De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. De his, quae primo uolumine disputata sunt.

De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio. Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite acciderint, per alia retro tempora accidere non solere, [*]( 2 ferantur A1 3 proxumis L 4 milia LACa Domb,; om. abde pqkfv 7 si.. uideret om. p 8 non ista v ideo cultum v requirunt At; reliquerunt AJ FINIT LIBER \'III\', INCIPIT LIBER ·ΙΙΙΙ· | CONTRA PAGANOS. L A AVRELI. AVGVSTINI EPISCOPI I CONTRA PAGA NOS DE CIVITAITE DEI EXPL. I LIBER TERTIVS i INCIP. LIB. ΙΙΙΙ· C LIBER \'nl\' lal EXPLICIT. | ITERATI. OPERIS. tu INCIPIT ·ΙΙΙΙ· AVRELH AVGVSTINI I DE VRBE CELESTI b 13 primo ḷι̣ḅṛο̣ uolumine p 15 eius om. C1; eis A1 rebusque—inhiantes om. et 16 admonentes (J1 17 punientes Cl 21 insolita bx 22 acciri derint ACabdepkf; accident, e in ras., L; acciderent a; acciderunt qv non solere sup. lin. L ) [*]( XXXX Ang. opera sectto V par. I. ) [*]( 11 )

162
eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. Haec non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. Et quoniam in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus. [*]( 1 his codd.; iis c 2 aduersus LACadep; aduersum bqv Domb. iustum murmur a 6 uel quos C 7 athuc L A eos sup. Itn. C n spir. et mal. ac fal. om. Cl 9 fictis L; fι̇ṅctis A 11 damnanil. L.1 12 praeuetur L; praebe//tur, re eras., C 13 prouabimus L 17 relinquerunt L A\' 18 barro L; barbaro A1 19 dispertito 01 24 fecit sup. tin. L 25 romanae A natos et eductos e 26 brebiter C1 )

163
CAPUT II. De his, quae libro secundo et tertio continentur.

Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas [*]( 23 C. 84 ) [*]( 9 tribuerint C declareret e 10 sacreligis et i sacrilegiis L A1 13 malis codd.; om. v 14 exorrent L A 17 sola ipsa LAC b P tJ; sola illa Domb.; illa sola q 18 Quid LA.Calbdepqkaif,v; Quod es at .Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione 21 bellantum L A Domb.; bellantium Cbepqv 22 brebiter C perstringit b1; astr. q libello codd. praeter q; libro qv 24 et //euersiones, radendo ex et conners. corr., a conuersationes d et interitus codd.; atque inter. v in a m. rec. superscriptum est et Ifefionef et remiffionef 25 et ex de m, 2 corr. C ) [*]( 11* )

164
urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse. Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. [*]( 14 p. 58, 12 26 bit. 5, 45 ) [*]( 1 populus C1 abrutis A 2 re//giones, Ii eras., C 7 ecaturrigines L A C al b p a. k f; scaturig. a2 de q v prolnbiones L A 8 ethnae C e 11 in illie a 12 ulla L X Cl a b2 ep q k I; nulla CJ &1 da; illa v 14 ob ante quos m. 2. svp. lin., e 16 adiuber. L A 17 hii ZA 18 uideo mihi L A transpositione m. 2 in L notata; mihi uid. C rell. v 23 oportunum Cde commendauimus, in margine: at comemorauimus A 24 solacium e1 )

165
CAPUT III. An latitudo imperii, quae non nisi bellis ad adquiritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue felicium.

Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), quorum duorum hominum unum pauperem uel potius mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium suum in inmensum modum adque illis augmentis curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum [*]( 2 altitudo a 3 in bono p 5 altitudinem Lx 9 uellem prius L A; pro u. C rell. v 12 tremore a 14 magn. ac lat. v 15 uelle om. a 16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum v 22 praeuitem Cl 25 hanelantem L A; anheljante a 26 sum Cl 29 cum om. e )

166
quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \' regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus est.

CAPUT IIII. Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia.

Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parua regna? Manus et ipsa [*]( 21 2. Petr. 2, 19 ) [*]( 4 athib. L A 5 uideuimus L 6 uerus deus L A v; d. u. C reM. Domb. 9 prouitas L A 10 dei dona L A C ab d ep q; dona Dei v n Domb. 11 qual, eras. m, L 14 uastat L 16 propria iniq. LA.; iniq. propr. C rell. v 18 liuer L 19 nec unius nec hominis Cd e 20 grabius L A 22 inquid C1 25 simillima p 26 iustitia. correctoris ut uidetur manu adscriptum est in margine: et pyrata alexandra respondenti C 27 et latr. codd.; et ipsa latr. v )

167
hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, placiti lege praeda diuiditur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos subiuget, euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto confert non demta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter enim et ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei uideretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, imperator.

