De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. Veram beatitudinem siue angelis siue hominibus per unum Deum tribui etiam Platonicos definisse: sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum Deo, an etiam sibi sacrificari uelint, esse quaerendum.

Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines uelle. Qui autem sint uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnaeque controuersiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriuerunt, quas in medium adducere adque discutere et longum est et non necessarium. Si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata uita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni Deo uero, qui etiam effector est deorum, an plurimis dis religione sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculari memoriam. Elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem uel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius Dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines adpetunt, id est uitam beatam, quemquam isti adsecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit. Sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati [*]( 4 diffinisse p 5 ad hoc p 9 sint sup. lin. a 10 dum] din a magne multeque a 11 cogitatae a 12 contribaerunt a 14 octauo egerimus e 17 est deorum effector v 18 possumus b 20 adminiculari pv; adminiculare a b e s l Domb. 22 sapere mss.; sicut sapere c 26 beatam uitam a quamquam a 27 uno e quod bel p 8 0. k2 qui oA:\' v 28 adheserint a )

445
errorique populorum siue, ut ait apostolus, euanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putauerunt uel putari uoluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus diuinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parua ex parte respondimus: nunc uidendum ac disserendum est, quantum Deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam uel bonos daemones uel nobiscum angelos nominant, quo modo credendi sint uelle a nobis religionem pietatemque seruari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, uel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus.

Hic est enim diuinitati uel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno uerbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid uelim dicere. Aatfistav quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt seruitutem. Sed ea seruitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus seruos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; Xatpeia uero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis diuina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur seruitus, quae pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi uidetur. Dicimur enim colere etiam [*]( 1 Rom. 1, 21 21 Ephes. 6, 5 ) [*]( 1 si s 2 ita] aut p 3 uelj aut p uoluerunt, Úł marg. uolunt, e 4 senserint a 6 donet, e ex corr., b 7 principatibus om. a. bl 8 et sup. lin. a 10 sunt al uelle a nobis a b21; uel ea nobis ps; uel a nobis bl; uelle coli a nobis a 12 eis om. a 16 uni e 17 greco. in marg. greco uerbo necesse 8 insinuem, a 18 latrian mss. 21 praecepit a seruis e 22 subiectos a 24 semper aut omn. s tam om. a 25 aut paene aes ea om. a dicatur b 27 uideatur ab2 )

446
homines, quos honorifica uel recordatione uel praesentia frequentamus. Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli. Nam ex hoc uerbo et agricolae et coloni et incolae uocantur, et ipsos de os non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique uenerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni. qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor:
  1. Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.
Ab incolendo enim colonos uocauit, non ab agricultura. Hinc et ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione uerbi huius omnino uerissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno uerbo significari cultus Deo debitus non potest.

Nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare uideatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece ϑρησϰεία dicitur): tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis adque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non esse nisi cultum Dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri. [*]( 11 Verg. Aen. I, 12 ) [*]( 3 quidam p s 3 sq. quae subiecta ......,.. agricolae aIR. p s nos. in marg. J. a nobis, e coli perhibentur v 8 conditioni a 10 autor e1 12 ab agric. aelpsv; ab om. al kl Domb. 17 signari * cultus ont. a 21 trescia p s; threstia a 22 latine a 24 necessitatibua a 25 cum] dum a a 27 a oni, b 28 insolerter e1 Jfc1 offerri b )

