De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI. Quod unum non intellegentes Deum Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.

Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda conplectitur uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece Aperrj dicitur uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas, non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat [*]( 2 Quod unum n. i. deum Cp q Donrb.; Quod dona n. i. dei v uirtutem C q 3 et om. C q 4 facit codd.; fecit v 11 non codd. excepto a1, qui m. 1 quam habet, quod Domb.2 recepit 14 opinatione Cab de p V; opinione Aqa 15 quodj quos C ab al. deo praest. v ▼ 17 menerVa C 19 ἀρετὴ (arete codd.) om. a 20 lati nri duxisse, in marg.: at. lib. latinos transduxisse. e traxisse at 21 possit A 27 erat] esset q )

189
Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut bona uellent; dis nuptialibus, ut bene coniugarentur, dis agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iouem, ita et patri Argentino et auo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid ergo erat necesse propter haec bona uel animi uel corporis uel externa tantam deorum turbam colere et inuocare (quos neque omnes commemoraui, nec ipsi potuerunt omnibus bonis humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et singulos prouidere), cum posset magno facilique conpendio una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? Quur enim esset inuocanda propter fessos diua Fessona, propter hostes depellendos diua Pellonia, propter aegros medicus uel Apollo uel Aesculapius uel ambo simul, quando esset grande periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; nec dea Rubigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate praesente et tuente uel nulla mala exorerentur, uel facillime [*]( 4 uolumino .. uolnminae a 7 fructeseae A2 Cadp; fructae seae A1 b; fructesae a; fructereae e; fructesse q 8 honorino A 9 sqq. aescolano 01 aseculano e 12 in usum A esse coepit v 15 aeseculano e 20 possit A 23 Quur] cum C fessona Cabpa\'; fessonia Ad e q v 24 medicos C 25 aescolapius Cl 26 spinensis a a 27 rubigo A C2 ab dpqv; robigo 01 a Domb.; robiga, ga m. 2 rescript., e 28 etuente, ex; re et ueniente es ut uel e eIorerentur A1b1 kl; exhorerenturp; exorrentur Cl; exorirentur erasis superscriptis litteris re, C*; exorirentur A 2 rell. v )
190
pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute et Felicitate tractamus: si felicitas uirtutis est praemium, non dea, sed Dei donum est; si autem dea est, quur non dicatur et uirtutem ipsa conferre, quando quidem etiam uirtutem consequi felicitas magna est?

CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis.

Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se ciuibus suis, quia non solum \'commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. (Ex eo enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\'. Magna sane utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus colendum doceret? [*]( 1 pellentur Cl 4 ipsa Aep Domb.; ipsam Cab d q t) 9 ergo eat v ol benificio C 10 ụι̣ci,bus A 12 quemquam A; quem a1 12 inquid At C1; in b adscriptum est narro homini e 14 essescola/phium C 15 i/ta, a eras., C 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiuere sup. tin. C 18 pictor q; piscator at 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A possimus scire inquit q aduocare atque inuocare a b de p q IX k f aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adque CI) aduoc. C Domb. )

191
CAPUT XXIII. De Felicitate, quam Romani, multorum ueneratores deorum, diu non coluerunt honore diuino, cum pro omnibus sola sufficeret.

Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt et Felicitas dea est, quur non ipsa una quae coleretur constituta est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? Quur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit? Quur ipse Romulus felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit, quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? Ut quid Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse nouos Pauorem adque Pallorem propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus aufugeret.

Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? Pietas est enim uerax ueri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, [*]( 7 possit A 10 romulus m. I ex romanus corr. C 12 instruxit A 19 cloacinam Aapqv; cluac. C; cluatinam d; clueacinam e felicitatem C e 20 forte in tanta mei codd., v; in tanta forte a Domb. 26 hoc om. at iam om. al 29 est sup. lin. A enim est v 30 l1erax A\'; uere At )

192
quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas subsecuta est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium?

Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda uisa est, quur non uel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium Iouis adhiberi, nec inter deos, quos selectos uocant, Felicitas constituta eat? Templum aliquod ei fieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Quur enim non aliquid melius quam ipsi Ioui? Nam quae etiam Ioui regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inueniri hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, • qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo di si per auguria uel quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes maior adque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi \'suo nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret [*]( III 1 quod Al 3 felicit. indign. A 5 clociana A; incqacina C 6 no- mina A1 10 tien conseD,tes C; consentientes a 11 adiberi A I electos A Cl al bl d e p nk f 16 inuenire Cl 17 timeat se v 18 ago ria A\' 21 aedis A 24 felicit. resist. A 25 uelit A 27 qui maiori] kinc redit L 29 fabricari L A b e p; fabricare C rell. v Domb. )

193
praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi uoluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est. per augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellent Ioui; adque ipsi inde cedere omnes uoluerunt praeter illos quos commemoraui, Martem, Terminum, Iuuentatem; adque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc uix homines doctissimi scirent. Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte, Iuuentate contemtus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant Ioui, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat Iouem. Aut si non cederent, non id contemtu eius facerent, sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine illa in locis propriis eminere.

Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium, ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent, quorum esset nemo qui nollet, adque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa inpetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam \' loci dignitate debuerunt. Sicut enim aput ipsos legitur, Romani ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina [*]( 2 nomini ex I principi, m. rec. superscripto ioui, A 4 loco Ll 5 commemorabi L 6 ideo] deo Cl; eide e 7 instructum 01 10 marte om. A1 iubentate m. 1 sup. lin. L; iuuenta al; iuucntute oa 11 profecto ...... Iouem om. bl fecerit d; faceret p 12 non ideo A non ad contempto e2 facerent] fugerent p 13 uel obscuri e q 19 cibibus L 22 uelit.... felicitatem om. Cx ad infelicitatem d 25 possit C ipsa/, m eras., C \' 27 romanos 01 29 flumina A1 ) [*]( XXXX Aug. opera Bectio V pare I. ) [*]( 13 )

194
pertinerent. Sed postquam Ioui templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis offendens. Sic enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui uerum habet, non petit.

CAPUT XXIIII. Qua ratione defendant pagani, quod inter deos colant ipsa dona diuina.

Libet autem eorum considerare rationes. Usque adeone. inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus appellabant deos, quas ab eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupauerunt, non Bellum; sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, non Segetem, a pomis Pomonam, non Pomum: sicut a bubus Bubonam, non Bouem: aut certe nulla uocabuli declinatione sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus. quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae [*]( 1 ac] adque A 6 deor. falsor. v 8 dona Dei v 9 ea om. C1 V 12 vlingit A 13 petet C1 21 adpellauant L; adpellebant A1 22 deos ... sentiebant om. A1 uocauula L 25 a pomis L A & ep; sicut a pom. C rell. v Domb. 26 bobonam e bobem L 29 quia dat A )

195
concordiam, Victoria, quae dat uictoriam. Ita, inquiunt, cum Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud adtenditur a quo felicitas datur.

CAPUT XXV. De uno tantum colendo Deo, qui licet nomine ignoretur, tamen felicitatis dator esse sentitur.

Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus. Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iouem: quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam, non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni Deo datori felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iouem. Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri pulchri inpudicus amator et raptor. [*]( 1 quum Ll 8 obdurauit A persuadeuimue L 9 iam m. 1 sup. lin. L 12 eius nomen v et ideo edd. Mett. iMMitis codicibus 13 qụạṃquam C appellare Lab de p q v; appellari A C 14 indicarunt a et sic ex coni. Domb.; indicant q; iudicarunt L A C rell. v 19 repudientur e deorum Ll 28 adultor d; adulterator edd. Mett. ) [*]( 18* )

196
CAPUT XXVI. De ludis scaenicis, quos sibi di celebrari a suis cultoribus exegerunt.

Sed (fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: diuina mallem ad nos.\' Merito displicuit uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. Quur ergo ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis conscribuntur? Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, sed contra instituta maiorum; an exclamarent et illi: Quid nos fecimus! Ipsi di ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt, atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia neglectum est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id quod neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt. Inter eorum commemoratur uirtutes et miranda facta quod dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium. Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus seuerius imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit acrem et horribilem. Tum uero ex amicorum sententia ad magistratus rem detulit adque in lectica adlatus est in [*]( 4 Tusc. I, 26 ) [*]( .*Ii 5 mallem, in margine male, e 6 nconfictor L 8 exibentur A 10 an non qv 11 Ipsi om. A di sup. lin. L 12 fierent a e praenuntiarunt codd. v; praenuntiauerunt Domb. 14ca platos C monstrarunt L A C reM. v; monstrauerunt Domb. 16 latino C q 18 por i pulos peccante et 20f jludifcelerạtatem, fce at. a in ras., A 21 postero codd.; postera v 25 quum L 27 magistratum A )