CAPUT V. De fugitiuis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati.

Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit, quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum imperium iam magnum multis gentibus subiugatis ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucissimi gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime et crudelissime uastauerunt. Dicant, quis istos deus adiuuerit, [*]( 8 Cic. rep. III, 14 ) [*]( soe 1 est om. a imperium C pietatis A 3 et loca, et m. 2 in ea corr., e 5 ei iam] etiam d 6 demta (dempta) codd.; adempta v 8 interrogaret LAp; interrogasset C rell. v 9 haberet infestum L A t V adepqakfv; infestare C\'\'; infestare haberet e2; infestaret Domb. id id 10 urbem C1 ego L; ego id Alp; ego,!;\' A2; id ego C reM. 11 exigo C1 15 dignitati Cp q; dignitatis v Domb. 18 deuitas IA 22 acerue L A 23 debitandae L A oppressO a2e 24 exerc. magnum v )

168
ut ex paruo et contemtibili latrocinio peruenirent ad regnum tantis iam Romanis uiribus arcibusque metuendum. An quia non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? Quasi uero ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest eorum, qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum illi aput inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum est, qui per ipsum imperium (quamuis decedentibus succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt, fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora ueniamus. [*]( 2 artibusque C2 3 diu sup. lin. 4 diuturnaṭạ A; diurna (J1 5 ad- iubant LA 7 unoquoquo A 10 crebit L 16 uaiulantes L A brebiss. LCl 18 gladiatores : senilis sic scripsi secundum L A C\' b1p glad., qui seru. 02 (qui m. 2 in marg.), rell. v Domb. 20 reg/um, eras. n, C 21 aliquod 01 e 22 coeperant C pofltiti e 23 liuido L A 24 est factum v 25 ad maiora ueniamus. Iustinus qui graecam uel m. 2 in marg. inf. C )
169

CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui ut latius dominaretur primus intulit bella finitimis.

Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: \'Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis legibus tenebantur [arbitria principum pro legibus erant]; fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomuit.\' Et paulo post: \'Ninus, inquit, magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit\'. Qualibet autem fide rerum uel iste uel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum. Tam diu autem perseuerauit, ut Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos [*]( 3 bellam p 10 [arbitria ... erant] om. codd. praeter ql, in quo m. rec. uerba uncia inclusa sunt 11 finis a proferre, in marg. extenh dere, A 12 minus et sic l. 16 01 13 abitum L AI; abitum AS 16 perdomuit. et paulo m. 2 in marg. A 19 et sup. lin. LC 26 dugcentos C 29 inde in cetera v )

170
sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?

CAPUT VII. An regna terrena inter profectus suos adque defectus deorum iuuentur uel deserantur auxilio.

Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Romanum regnum locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores fabros imperii construendi adque seruandi, numquidnam mortui sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, adque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuissimum tempore in suo regno adhuc usque perdurat. Hoc si ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae, a Gallis iterum liberauit), aut non ita fortes sunt, ut deos esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus, sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias, [*]( 2 latrocium C\' 4 profectoB C 5 iuuentur Cp; uel iuuentur qv 8 temporibusque, que sup. lin., L diurnum Cl 9 et sup. lin. L; om. a 13 constituendi, in marg. c̄struendi e 14 mercedem C 15 prom. maiore v 17 agustis C\'*; augustis el Orientis om. a1 UB 18 brebiss. L 19 que C 22 igsensit C; senserit e 24 liner. L 25 possint At 26 se om. OS )

171
quas pro sua quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos debuit colere ciuitas magis quam alios, a quibus adiuuarentur sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste uel transitus uel fuga, uel migratio uel in pugna defectio, nondum illis temporibus adque in illis terrarum partibus Christi nomen fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes clades bellicas amissa adque translata sunt. Nam post mille ducentos et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus desertis et illa recepta perire potuisse? In qua uoce uanitatis, quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum est. Quis enim de hac re nouit uoluntatem Dei?

CAPUT VIII. Quorum deorum praesidio putent Romani imperium suum auctum adque seruatum, cum singulis uix singularum rerum tuitionem committendam esse crediderint.

Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam Romani colebant, quem potissimum uel quos deos credant [*]( 1 utique C, fortasse recte 2 debait superscripto ulla a 3 posttremo L A 4 migratio LA1pqƒv; i migratio C1; emigratio As Cz a b deak Domb 5 in om. q 6 pertingentes C clades bell. L A; bell. clades C reM. v 7 sq. Nam post (// /ost quattuor rescissis litteria L) — si iam ibi LAp; Nam si post-iam ibi C rell. v Domb. 8 quot C2 e; quod m. 2 in quatuor corr. deleto sequente excurrit a 11 gentis illius v bani L A 15 eruuesc. L It> aBictuln L At 19 nobit L A 21 putant p. )

172
illud imperium dilatasse adque seruasse. Neque enim in hoc tam praeclaro opere et tantae plenissimo dignitatis audent aliquas partes deae Cluacinae tribuere aut V olupiae, quae a uoluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a libidine, aut Vaticano, qui infantum uagitibus praesidet, aut Cuninae, quae cunas eorum administrat. Quando autem possunt uno loco libri huius commemorari omnia nomina deorum et dearum, quae illi grandibus uoluminibus uix conprehendere potuerunt singulis rebus propria dispertientes officia numinum? Nec agrorum munus uni alicui deo committendum arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo Iugatino; collibus deam Collatinam, uallibus Valloniam praefecerunt. Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem inuenire, cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu sub terra essent, praepositam uoluerunt habere deam Seiam; cum uero iam essent super terram et segetem facerent, deam Segetiam; frumentis uero collectis adque reconditis, ut tuto seruarentur, deam Tutilinam praeposuerunt. Cui non sufficere uideretur illa Segetia, quamdiu seges ab initiis herbidis usque ad aristas aridas perueniret? Non tamen satis fuit hominibus deorum multitudinem amantibus, ut anima misera daemoniorum turbae prostitueretur, unius Dei ueri castum dedignata conplexum. Praefecerunt ergo Proserpinam frumentis germinantibus, geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, inuolumentis folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt, ut spica exeat, deam Patelanam, cum segetes nouis aristis aequantur, quia ueteres aequare hostire dixerunt, deam [*]( 2 et om. C1 plenissimo, 0 m. 2 in g mutat., C 3 cluacinae ZA\'C\'d; clouac. e; Cloacinae A2abpqv 4 luneotinae LA; Iubent. abp1; lndentinae a; libentinae dep2qv 5 uagitano a uatigibue C\' 8 et codd.; ant qv grandi////b\' C 10 nominum 01 uni ont. C\' 14 simul e2 18 reseruar. C tullinam Cl; tutelinam a; tutilenam q 22 uerum C 24 nodatum LA CI bl Domb.; nodotum 0.2 b2 t ; nudutum d; nodatum a q; noditium p (cf. infra p. 156, 15. 161, 19) 26 patelanam L2 A ad p v; patelinam Lx a; patelenam e nobis L A 27 hostire-hostilinam p; ostire—ostil. L LAC a b deqk f )
173
Hostilinam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur, id est a terra auferuntur, deam Runcinam. Nec omnia commemoro, quia me piget quod illos non pudet. Haec autem paucissima ideo dixi, ut intellegeretur nullo modo eos dicere audere ista numina imperium constituisse auxisse conseruasse Romanum, quae ita suis quaeque adhibebantur officiis, ut nihil uniuersum uni alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret imperium, cui curam gerere simul et segetibus et arboribus non licebat? Quando de armis Cunina cogitaret, cuius praepositura paruulorum cunas non permittebatur excedere? Quando Nodutus adiuuaret in bello, qui nec ad folliculum spicae, sed tantum ad nodum geniculi pertinebat? Unum quisque domui suae ponit ostiarium, et quia homo est, omnino sufficit: tres deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum limini. Ita non poterat Forculus simul et cardinem limenque seruare.

CAPUT VIIII. An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Ioui fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur.

Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. Nimirum ergo Iouis hoc opus est. Ipsum enim deorum omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum, hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta dictum conuenientissime praedicant: Ionis omnia plena. [*]( 29 Verg. Ecl. 3, 60 ) [*]( tu 7 athib. L A 10 praepofituta C 12 nodotus L A ab dep q; nodus a 13 unus e a2 b2 e domui LAab2epqv; domi C bi d Domb, 15 cardeam LAC a b2 de p q v; carneam b1k1ƒ 26 iobis L A 26 regem codd.; regem esse v eius] enim q )

174
Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si ita est, quur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? Quod ipsi etiam Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum demserunt et errorem addiderunt.

CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diuersos deos diuersis mundi partibus praefecerunt.