447
Pietas quoque proprie Dei cultus intellegi solet, quam Graeci εὐσέβειαν uocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem uulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror euenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus eaque sibi uel pro sacrificiis uel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσεβῆν uocant, quamuis εὐσέβειαν pro misericordia illorum etiam uulgus usurpet. Unde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non εὐσέβειαν, quod ex bono cultu, sed ϑεοσέβειαν, quod ei Dei cultu conpositum resonat, dicere maluerunt. Utrumlibet autem horum nos uno uerbo enuntiare non possumus. Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur et Latine interpretatur seruitus, sed ea qua colimus Deum; uel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; uel quam illi εὐσέβειαν, nos uero non uno uerbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui uerus est Deus facitque suos cultores deos. Quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos uolunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et beatos uolunt, profecto inde uolunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos? [*]( 7 2 Par. 30, 9; Eccli. 2, 13; Iudith 7, 20 19 Pe. 81, 6 ) [*]( 2 eusebivan, e subscripto puncto deletum) p tamen] autem a 5 Deus mandat v uel prae sacrif. oMn. e 7 ipse omn. a • sane] tamen s 8 sui a εὐσεβη̃ν] euseben mss.; E(>3S£Elv v. Dombart Diibnerum secu- tus εὐσεβη̃ scripserat, sed formam E!J(niHjY sermoni in Nou. Test. usitato respondere, ipse postea monuit in Annal. phil. 1850, t. 121 p. 149 11 sed .... cultu om. e\' sl ex cultu dei a 12 quodlibet a, in marg. e 15 thriscia a, thrischia b 17 eusebian ab 1 p 8 Cot k Ii thcosebian e; ϑεο- cefJeiav v uero non uno om. a uno sup. lin. a 21 nos esse 11 nos, in marg. fi, e 23 an aliunde ipsi sup. lin. s sunt aliunde nos a )
448

CAPUT IIDe superna inluminatione quid Plotinus Platonicus senserit.

Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac quaestione conflictus. Viderunt enim suisque litteris multis modis copiosissime mandauerunt hinc illos, unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili. quod Deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur, ut clareant adque eius participatione perfecti beatique subsistant. Saepe multumque Plotinus adserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse uniuersitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter inluminante intellegibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis araplisque corporibus, tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. Lunam quippe solis obiectu inluminari putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus animam rationalem, siue potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat, non habere supra se naturam nisi Dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis praeberi uitam beatam et lumen intellegentiae ueritatis, quam unde praebetur et nobis, consonans euangelio, ubi legitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium, ut testimonium per perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet [*]( 2 De] Ad a 4 [sed] non est [nobis ullus cum his excellentioribus] philosophis, uerba cancellis inclusa eadem ut uidetur manu superscripta sunt, b his om. a 7 et om. s obiectiuo a; obiectitio k; obiectio / 8 quam ex cum corr. b 11 nec a 13 sed mIl. a 14 inlura. intell. om. s ad illa incorpoream e 16 ille] ipse 8 18 rationabilem s 19 etiam et b 20 intell. esse e sedibus om. a 23 praebere e 24 cui consonat euangelium e 27 ut.. per eum om. a )

449
de lumine. Erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In qua differentia satis ostenditur animam rationalem uel intellectualem, qualis erat in Iohanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius ueri luminis participatione lucere. Hoc et ipse Iohannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: Nos omnes de plenitudine eius accepimus.

CAPUT III. De uero Dei cultu, a quo Platonici, quamuis crea- torem uniuersitatis intellexerint, deuiarunt colendo angelos seu bonos seu malos honore diuino.

Quae cum ita sint, si Platonici uel quicumque alii ista senserunt cognoscentes Deum sicut Deum glorificarent et gratias agerent nec euanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.

Huic nos seruitutem, quae Xatpeia Graece dicitur, siue in quibusque sacramentis siue in nobis ipsis debemus. Huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eum Unigenito eius sacerdote placamus; ei cruentas uictimas caedimus, quando usque ad [*]( 6 Io. 1, 6 sqq.; 16 20 Cor. 3, 16 sq. ) [*]( 11 seu bonos sea malos C; bonos sen malos omisso priore seu p; siue b. siue m. q v .12 si; et nt. 2 in ras. e alii philosophi a 13 et gratias.. euanescerent om. a bl 17 et beati s; sup. lin. a posseet mus a 18 et ante noster om. a 19 huic b 24 ad eius altare a 25 eum Unigenito eius p s (hanc uerborum collocationem postulat anapltora per quattuor membra continuata); eius Unigenito eum rell. v Domb. 26 eij et b ) [*]( XXXX Aug. opera Sect!* V pari I. ) [*]( 29 )