197
senatum expositoque somnio recepta continuo ualetudine pedibus suis sanus abscessit. Tanto stupefactus miraculo senatus quadruplicata pecunia ludos censuit instaurari. Quis non uideat, qui sanum sapit, subditos homines malignis daemonibus, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum, ui conpulsos esse exhibere talibus dis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? In illis certe ludis poetica numinum crimina frequentantur, qui ludi cogentibus numinibus iussu senatus instaurabantur. In illis ludis corruptorem pudicitiae Iouem turpissimi histriones cantabant agebant placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando coleretur, nisi diabolo seruiretur? Itane iste Romanum conderet dilataret conseruaret imperium, quouis Romano, cui talia displicebant, homine abiectior? Iste daret felicitatem, qui tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irascebatur?

CAPUT XXVII. De tribus generibus deorum, de quibus Scaeuola pontifex disputauit.

Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent ? (Haec, inquit, non esse deos [*]( 3 instaurare Al qui C\' 4 maligni e1 6 exibere A 11 placen bant IA C a3b d e1 p q (1,1 k fv; placabant ax e2 a2 12n fictis L; factis b 13 diabulo C. sub diabulo a serbiretur L 14 disp!. tal. v 16 ita om. C 19 de ante quibus om. C 21 litteras L A\' C &1 dp qj litteris A2ab2e 25 habet Cl 28 nocet Z1 29 inquid L A C1 )

198
Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint.\' Quid aliud? \'Quod eorum qui sint di non habeant ciuitates uera simulacra, quod uerus Deus nec sexum habeat nec aetatem nec definita corporis membra.\' Haec pontifex nosse populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur existimat falli in religione ciuitates. Quod dicere etiam in libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur. Poeticum sane deorum genus quur Scaeuola respuat, eisdem litteris non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec bonis hominibus conparentur, cum alium faciant furari, alium adulterare, sic item aliquid aliter turpiter adque inepte dicere ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis, uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat; deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare: nihil denique posse confingi miraculorum adque uitiorum, quod non ibi reperiatur adque ab deorum natura longe absit.s o Scaeuola pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne tales honores dis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem tibi responderit populus: Vos nobis inportastis ista pontifices: deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo modo de deorum maiestate credenda, maior est deorum iniuria, de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt, [*]( 1 proditor C1 2 a sup. lin. L; ab A 3 sunt e habebant t 7 regione C1 ciuitatis <7 d; om. al 8 uarro ipse codd.; ipse V. v 9 lineranduB LA 12 nidilicet C 13 faciant LAp; faciunt C rell. v Domb. 14 adulterari Cl pl 15 ac] ant qa 17 cycnum C concunbat C1 20 reppeJiatur A Ce ab eorum A1, a deorum A1 < 21t nealef, ne et 1 in ras. L 22 deferent 01 24 respondeat d; respondet a inportatiB Ll )
199
daemones sunt. praua docent, turpibus gaudent: non solum non deputant iniuriam, si de illis ista fingantur, sed eam potius iniuriam ferre non possunt, si per eorum sollemnia non agantur. Iam uero si aduersus eos Ionem iuterpelles, maxime ob eam causam, quia eius plura crimina ludis scaenicis actitantur: nonne etiamsi Deum Iouem nuncupatis, a quo regitur totus adque administratur hic mundus, eo illi fit a uobis maxima iniuria, quod eum cum istis colendum putatis eorumque regem esse perhibetis?

CAPUT XXVIII. An ad obtinendum dilatandumque regnum profuerit Romanis cultus deorum.

Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum imperium augere et conseruare potuissent. Hoc enim si possent, Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in huiusce modi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos scaenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo uero nullo modo habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue contemtis adque illo uno cognito et fide sincera ac moribus culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque [*]( I non ante deputant om. Ll C1 4 iobem L A 5 plurima a 6 Iouem om. e a sup. lin. L 8 quo e colendum cum istis a 19 colerunt Ll 20 tanto At 25 si non q 26 patrem om. it aesculanum L A a ab depq2v; Aescol. Domb.; esculanium qt )

200
haberent, et post haec acciperent sempiternum, siue hic haberent siue non haberent.

CAPUT XXVIIII. De falsitate auspicii, quo Romani regni fortitudo et stabilitas uisa est indicari.

Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse? Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istum regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. Quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant Non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium. Sed antequam Christus uenisset in carne, antequam denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus adque inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in angustum fuerant coartati. Ita euacuata est pulchritudo auspiciorum, remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed [*]( 4 felicitate p 5 et stabil. om. p 6 pulcerrimum C 9 martiam C 10 tenerent e 12 Iuuentatem] inneritate e 14 eam radendo in ei mutatum C; ei e 16 quod e 20 uenisset L2A Cabdepakƒ Domb.; ueniret Ll qv 24 uersus om. e quod, d m. rec., A 27 ab hannibale e 28 pulcritudo a )

201
daemoniorum. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras redisse. Quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani uoluntate mutati sunt termini imperii Romani. Ille namque tres prouincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum auspicium loco non cesserat Ioui, plus Hadrianum regem hominum quam regem deorum timuisse uideatur. Receptis quoque alio tempore prouinciis memoratis nostra paene memoria retrorsus Terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum oraculis deditus inmoderato ausu naues iussit incendi, quibus alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso hostili uulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut inde nullus euaderet undique hostibus incursantibus militem imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media tamen conpositione defixi. Uano igitur augurio deus Terminus non cessit Ioui, qui cessit Hadriani uoluntati, cessit etiam Iuliani temeritati et Iouiani necessitati. Uiderunt haec intelle- gentdores grauioresque Romani; sed contra consuetudinem ciuitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum ualebant, quia et ipsi, etiamsi illa uana esse sentiebant, naturae tamen rerum sub unius ueri Dei regimine adque imperio constitutae religiosum cultum, qui Deo debetur, exhibendum putabant, seruientes, ut ait apostolus, creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Huius Dei ueri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti [*]( 26 Rom. 1, 25 ) [*]( 1 necesseras A\', concesseras tis 12 portauatur L 14 militem... turbatum LA C1bdepk1v; milite ... turbato Czagakzf Domb. 21 grauioresqae om. e 22 daemonicis codd.; daemoniacis v 23 etiamli, Ii sup. lin., L 25 debel itar, ba (?) eras., C 28 a quo] at a )
202
uiri et ueraciter pii, qui pro uera religione morerentur, ut falsae a uiuentibus tollerentur.

CAPUT XXX. Qualia de dis gentium etiam cultores eorum se sentire fateantur.

Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et corniculae uocibus uitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat aput eum Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro, et cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum et opinionibus fabulosis ita loquens: \'Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene adque utiliter inuentis ratio sit tracta ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt, di bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut aput Homerum, \'cum duos exercitus contrarios alii di ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria [*]( 6 Diuin. II, 37 10 C. 28 22 II. XX, 67 sqq. ) [*]( ea 1 Vt falsa uiuentibus C in initio capitis XXX.; falsa ea uiuent. e; false uiuent. at; falsa a uiuent. a2 2 uibentibus L 6 ante Cicero in C correctoris manu sup. lin. exstat dv, superscriptum fortasse tit sequentia cum antecedentibus uerbis ut falsa cett., coniungerentur anguris ridet e inridet auguria et inridet LA 1 p; inrid. aug. et reprehendit A2 C rell. v Domb. 10 Quintus mei codd.; Q. v Domb. ual- bus L 15n fictos L, finctos A 17 Formae etenim a et ante nestitus sup. lin. L 19 inuechilitatis L A* 20 perturuatis L 22 ornerum I. A1 23 ex alia L AC at dejpt?; alia ex Domb.; ex altera q )