Quur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur \'soror et coniux\'? Quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. Non est -ergo ille, de quo dictum est \'louis omnia plena\', si aliquam partem inplet et Iuno. An uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Quur ergo aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem, id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent, tria potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis [*]( 12 Aen. I, 46 ) [*]( 1 barro LA 5 barroni L A.2 j barbaro Al 6 praemer. Ll C\' et om. Cl 8 et terrorem C 12 illi etiam codd. v; etiam illi Domb. uno Cl dicatur codd.; dicitur v 13 inquit Cl aere Cl 14 se- •of n there Cl et haec] et per jyf haec e 17 inplet, n m. 2, C 19 iobi L A poatreIJld et ipsi, superscripto ai, C 21 ipsi om. e 24 inferiorem otH. Cl 25 sarciṇ̇ant A; saciant e 27 in sing. L A )

175
elementis. Nunc uero omni modo adfirmauerunt aliud esse aetherem, aliud aerem. Aqua uero siue superior siue inferior utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esso quam terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam totus in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit? Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod de Iouis capite nata sit: quur non ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia indignum erat praeponere patri filiam? Quur non de Ioue ipso erga Saturnum iustitia ista seruata est? An quia uictus est? Ergo pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. Ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: quur ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum docti adque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de philosophorum libris a Vergilio dictum est:
  1. Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether
  2. Coniugis in gremium laetae descendit,
[*](26 Georg. II, 325 sq. ) [*]( 5 distincta/, m eras., C 6 inpletus C 7 minerba A (in L litterae erba rescissae <MM<) quid implebit in marg. A impleuit L 10 mitt nerbam L A 11 na C 16 et de diis meliora sentiantur corr. m. in marg. C sent. meliora v sentiatur Ll 17 etsi] si om. (J1 a 1 19 ergo Z\'F; igitur L2 C rell. v; igitur ergo A qui Sat. colunt om. bl 27 gremium laetae LAabepqakƒv; grero. late d; laetae grem. a Domb. )
176
id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas differentias uolunt esse adque in ipsa terra aliud Terram, aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis aris sacrisque ueneratos. Eandem terram etiam matrem deum uocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, \'soror et coniux), sed etiam mater est Iouis. Eandem terram Cererem, eandem etiam Vestam uolunt, cum tamen saepius Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos, sine quibus ciuitas esse non potest, et ideo illi uirgines solere seruire, quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. Quam totam uanitatem aboleri et extingui utique ab illo oportuit, qui est natus ex uirgine. Quis enim ferat, quod, cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquande Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut uanescat in ancillis eius honorata uirginitas? Si enim Vesta Venus est, quo modo ei rite uirgines a Veneriis operibus abstinendo seruierunt? An Veneres duae sunt, una uirgo, altera mulier? An potius tres, una uirginum, quae etiam Vesta est, alia coniugatarum, alia meretricum? Cui etiam Phoenices donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas iungerent uiris. Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique uirgo, quoniam habet maritum. Absit autem ut meretrix, ne filio Iunonis et cooperario Mineruae facere uideamur iniuriam. Ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolumus imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. Rursus, inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista iustitia est, nobis [*]( 2 terra aliud terra LAC 4 suis officiis distinctos, anie nominibus appellatos C 5 matrem etiam q deum LACdp1q; deorum abep2v 6 tolerauil. L A configant Lx 8 coniunx C o2 e 9 cfl m. 2 ex qua corr. C 13 aboleri uanit. v 15 tribuerent C 18 esset q quo rite ei, omisso modo, q ueneriis A2 C ab de; ueneris LAlp q; Veneut m reis v 22 iung. eas v 24 autem,eretrix C 27 imitari, ari m. 2 in ras. C. )
177
suscensere, quod talia dicimus de dis eorum, et sibi non suscensere, qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum suorum? Et (quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur) haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem instituta sunt eorundem deorum.

CAPUT XI. De multis dis, quos doctiores paganorum unum eundemque Iouem esse defendunt.

Quotlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant: modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui uniuersam istam molem ex quattuor uel quot eis placet elementis constructam adque conpactam inplet et mouet, modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur; modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram uero tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in diuinis turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de quo multi a poeta nobilissimo dictum putant:

  1. deum namque ire per omnes
  2. Terrasque tractusque maris caelumque profundum;
ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et stellae, in diuinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars [*]( 21 Verg. Georg. IIII, 221 sq. ) [*]( 2 expectant t 3 incrediuile L A constantissime L A* CJ pronar. L.A. 4 deorum codd.; d. suorum v in honorem ... deorum in marg. e 7 doctiores C; doctores p qv 9 quotlibet L; quodlibet ACa1depqakƒ Domb.; Quotquot libet a2v 11 quod A\' Crfe 14 supterfusam C; superfusam L A1 17 secundis e 19 a sup. lin. L 2: alterum ipse om. Ci 24 inferior/e, f ut uidetur eras., C; inferiori e ) [*]( XXXX Ans. opera Secto V par. I. ) [*]( 12 )
178
et Bellona in bellis, Liber in uineis, Ceres in frumentis, Diana in siluis, Minerua in ingeniis; ipse sit postremo etiam in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine Liberi uirorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse sit Diespater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, quae a parturientibus inuocetur; ipse opem ferat nascentibus excipiendo eos sinu terrae et uocetur Opis, ipse in uagitu os aperiat et uocetur deus Vaticanus; ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur Cunina; non sit alius, sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus canunt et uocantur Carmentes; praesit fortuitis uoceturque Fortuna; in diua Rumina mammam paruulo inmulgeat, quia rumam dixerunt ueteres mammam; in diua Potina potionem ministret, in diua Educa escam praebeat; de pauore infantum Pauentia nuncupetur, de spe, quae uenit, Venilia, de uoluptate Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuuentas, quae post praetextam excipiat iuuenalis aetatis exordia; ipse sit et Fortuna barbata, quae adultos barba induat (quos honorare noluerunt, ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum uel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, uel certe non Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarent; [*]( 1 liuer LA et sic l. 4 2 minerba L A in ante ingeniis OM. Cl S pleueiorum L A 4 Liberi... nomine om. e 5 diefpater, ef ex if corr., C; diis pater bl d; dispater L A b2 e; dispit al; diespiter a\'p q or . 7 parientibus a 10 dea aleuana L A\' leuana, lena in ras. m. 2, C Cunina L A a b d p; dea Cun. Ceqv Domb. 11 in deab. illis v 13 rummina C 15 in diua edulii qd esca e duca C\' aefca C\'; aefcaf C2 m praebebat C 19 strenum Ll 20 praeuendo L A 21 sententia L, sententiam A iubentas IA; iuuenta a 22 iuuenalis codd.; inae. nilis v ex/ordia, h eras., C 25 uarbatum L nodotum LAC (I b dep; nodatum q )
179
ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum uirgini uxori zona soluitur, ipse inuocetur et dea Virginensis uocetur; ipse sit Mutunus uel Tutunus, qui est aput Graecos Priapus: si non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hi omnes di deaeque sit unus Iuppiter, siue sint, ut quidam uolunt, omnia ista partes eius siue uirtutes eius, sicut eis uidetur, quibus eum placet esse mundi animum, quae sententia uelut magnorum multumque doctorum est. Haec si ita sunt (quod quale sit, nondum interim quaero), quid perderent, si unum Deum colerent prudentiore conpendio? Quid enim eius contemneretur, cum ipse coleretur? Si autem metuendum fuit, ne praetermissae siue neglectae partes eius irascerentur: non ergo, ut uolunt, uelut unius animantis haec tota uita est, quae omnes continet deos, quasi. suas uirtutes uel membra uel partes; sed suam quaeque pars habet uitam a ceteris separatam, si praeter alteram irasci altera potest, et alia placari, alia concitari. Si autem dicitur omnes simul, id est totum ipsum Iouem, potuisse offendi, si partes eius non etiam singillatim minutatimque colerentur, stulte dicitur. Nulla quippe illarum praetermitteretur, cum ipse unus, qui haberet omnia, coleretur. Nam ut alia omittam, quae sunt innumerabilia, cum dicunt omnia sidera partes Iouis esse et omnia uiuere adque rationales animas habere, et ideo sine controuersia deos esse, non uident quam multos non colant, quam multis aedes non construant, aras non statuant, quas tamen paucissimis siderum statuendas esse putauerunt et singillatim sacrificandum. Si igitur irascuntur, qui non singillatim coluntur, non metuunt paucis placatis toto caelo irato uiuere? Si autem stellas omnes ideo colunt, quia in Ioue sunt quem colunt, isto conpendio possent in [*]( 2 uirginensis LApa; uirginiensis C rell. v Domb, 4 pudeat A 6 eine in marg. e 8 sentia C\' 9 multorumque b2 sunt L A C bdepq; sint a v Domb. 16 sua!, m eras., C 20 illarum codd. \\ e earum v 21 habet G t1 23 esse,t L 23. 29. uibere LA 28 paucis m. 1 sup. lin. L ) [*]( 12* )
180
illo uno omnibus supplicare (sic enim nemo irasceretur, cum in illo uno nemo contemneretur) potius quam cultis quibusdam iusta irascendi causa illis, qui praetermissi essent, multo numerosioribus praeberetur, praesertim cum eis de superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponeretur Priapus.-

CAPUT XII. De opinione eorum, qui Deum animam mundi et mundum corpus Dei esse putauerunt.