450
sanguinem pro eius ueritate certamus: eum suauissimo adolemus incenso, cum in eius conspectum pio sanctoque amore flagramus: ei dona eius in nobis quoque ipsos uouemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne uolumine temporum ingrata subrepat obliuio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne feruidam caritatis. Ad hunc uidendum, sicut uideri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis adpetitionis est finis. Hunc eligentes uel potius religentes (amiseramus enim neglegentes) — hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu ueris inpletur fecundaturque uirtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota uirtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. Sic conplentur duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Ut enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se [*]( 22 Mt. 22, 37 sqq. ) [*](1 ut editur codd.; ei suauissimum adolemus incensum v 2 conapectum p 8; conspectu rell. v Domb. fraglamus l 3 ei] et b2 e ei] et 061 6 sacramus a 7 igne feruidam caritatis alps; igne (igni el feruidae carit. b e v Domb.; ignem feruidam carit. k; in ignem feroidom carit. a 8 poterit mss.; potest v cohaerendo, 0 In. 2 in ras., e 9 malorum 61 12 religentes, superscripto m. 2 recolimus, b 20 et ante a quibus om. a diligamur bl 21 sic] ei ea 25 homo] bona s se ab Ip 8 a k; si e f; sese v contra statutus a 26 refert « )
451
diligit aliud uult esse quam beatus. Hic autem finis est adhaerere Deo. Iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum Deum? Hic est Dei cultus, haec uera religio, haec recta pietas, haec tantum Deo debita seruitus. Quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet uirtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei uult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia priuatur Deo; si autem colit Deum, non uult se coli pro Deo. Illi enim potius diuinae sententiae suffragatur et dilectionis uiribus fauet, qua scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino soli.

CAPUT IIII. Quod uni uero Deo sacrificium debeatur.

Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. Multa denique de cultu diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, siue humilitate nimia siue adulatione pestifera; ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et uenerandi, si autem multum eis additur, et adorandi: quis uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut putauit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando Dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris Deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit. [*]( 2 Ps. 72, 28 12 Exod. 22, 20 ) [*]( 1 esse uult v 6 Deo debita] deum decuit a 8 subditus 8 9 Deo priuatur v 12 quia a sacrificandis diis e 16 nam, in marg. non, e 18 soli deo 8 19 deferuntur bes uerba humanis usque ad deferrentur I. 21 m. 1 in marg. e 20 ut om. bl ut a quibus a 21 deferentur bx 8 22 eis multum v et om. e 8 25 caim, m m. 2 ex n corr., a ) [*]( 29* )

452

CAPUT V. De sacrificiis, quae Deus non requirit, sed ad significationem eorum offerri uoluit, quae requirit.

Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus, breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Non solum igitur pecore uel qualibet alia re corruptibili adque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si uiderit. Nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in uictimis pecorum, quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem proximo consulamus. Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. Unde ille paenitens aput prophetam uel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si uoluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium. ibi Deum ostendit uelle sacrificium. Non uult ergo [*]( 7 Ps. 15, 2 21 Ps. 50, 19 sq. ) [*]( 3 offerri C q; referri uel offerri p; obseruari v Domb. 6 testatur bzs 7 de] in e cum commem. s 9 pecora uel quaelibet alia corruptibilia atque terrena b; pecoribus uel quibuslibet aliis corruptibilibus atque terrenis a 10 nec a 11 deus colitur a 13 consuluisse mss.; profuisse v ne s 14 alia mss.; talia v sint p in om. e 18 sacrificii om. al 22 olocaustis al bl 23 contribulatus aepsv; contritus b l a k f Domb. 24 spernit s 25 intuemur at bt 26 ibi deum ostendit uelle sacrif. om. b I )