203
bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt uanitatis summaeque leuitatis.\' Ecce interim quae confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum haec ad superstitionem pertinere dicat, ad religionem uero, quae ipse secundum Stoicos uidetur docere: *non enim philosophi solum, inquit, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt; nam qui totos dies precabantur, inquit, et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati.) Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem ciuitatis timet, religionem laudare maiorum eamque a superstitione uelle seiungere, sed quo modo id possit non inuenire? Si enim a maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui instituerunt (quod iste reprehendit) deorum simulacra diuersa aetate et ueste distincta, deorum genera coniugia cognationes? Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat ista culpa maiores talium simulacrorum institutores adque cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in libertatem nitatur euoluere, necesse habebat ista uenerari; nec quod in hac disputatione disertus insonat, muttire auderet in populi contione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro gratias, non caelo et terrae, sicut iste disputat, sed ei qui fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste Balbus uelut balbutiens uix reprehendit, per altissimam Christi humilitatem, per apostolorum praedicationem, per fidem martyrum pro ueritate morientium et cum ueritate uiuentium non solum in cordibus religiosis, uerum etiam in aedibus superstitiosis libera suorum seruitute subuertit. [*]( 2 banitatis L1 7 separauerunt a b de p q\'O Domb. separauerant L At C; praecab. L1 C 10 a sup. lin. L 13 immolauant L 14 repraehendit L C; hrepraendit A 15 genera rnp. lin. L 16 cum sup. lin. C 19 liuertatem L habebat JJ A2; habebit L2 At 28 terra Ll 24 ualbus L A ualbutiens L A repraeh. I, A C 25 martbyrum L 26 uibentium L 27 supterstitiosis A 28 uirtute e )

204
CAPUT XXXI. De opinionibus Varronis, qui reprobata persuasione populari, licet ad notitiam ueri Dei non pel\'uenerit, unum tamen Deum colendum esse censuerit.

Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos scaenicos, quamuis non indicio proprio, posuisse, cum ad deos colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita confitetur non se illa iudicio suo sequi, quae ciuitatem Romanam instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam constitueret, ex naturae potius formula deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed iam quoniam in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere se dicit, et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos magis colere quam despicere uulgus uelit. Quibus uerbis homo acutissimus satis indicat non se aperire omnia, quae non sibi tantum contemtui essent, sed etiam ipsi uulgo despicienda uiderentur, nisi tacerentur. Ego ista conicere putari debui, x nisi euidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens multa esse uera, quae non modo uulgo scire non sit utile, sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expediat, et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque clausisse. Hic certe totum consilium prodidit uelut sapientium, per quos ciuitates et populi regerentur. Hac tamen fallacia miris modis maligni daemones delectantur,, qui et deceptores- et deceptos pariter possident, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum.

Dicit etiam idem auctor acutissimus adque doctissimus, [*](nio 2 opinibus a suasione p 5 ludos // scaen., et eras., C 10 eorum] deorum a 11 dicaturum e 12 numinum a 13 hystoriam L A; istor. C1 15 dispicere et l. 17 dispicienda a 18 pu/tari, ex portari ut ui- detur correctum, C debuit A2 19 multa loquens multa e 24 ac C\' 25 miseris a 29 idem om. Ll )