Quid: illud nonne debet mouere acutos homines uel qualescumque homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia), ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex animo et corpore, adque iste Deus est sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius anima, qua uiuificatur tota ista moles, uitae adque animae cunctorum uiuentium pro cuiusque nascendi sorte sumantur, nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei. Quod si ita est, quis non uideat quanta inpietas et inreligiositas consequatur, ut, quod calcauerit quisque, partem Dei calcet, et in omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine uerecundia non possunt.

CAPUT XIII. De his, qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei adserunt.

Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes Dei esse contendunt: non uideo quidem, si totus mundus Deus est, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed [*]( 2 post uno Mett. editt. et Domb.1 inserunt inuitis libris mss. omnibus supplicaretur 4 qum L A 6 et priapus Ale 9 esse dei p putau. om. p 16 uibific. L 17 uibent. L nascendi codd. excepto q; nascentis q v 25 esse unius dei esse adserunt C 27 rationabilia e 29 deus est L A; e. d. C rel. v )

181
obluctari quid opus est? De ipso rationali animante, id est homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem uapulare, cum puer uapulat? Iam uero partes Dei fieri lasciuas, iniquas, inpias adque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non colitur, cum a suis partibus non colatur? Restat ergo ut dicant omnes deos suas habere uitas, sibi quemque uiuere, nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes non possint. Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo ab eis putari regnum constituisse uel auxisse Romanum. Nam si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et operibus propriis, nec alter inruat in alterius? A rege igitur deorum regnum hominum potuit propagari et augeri.

CAPUT XIIII. Augmenta regnorum Ioui incongruenter adscribi, cum, si Victoria tor i ut uolunt dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret.

Hic primum quaero, quur non etiam ipsum regnum aliquis deus est? Quur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut quid ipso Ioue in hac causa opus est, si Victoria faueat sitque propitia et semper eat ad illos, quos uult esse uictores? Hac dea fauente et propitia, etiam Ioue uacante uel aliud agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad [*]( 3 lascibus L A 7 uibere L 11 romanorum A1 13 dum e occupati sint] inter haec uerba, quibus in L desinit fol. 92 p. v., et uerba qui maiori, quibus incipit fol. 93 (p. 192, 27) intercidisae quaternionem XVI. in praefatione monui 17 inconuenienter p 18 si ut uolunt dea S uictoria p 20 deus aliquis v 24 uel propitia A 26 inprouitate A )

182
dilatandum regnum bello spontaneo prouocare? Plane si ita sentiunt adprobo et laudo.

CAPUT XV. An congruat bonis latius uelle regnare.

Videant ergo ne forte non pertineat ad uiros bonos gaudere de regni latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus iusta bella gesta sunt, regnum adiuuit ut cresceret, quod utique paruum esset, si quies et iustitia finitimorum contra se bellum geri nulla prouocaret iniuria ac sic felicioribus rebus humanis omnia regna parua essent concordi uicinitate laetantia et ita essent in mundo regna plurima gentium, ut sunt in urbe domus plurimae ciuium. Proinde belligerare et perdomitis gentibus dilatare regnum malis uidetur felicitas, bonis necessitas. Sed quia peius esset, ut iniuriosi iustioribus dominarentur, ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul dubio felicitas maior est uicinum bonum habere concordem quam uicinum malum subiugare bellantem. Mala uota sunt optare habere quem oderis uel quem timeas, ut possit esse quem uincas. Si ergo iusta gerendo bella, non inpia, non iniqua, Romani imperium tam magnum adquirere potuerunt, numquid tamquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam cooperatam uidemus, quae faciebat iniuriosos, ut essent cum quibus iusta bella gererentur et augeretur imperium. Quur autem et iniquitas dea non sit uel externarum gentium, si Pauor et Pallor et Febris di Romani esse meruerunt? His igitur duabus, id est aliena iniquitate et dea Victoria, dum bellorum causas iniquitas excitat, Victoria eadem bella feliciter terminat, etiam feriato Ioue creuit imperium. Quas enim hic partes Iuppiter haberet, cum ea, quae possent beneficia eius putari, di habentur, di uocantur, di coluntur, ipsi pro suis [*]( 9 rebus om. A 18 possit esse v et codd. praeter C; poesis liabere C )

183
partibus inuocantur? Haberet hic autem etiam ille aliquam partem, si Regnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa Victoria. Aut si regnum munus est Iouis, quur non et uictoria munus eius habeatur? Quod profecto haberetur, si non lapis in Capitolio, sed uerus rex regum et dominus dominantium cognosceretur adque coleretur.