453
sacrificium trucidati pecoris, sed uult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum uelle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab stultis ea uelle creditur, uelut suae gratia uoluptatis. Nam si ea sacrificia quae uult (quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari, quae uelut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege uetere praecepisset. Et ideo mutanda erant opportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo desiderabilia uel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi alterius: Si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? Tamquam diceret: Utique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate. Deinde subiungens quid illa significent: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua et inuoca me in die tribulationis, et eripiam te et magnificabis me. Item aput alium prophetam: In quo, inquit, adprehendam dam Dominum, adsumam Deum meum excelsum? Si adprehendam illum in holocaustis, in uitulis anniculis? Si acceptauerit Dominus in milibus arietum aut in denis milibus hircorum pinguium? [*]( 12 Ps, 49, 12 sq. 17 ib. 14 sq. 20 Mich. 6, 6 sqq. ) [*]( 1 pecoris trucid. a sed p s v; et a bel ex k f Domb. 2 quo e dixit a b e p; dicit l s v Domb. hoc om. a 4 nam et si b2 6 pęnitentis a 7 desiderare reputatum a 8 ueteri b2e 9 ne ipsi de his significata, in marg. de ęo, e. omissa uerba m. 1 in inferiore margine posita sunt 11 et in alio b 15 sic utique a ei mihi ..... peterem quae om. a bl necess. essent v 17 inquit om. os 19 eripiam p s; eximam rell. v Domb. magnificabis p s; honorificabis a; glorificabis rell. v Domb. 21 deum ab 22 illum] eum a 23 dens a 24 aut in multis milibus hyrcorum pinguium, in textu omissa m. 1 in margine, p denis] multis 8 )
454
Si dedero primogenita mea inpietatis, fructum uentris mei pro peccato animae meae? Si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? Aut quid Dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum Domino Deo tuo? Et in huius prophetae uerbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere Deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit Deus. In epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: Bene facere, inquit, et communicatores esse nolite obliuisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo. Ac per hoc ubi scriptum est: Misericordiam uolo quam sacrificium nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est ueri sacrificii. Porro autem misericordia uerum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: Talibus enim sacrificiis placetur Deo. Quaecumque igitur in ministerio tabernaculi siue templi multis modis de sacrificiis leguntur diuinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significando referuntur. In his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae.

CAPUT VI. De uero perfectoque sacrificio.

Proinde uerum sacrificium est omne opus, quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum [*]( 9 Hebr. 13, 16 12 Ose. 6, 6 20 Mt. 22, 40 ) [*]( 1 primogenita mea inpietatis a bel Domb. respiciens cod. Alex. cptutoToxdt (JLOO aes,Rsias; primogenitum meam pro scelere meo ant fractam ps; primogenita mea pro impietate mea v 3 deus s 4 exquirit abs diligere] exquirere 8 5 paratas es a ire om. a 6 Et in] ex m. 2 in ras., e 8 haec] illa a 9 scribitur e 8 11 placatur dens m. a in ras. e 13 sacrificio sacrificium v 14 ab hominibus ab 16 paulo om. a 20 significando & elps Domb.; significandam a; significandum p 24 perfectuque C 25 quod elpskv; quo aba Domb.; que f )