205
quod hi soli ei uideantur animum aduertisse quid esset Deus. qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem, ac per hoc, etsi nondum tenebat quod ueritas habet (Deus enim uerus non anima, sed animae quoque est effector et conditor), tamen si contra praeiudicia consuetudinis liber esse posset, unum Deum colendum fateretur adque suaderet, motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam, non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos plus annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse. <Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius di obseruarentur.) Cui sententiae suae testem adhibet inter cetera etiam gentem Iudaeam; nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui primi simulacra deorum populis posuerunt, eos ciuitatibus suis et metum demsisse et errorem addidisse, prudenter existimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod uero non ait \'errorem tradiderunt\', sed \'addiderunt\', iam utique fuisse etiam sine simulacris uult intellegi errorem. Quapropter cum solos dicit animaduertisse quid esset Deus, qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque existimat sine simulacris obseruari religionem, quis non uideat quantum propinquauerit ueritati? Si enim aliquid contra uetustatem tanti posset erroris, profecto et unum Deum, a quo mundum crederet gubernari, et sine simulacro colendum esse censeret; adque in tam proximo inuentus facile fortasse de animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius incommutabilem, quae ipsam quoque animam condidisset, Deum uerum esse sentiret. Haec cum ita sint, quaecumque tales [*]( 1 ei om. A2p a nidebantur L A animum aduertiase L A1; animo ada. p; animaduertisse AJ C rell. v Domb. 2 crediderint A1 3 guuernantem L //si, et eras., A 4 haberet p est quoque L A 5 affector C 6 liuer L 7 guuern. L cum radendo ex quum corr. L 10 LXX. IA 12 cuius q athibet LA etiam om. Ll 13 loquum L1 14 primij, f eras., C 16 in om. e 18 intellegi uult v 20 guuern. L 23 possit At 24 simulacrum Cl colendum, in marg. credendum, e )
206
uiri in suis litteris multorum deorum ludibria posuerunt, confiteri ea potius occulta Dei uoluntate conpulsi sunt quam persuadere conati. Si qua igitur a nobis inde testimonia proferuntur, ad eos redarguendos proferuntur, qui nolunt aduertere de quanta et quam maligna daemonum potestate nos liberet singulare sacrificium tam sancti sanguinis fusi et donum spiritus inpertiti.

CAPUT XXXII. Ob quam speciem utilitatis principes gentium aput \'subiectos sibi populos falsas religiones uoluerunt permanere.

Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos,. et ideo et sexum et generationes deorum maiores suos, id est ueteres credidisse Romanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non aliam ob causam factum uidetur, nisi quia hominum uelut prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus fallere, et in eo ipso non solum colere sed imitari etiam daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemonum similes, ea, quae uana esse nouerant, religionis nomine populis tamquam uera suadebant, hoc modo eos ciuili societati uelut aptius adligantes, quo similiter subditos possiderent. Quis autem infirmus et indoctus euaderet simul fallaces et principes ciuitatis et daemones?

CAPUT XXXIII. Quod iudicio et potestate Dei ueri omnium regum adque regnorum ordinata sint tempora.

Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est uerus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque [*]( 3 inde a nobis v 5 liuer. L 10 religionis C noluerint p 18 et aup. lin. A 24 aptius LACab1dpk f Bombartius b2eqatl 29 sunt p )

207
hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum ipse tamquam dominus regit moderatorque disponit; felicitatem uero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere et habere seruientes, possunt et non habere et habere regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo iam seruiet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur et malis, ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. Et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spiritalibus, quamuis nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset uera felicitas.

CAPUT XXXIIII. De regno Iudaeorum, quod ab uno et uero Deo institutum adque seruatum est, donec in uera religione manserunt.

Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec [*]( 1 fortuito L A1 Cbj dep ak; fortuitu ab3qv 3 temporis e 6 et habere om. A1 et hab. seru. poss. et non om. ex seru. usque ad et habere om. a h[abere sejruientes. litt. inclus. m. 2 in ras., C et non babere et habere L A C b dp q JJiibn. Domb.; et habere om. v 8 seruiet, m. rec. superscripto illis, C regna mundi huius ds bonis et malis comuniter pręstat ne boni ea tamquam dl magna munera concupiacant. et ideo regna terrena, glossa marginali inserta. e 10 haec ab eo om. C1 13 et thunc L; ahi/nc, i ex u radendo corr., A et tunc superscripto iam b 17 do ex dfh corr. C\' 20 cognosceretur LACdp; cognoscerentur ab e qx Domb. 23 ante A1 24 liuer. L )

208
Lucinam mulieres illae inuocauerunt, quando earum partus, ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam, quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt. Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt, et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam, sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam [*]( 2 incrediuil. L 4 manibus ipse seruauit LAC at bpq et omisso manibus e; man. ipse liberauit, ipse seruauit a2o lJomb. 5 canica e 6 aescam LA 8 uocatione C\' 14 non ante uicerunt ont. e 15 segites Cl 16 bobes L A 17 falsorum ont. C\' 18 putarunt L A Domb.; putauerunt Cv 21 postremum C christum sup. lin. C 23 gentisque C\' illi e 28 confinctum A )
209
quod sequitur in uolumine sequenti uidendum est, et hic dandus huius prolixitatis modus.