 15 adsumta (adsumpta) C rell. v; in ada. Domb. \' ten hominum Cl 20 quod C1 21 conderent C )

348
per quos dam nescientes id, quod ex aduentu Christi usque nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt, nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque conformant adque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae Deo debetur et Graece proprie λατρεία dicitur, ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda confidimus.

CAPUT XXXIII. Quod per solam Christianam religionem mani- festari potuerit fallacia spirituum malignorum de hominum errore gaudentium.

Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes adque ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex quorum inmanissimo et inpiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii adque alii similes ceterarum gentium adque terrarum, sed [*]( 1 aduento 01 5 profitiae Cl 6 confirmant C 7 sacerdotia Ct, a sacerdotaa (J2 10 latria codd. significata et praenuntiata sunt codd. praeter q; significauerunt et praenuntiauerunt qv 20 occisionibus e uel creaturarum m. 1 sup. lin. a 23 conuersationem eak1 f animis, corr. ex hominis, e 24 et inpiissimo m. 1 sup. lin. C 25 ad sargendum d 27 iam sup. lin. e )

349
etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate uirtutum. Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo modo his quadret et consonet non potest inuenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat uel potius uult putari. Nam si non solum ipsae, uerum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamuis nihil ad Deum uerum uitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua uelut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis uel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absoluit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnauit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum uelut naturalium causarum ratio reddita deleniret.

CAPUT XXXIIII. De libris Numae Pompilii, quos senatus, ne sacrorum causae, quales in eis habebantur, innotescerent, iussit incendi.

Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit, de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut aput [*]( 26 c. 9 ) [*]( 1 nunc om. a senatu C 2 selecti sed] selectis et e plenae e selicti C; selectis e 3 quasi ad] quasda, da m. 2, e 4 honestare, re m. 2 sup. lin., e 5 quadret et] q4 reddet e ///quoniam, quo eras., C 12 vel e 17 uelud e causarum] rerum p ratio reddita C a\' b d elqk7; reddita ratio mt\' f Domb.; ratione reddita a2 k2 f); ratio ont. p deleniret Clx; deliniret ab del*pqv 23 causas sacrorum C )

350
eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum, <Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores quasdam causas legissent, quur quidque in sacris fuerit institutum, Numae mortuo senatus adsensus est, eosque libros tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut combureret, censuerunt\'. Credat quisque quod putat; immo uero dicat, quod dicendum suggesserit uesana contentio, quilibet tantae inpietatis defensor egregius. Me admonere sufficiat sacrorum causas a rege Pompilio Romanorum sacrorum institutore conscriptas nec populo nec senatui nec saltem ipsis sacerdotibus innotescere debuisse ipsumque Numam Pompilium curiositate inlicita ad ea daemonum peruenisse secreta, quae ipse quidem scriberet, ut haberet unde legendo commoneretur; sed ea tamen, cum rex esset, qui minime quemquam metueret, nec docere aliquem nec delendo uel quoquo modo consumendo perdere auderet. Ita quod scire neminem uoluit, ne homines nefaria doceret, uiolare autem timuit, ne daemones iratos haberet, obruit, ubi tutum putauit, sepulcro suo propinquare aratrum posse non credens. Senatus autem cum religiones formidaret damnare maiorum et ideo Numae adsentiri cogeretur, illos tamen libros tam perniciosos esse iudicauit, ut nec obrui rursus iuberet, ne humana curiositas multo uehementius rem iam proditam quaereret, sed flammis aboleri nefanda monumenta, ut, quia iam necesse esse existimabant sacra illa facere, tolerabilius erraretur causis eorum ignoratis, quam cognitis ciuitas turbaretur. [*]( r d 3 sepulchum C 5 Ad C\' 7 legisset Cel 11 quodicendum C suggerit ! g\' 13 a rege] agere e constitutore, in marg. instituere, e conscripta C 19 nec quoquo I 21 TwJvit timuit e 23 nec credens e legiones e1 24 et ideo, in marg. et in deo, e assentire e 26 nec bum. I 28 iam oMn. C1 29 erratur et )
351

CAPUT XXXV. De hydromantia, per quam Numa uisis quibusdam daemonum imaginibus ludificabatur.

Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus sanctus angelus mittebatur, hydromantian facere conpulsus est, ut in aqua uideret imagines deorum uel potius ludificationes daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere adque obseruare deberet. Quod genus diuinationis idem Varro a Persis dicit adlatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et νεϰοιομαντείαν Graece dicit uocari, quae [siue hydromantia] siue necromantia dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare. Quibus haec artibus fiant, ipsi uiderint. Nolo enim dicere has artes etiam ante nostri Saluatoris aduentum in ipsis ciuitatibus gentium legibus solere prohiberi et poena seuerissima uindicari. Nolo, inquam, hoc dicere; fortassis enim talia tunc licebant. His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacrorum facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod didicit), quarum causarum proditos libros senatus incendit. Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas causas uelut physicas interpretatur? quales si libri illi habuissent, non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Caesarem pontificem scriptos adque editos patres conscripti similiter incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportauerit, Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham [*]( 2 ydrom. C, et sic I. 5. JJ6 C\'a del 6 uiderent e 7 audierat e 9 qua C; quod e phytagoram de 10 adibito d 1 11 f/cifcitari, i er<M.,C\' vsxucouavtsiav Domb.2,. necyomantian b; nequiomantian d l p q; necquiomantiam a k; ae/romantian, t m. rec. in ras., post e erasum est c, ita ut necrom. m. 1 scriptum fuisse uideatur, C; nichroDlantilL a; ni/cromantiam, e (?) eraso, et sic I. 12 e; νεϰρομαντείαν v 12 sine hydromantia om. C d e l p q a k Ƒ; siue nichromantia uel ydromantia a nycromantia b; nichromantia p q 22 libri om. 01 26 ideo, in marg. in deo, e )

352
Egeriam coniugem dicitur habuisse, quem ad modum in supradicto libro Varronis exponitur. Ita enim solent res gestae aspersione mendaciorum in fabulas uerti. In illa igitur hydromantia curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quae in libris suis pontifices haberent, et eorum causas, quas praeter se neminem scire uoluit. Itaque eas seorsum scriptas secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas hominum notitiae sepeliendasque curauit. Aut ergo daemonum illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant conscriptae, ut ex his tota illa theologia ciuilis etiam aput tales homines execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erubescenda susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis uetustate fere omnes populi gentium deos inmortales esse crediderant, cum et talibus sacris idem illi daemones oblectarentur, qui se colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibusdam fallacium miraculorum adtestationibus subponebant. Sed occulta Dei ueri prouidentia factum est, ut et Pompilio amico suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit, cuncta illa confiteri permitterentur, et tamen, ut moriturus incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitterentur; qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta, obsistere potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quae de hac re gesta sunt, in nostram memoriam peruenerunt. Non enim possunt quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis uel adfligi tantum, uel etiam subici ac decipi iustum est. Quam uero perniciosae uel a cultu uerae diuinitatis alienae illae litterae iudicatae sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus incendere, quas Pompilius occultauit, quam timere quod timuit, qui hoc audere non potuit. Qui ergo uitam nec modo habere [*]( h 4 ille rex v 10 is C 13 prolixa (j> lega V) codd.; prolixi v 14 popoli C credidett e 21 admoneri e promitt. e\' 23 necistilo d 27 subici, ci m. 2 in ras., e 30 timere/, t eras., C 31 hoc codd. excepto C, haec C Domb. )
353
uult piam, talibus sacris quaerat aeternam; qui autem cum malignis daemonibus non uult habere societatem, non superstitionem, qua coluntur, noxiam pertimescat, sed ueram religionem, qua produntur et uincuntur, agnoscat.