455
finem boni, quo ueraciter beati esse possimus. Unde et ipsa misericordia, qua homini subuenitur, si non propter Deum fit, non est sacrificium. Etsi enim ab homine fit uel offertur, tamen sacrificium res diuina est, ita ut hoc quoque uocabulo id Latini ueteres appellauerint. Unde ipse homo Dei nomine consecratus et Deo deuotus, in quantum mundo moritur ut Deo uiuat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Corpus etiam nostrum cum temperantia castigamus, si hoc, quem ad modum debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustitiae Deo, sacrificium est. Ad quod exhortans apostolus ait: Obsecro itaque uos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tamquam famulo uel tamquam instrumento utitur anima, cum eius bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima ipsa cum se refert ad Deum. ut igne amoris eius accensa formam concupiscentiae saecularis amittat eique tamquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens, quod ex eius pulchritudine acceperit, fit sacrificium! Quod idem apostolus consequenter adiungens: Et nolite, inquit, conformari huic saeculo; sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et [*]( 9 Eccli. 30, 24 11 Rom. 6, 13 13 Rom. 12, 1 sq. ) [*]( 2 si propter Deum non fit v 5 Dei om. p 6 et dl uofuf, in marg. et d5 uotll, e deuotus bps; uotus rell. v. Domb. mundo] modo be 10 temperantia mss.; per temperantiam v 11 faciamus IX 13 eIortans be 14 uos itaque p 14 misericordiam apsk; miserationem rell. v Domb. Ii) uiuentem 8 16 rationale e 17 quod e inferiori b1 IS anima ipsa a 23 ex sup. lin. a 26 sensus uestri, in marg. flitia ute, e 27 bonum est et a )
456
perfectum. Cum igitur uera sacrificia opera sint misericordiae siue in nos ipsos siue in proximos, quae referuntur ad Deum, opera uero misericordiae non ob aliud fiant, nisi ut a miseria liberemur ac per hoc ut beati simus (quod non fit nisi bono illo, de quo dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est): profecto efficitur, ut tota ipsa redemta ciuitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, uniuersale sacrificium offeratur Deo per sacerdotem magnum, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam serui. Hanc enim obtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos, in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed reformemur in nouitate mentis nostrae: ad probandum quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum, quod totum sacrificium nos ipsi sumus: Dico enim, inquit, per gratiam Dei, quae data est mihi, omnibus, qui sunt in uobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent: ita multi unum corpus sumus in Christo; singuli autem alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum gratiam, quae data est nobis. Hoc est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo. Quod etiam sacramento altaris fidelibus noto frequentat ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur. [*]( 5 Ps. 72, 28 17 Rom. 12, 3 sqq. ) [*]( I sunt s 2 in proximo e 5 mihi... bonum est in marg. s 7 ciuitas dei a 8 offerat s 10 haec enim b 12 itaque] igitur a 14 et non] ut p 8 15 huic saeculo sed reformemur om. p 8 21 fidei mensuram v 23 eundem actum e 29 in ea oblatione a e )
457

CAPUT VII. Quod sanctorum angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius ueri Dei uelint esse cultores.

Merito illi in caelestibus sedibus constituti inmortales et beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius aeternitate firmi, cuius ueritate certi, cuius munere sancti sunt, quoniam nos mortales et miseros, ut inmortales beatique simus, misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificari, sed ei, cuius et ipsi nobiscum sacrificium se esse nouerunt. Cum ipsis enim sumus una ciuitas Dei, cui dicitur in psalmo: Gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas Dei; cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. De. illa quippe superna ciuitate, ubi Dei uoluntas intellegibilis adque incommutabilis lex est, de illa superna quodam modo curia (geritur namque ibi cura de nobis) ad nos ministrata per angelos sancta illa scriptura descendit, ubi legitur: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino soli. Huic scripturae, huic legi, praeceptis talibus tanta sunt adtestata miracula, ut satis appareat, cui nos sacrificari uelint inmortales ac beati, qui hoc nobis uolunt esse quod sibi.

CAPUT VIII. D6 miraculis, quae Deus ad conroborandam fidem piorum etiam per angelorum ministerium pro- missis suis adhibere dignatus est.

Nam nimis uetera si commemorem, longius quam satis est reuoluere uidebor, quae miracula facta sint adtestantia [*]( 11 Ps. 86, 3 17 Exod. 22, 20 ) [*]( 7 certi m. 2 in ras. a 9 sacrificari ab bel a k Domb.; sacrificare p s v 10 et ani. e 11 cui usque ad Dei l. 12 ont. s gloriosissima mss. praeter l; gloriosa Iv 14 adque om. b lex om. e 15 namque] unaque ab 16 curans e 18 deo be tal. praec. v 20 sacrificari mea.; sacrificare v 26 satis apsa; sat rell. v Domb. )