CAPUT XVI. Quid fuerit quod Romani omnibus\'rebus et omnibus motibus deos singulos deputantes aedem Quietis extra portas esse uoluerunt.

Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis rebus et paene singulis motibus adtribuerent, uocauerunt deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam, quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam, quae praeter modum non moueret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum, deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus dis et deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem uero appellantes, quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam Collinam, publice illam suscipere noluerunt. Utrum indicium fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam turbam colere perseueraret non plane deorum, sed daemoniorum, eum quietem habere non posse? ad quam uocat uerus medicus dicens: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. [*]( 5 Apoc. 19, 16 24 Mt. 11, 29 ) [*]( 1 haberet hic autem etiam ille C rell. praeter A; haberet etiam ille hic A; Hab. autem hic etiam ille v 9 depotantes C 13 exercitaret C 18 publica tufciP C 21 /quieti, I eraso, a an potius) etiam potius C 23 ad quem A 24 accedite ad me, in marg. m. 1: discite a me, e quia \'a q v )

184

CAPUT XVII. An, si Iouis summa potestas est, etiam Victoria dea debuerit aestimari.

An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat adque illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit ueniat et in eorum parte considat? Hoc uere dicitur non de illo Ioue, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed de illo uero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae nulla substantia est, sed angelum suum et faciat uincere quem uoluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum non potest. Nam si uictoria dea est, quur non deus est et triumphus, et uictoriae iungitur uel maritus uel frater uel filius? Talia quippe isti de dis opinati sunt, qualia si poetae fingerent adque a nobis exagitarentur, responderent isti ridenda esse figmenta poetarum, non ueris adtribuenda numinibus; et tamen se ipsi non ridebant, cum talia deliramenta non aput poetas legebant, sed in templis colebant. Iouem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo supplicarent. Non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere uoluntatem.\'

CAPUT XVIII. Felicitatem et Fortunam qui deas putant, qua ratione secernunt.

Quid, quod et Felicitas dea est? Aedem accepit, aram meruit, sacra congrua persoluta sunt. Ipsa ergo sola coleretur.I Ubi enim ipsa esset, quid boni non esset? Sed quid sibi uult. [*]( 3 aestimari Cqv; existimari Domb.; dea extimari debuit jp 6 par-\' tem C consedat 02 8 uero om. C 10 iniquum esse A 11 deus est] est om, u1 12 iungatur a 14 exagirarentur at, exaggerarentur a2 15 adtribuendam a 16 ipsos ei uidebant A C e deleramenta A\' a 18 ei] et A 19 quo misisset] cfl. misisset e; cο̄misissent, in marg. i q misisset, a est et] eet a 20 possit C 25 et quod A 26 congrua ACab1dp alklf Domb.; ei congr. b2eqv )

185
quod et Fortuna dea putatur et colitur? An aliud est felicitas, aliud fortuna? Quia fortuna potest esse et mala; felicitas autem si mala fuerit, felicitas non erit. Certe omnes deos utriusque sexus (si et sexum habent) non nisi bonos existimare debemus. Hoc Plato dicit, hoc alii philosophi, hoc excellentes rei publicae populorumque rectores. Quo modo ergo dea Fortuna aliquando bona est, aliquando mala? An forte quando mala est, dea non est, sed in malignum daemonem repente conuertitur? Quot sunt ergo deae istae? Profecto quotquot homines fortunati, hoc est bonae fortunae. Nam cum sint et alii plurimi simul, hoc est uno tempore, malae fortunae, numquid, si ipsa esset, simul et bona esset et mala; his aliud, illis aliud? An illa, quae dea est, semper est bona? Ipsa est ergo Felicitas: quur adhibentur diuersa nomina? Sed hoc ferendum est; solet enim et una res duobus nominibus appellari. Quid diuersae aedes, diuersae arae, diuersa sacra? Est causa, inquiunt, quia felicitas illa est, quam boni habent praecedentibus meritis; fortuna uero, quae dicitur bona, sine ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis et malis, unde etiam Fortuna nominatur. Quo modo ergo bona est, quae sine ullo iudicio uenit et ad bonos et ad malos? Ut quid autem colitur, quae ita caeca est passim in quoslibet incurrens, ut suos cultores plerumque praetereat et suis contemtoribus haereat? Aut si aliquid proficiunt cultores eius, ut ab illa uideantur et amentur, iam merita sequitur, non fortuito uenit. Ubi est definitio illa Fortunae? Ubi est [*]( S erit] est A certe enim k 8 in om. Al 9 quod At 01 10 quotquod C1; qugdquot A 12 et bona esset et mala A adep Domb.; et mala esset et bona 011 13 his aliud et his C bona est v 14 diuersa AC deF qak I Domb.; duo v utraque lectio exstat in codd. a b, qui post diuersa nomina habent: ipsa est ergo felicitas. cur duo nomina numina d sed et hoc bs e; se det hoc a 16 diuersa simut lacra, m. 2 in marg. diuersa sacra, C 17 et causa d 19 fortuj.o, ex fortuno ut uidetur corr., A; fortuitu d v accedit A C1 21 et malos IX 24 et si e 26 fortuito AC (J de a kl; fortuitu b p qk1 fv ubi... fortunae om. (J1 est def. codd.; est ergo def. v )
186
quod a fortuitis etiam nomen accepit? Nihil enim prodest eam colere, si fortuna est. Si autem suos cultores discernit, ut prosit, fortuna non est. An et ipsam, quo uoluerit, Iuppiter mittit? Colatur ergo ipse solus; non enim potest ei iubenti et eam quo uoluerit mittenti Fortuna resistere. Aut certe istam mali colant, qui nolunt habere merita, quibus dea possit Felicitas inuitari.