458
promissis Dei, quibus ante annorum milia praedicit Abrahae, quod in semine eius omnes gentes benedictionem fuerant habiturae. Quis enim non miretur eidem Abrahae filium peperisse coniugem sterilem eo tempore senectutis, quo parere nec fecunda iam posset, adque in eiusdem Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, eidemque Abrahae praedictum ab angelis caeleste incendium Sodomorum, quos angelos hominibus similes hospitio susceperat et per eos de prole uentura Dei promissa tenuerat, ipsoque inminente iam incendio miram de Sodomis per eosdem angelos liberationem Loth filii fratris eius, cuius uxor in uia retro respiciens adque in salem repente conuersa magno admonuit sacramento neminem in uia liberationis suae praeterita desiderare debere? Illa uero quae et quanta sunt, quae iam per Moysen pro populo Dei de iugo seruitutis eruendo in Aegypto mirabiliter gesta sunt, ubi magi Pharaonis, hoc est regis Aegypti, qui populum illum dominatione deprimebat, ad hoc facere quaedam mira permissi sunt, ut mirabilius uincerentur! Illi enim faciebant ueneficiis et incantationibus magicis, quibus sunt mali angeli, hoc est daemones, dediti; Moyses autem tanto potentius, quanto iustius, nomine Dei, qui fecit caelum et terram, seruientibus angelis eos facile superauit. Denique in tertia plaga deficientibus magis decem plagae per Moysen magna mysteriorum dispositione conpletae sunt, quibus ad Dei populum dimittendum Pharaonis et Aegyptiorum dura corda cesserunt. Moxque paenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diuiso mari per siccum transeuntibus unda hinc adque hinc in sese redeunte cooperti et obpressi sunt. Quid de illis miraculis dicam, quae, [*]( 1 Dei sup. lin. a 13 neminem m. 2 sup. lin. a 15 pro om. eps de] sub e eruendo] seruiendo e 20 angeli mali b; angelis malis a dęmonibus a 21 potentius] potius a iustius] istius ab1; iN e post iustius erasa sunt uerba angelis eos nomine dei a k /; nomine m. 2 addito eius b; nomini dei e l p α; . in nomine Domini v 22 superabat a 25 pharaonis ęgyptiorum regis s 26 ascendentes a 28 se b )
459
cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda diuinitate crebuerunt: aquas, quae bibi non poterant, misso in eas, sicut Deus praeceperat, ligno amaritudine caruisse sitientesque satiasse; manna esurientibus uenisse de caelo et, cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid amplius quisque collegerat, exortis uermibus putruisse, ante diem nero sabbati duplum collectum, quia sabbato colligere non licebat, nulla putredine uiolatum; desiderantibus carne uesci, quae tanto populo nulla sufficere posse uidebatur, uolatilibus castra conpleta et cupiditatis ardorem fastidio satietatis extinctum; obuios hostes transitumque prohibentes adque proeliantes orante Moyse manibusque eius in figuram crucis extentis nullo Hebraeorum cadente prostratos; seditiosos in populo Dei ac sese ab ordinata diuinitus societate diuidentes ad exemplum uisibile inuisibilis poenae uiuos terra dehiscente submersos; uirga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta, fudisse; serpentum morsus mortiferos, poenam iustissimam peccatorum, in ligno exaltato adque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subueniretur adflicto, et mors morte destructa uelut crucifixae mortis similitudine signaretur? Quem sane serpentem propter facti memoriam reseruatum cum postea populus errans tamquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo seruiens cum magna pietatis laude contriuit. [*]( 22 Reg. IIII, 18, 4 ) [*]( 2 crebuerant a bl e (XI k\' f; crepuerunt p s; crebraerunt bs 1 u 4 at s 6 diem corr, ex idem e 8 carnem b l quanto m. 2 ex quae tanto corr. b 10 fastidio, d m. 2 ex g corr. a 12 in figuram l; in figura ab p s a k f; in fuga, in marg. in figura, e extensis b 14 ornata bl diuinitas bt 15 inuisibilis, m. 2 superscripto inferni, b 16 multitudinis b 17 serpentium e 18 aereo a 23 magnae a )
460

CAPUT VIIII. De inlicitis artibus erga daemonum cultum, in quibus Porphyrius Platonicus quaedam probando, quaedam quasi inprobando uersatur.