CAPUT XVIIII. De Fortuna muliebri.\'

Tantum sane huic uelut numini tribuunt, quam Fortunam uocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est et appellata est Fortuna muliebris, etiam locutum esse memoriae memoriae commendauerint adque dixisse non semel, sed iterum, quod eam rite matronae dedicauerint. Quod quidem si uerum, sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus etiam sic difficile est fallere, quorum artes adque uersutias hinc potius isti aduertere debuerunt, quod illa dea locuta est, quae fortuito accidit, non quae mentis uenit. Fuit enim Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut homines recte uiuere non curarent conciliata sibi Fortuna, quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? Et certe si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed uirilis potius loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicauerunt, putarentur tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse.

CAPUT XX. De Virtute et Fide, quas pagani templis et sacris honorauerunt praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerint, si recte aliis diuinitas tribuebatur.

Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset, multis fuerat praeferenda. Et nunc quia dea non est, sed [*]( Ii 6 ma,colant A dea possit codd.; p. d. v 10 nomini At Cx 12 mulieris A1 18 fortuitu bqv accedit A 01 21 meritis bonis A 23 ut] ▼ et e dedicanerint A 24 fincxisse A 27 alia enim bona C 28 fuerint C; fuerunt pqv aliis Cpqv; illis Domb. ex coni. Dügneri trubuebatur C )

187
donum Dei est, ipsa ab illo inpetretur, a quo solo dari potest, et omnis falsorum deorum turba uanescet. Sed quur et Fides dea credita est et accepit etiam ipsa templum et altare? Quam quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. Unde autem sciunt illi quid sit fides, cuius primum et maximum officium est, ut in uerum credatur Deum? Sed quur non suffecerat et Virtus? Nonne ibi est et Fides? Quando quidem uirtutem in quattuor species distribuendam esse uiderunt, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam; et quoniam et istae singulae species suas habent, in partibus iustitiae fides est maximumque locum aput nos habet, quicumque scimus quid sit, quod iustus ex fide uiuit. Sed illos miror adpetitores multitudinis deorum, si fides dea est, quare aliis tam multis deabus iniuriam fecerint praetermittendo eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? Quur temperantia dea esse non meruit, cum eius nomine nonnulli Romani principes non paruam gloriam conpararint? Quur denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio. cum dexteram porrexit in flammas; quae adfuit Curtio, cum se pro patria in abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio patri et Decio filio, cum pro exercitu se uouerunt? si tamen his omnibus uera inerat fortitudo, unde modo non agitur. Quare prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? An quia in nomine generali ipsius uirtutis omnes coluntur? Sic ergo posset et unus Deus coli, cuius partes ceteri di putantur. Sed in illa una uirtute et fides est et pudicitia, quae tamen extra, in aedibus propriis altaria meruerunt. [*]( 12 Abac. 2, 4 ) [*]( 2 uanescet C b2 P kl f*v; uanescat b2 e q a2 k2; uaneecit A a at /\' 7 et uirtus A; et om. C reM. v 9 et om. Alb 10 et istae A C alp qak; et ont. a7e ƒv habent... fides omn. At 12 quid sit om. 01 quod om. a. 16 cum eius] cuius a 19 Curtio om. e 22 inherat 01 25 possit AIa ceteri deput. A1CIal 26 et ante fides om. A )