Haec et alia multa huiusce modi, quae omnia commemorare nimis longum est, fiebant ad commendandum unius Dei ueri cultum et multorum falsorumque prohibendum. Fiebant autem simplici fide adque fiducia pietatis, non incantationibus et carminibus nefariae curiositatis arte conpositis, quam uel magian uel detestabiliori nomine goetian uel honrabiliori theurgian uocant, qui quasi conantur ista discernere et inlicitis artibus deditos alios damnabiles, quos et maleficos uulgus appellat (hos enim ad goetian pertinere dicunt), alios autem laudabiles uideri uolunt, quibus theurgian deputant; cum sint utrique ritibus fallacibus daemonum obstricti sub nominibus angelorum.

Nam et Porphyrius quandam quasi purgationem animae per theurgian, cunctanter tamen et pudibunda quodam modo disputatione promittit; reuersionem uero ad Deum hanc artem praestare cuiquam negat; ut uideas eum inter uitium sacrilegae curiositatis et philosophiae professionem sententiis alternantibus fluctuare. Nunc enim hanc artem tamquam fallacem et in ipsa actione periculosam et legibus prohibitam cauendam monet; nunc autem uelut eius laudatoribus cedens utilem dicit esse mundandae parti animae, non quidem intellectuali, qua rerum intellegibilium percipitur ueritas, nullas habentium similitudines corporum; sed spiritali, qua corporalium rerum capiuntur imagines. Hanc enim dicit per quasdam [*]( 6 unius om. o1 7 ueri dei b multum b1 10 detestabiliori p s goethyan e horribiliori p 8; in marg. al. honorabiliori p 11 tbeuorgjurgian b; theugian e; theorgian 8; theorian p 14 theorgian (sic et theorgus, theorgicus semper s); theorian (sic et theoricus Bemper) p 17 et u oui. ab 23 cauendamque a 25 mundandam partem b quidem, i et e m. J in ras., a; quaedam b1, quadam b2; tamen s intellectu ali qua a 27 corporis b spirituali a v )

461
conserationes theurgicas, quas teletas uocant, idoneam fieri adque aptam susceptioni spirituum et angelorum et ad uidendos deos. Ex quibus tamen theurgicis teletis fateretur intellectuali animae nihil purgationis accedere, quod eam faciat idoneam ad uidendum Deum suum et perspicienda ea, quae uere sunt. Ex quo intellegi potest, qualium deorum uel qualem uisionem fieri dicat theurgicis consecrationibus, in qua non ea uidentur, quae uere sunt. Denique animam rationalem siue, quod magis amat dicere, intellectualem, in sua posse dicit euadere, etiamsi quod eius spiritale est nulla theurgica fuerit arte purgatum; porro autem a theurgo spiritalem purgari hactenus, ut non ex hoc ad inmortalitatem aeternitatemque perueniat. Quamquam itaque discernat a daemonibus angelos, aeria loca esse daemonum, aetheria uel empyrea disserens angelorum, et admoneat utendum alicuius daemonis amicitia, quo subuectante uel paululum a terra possit eleuari quisque post mortem, aliam uero uiam esse perhibeat ad angelorum superna consortia: cauendam tamen daemonum societatem expressa quodam modo confessione testatur, ubi dicit animam post mortem luendo poenas cultum daemonum a quibus circumueniebatur horrescere: ipsamque theurgian. quam uelut conciliatricem angelorum deorumque commendat, aput tales agere potestates negare non potuit, quae uel ipsae inuideant purgationi animae, uel artibus seruiant inuidorum, querelam de hac re Chaldaei nescio cuius expromens: \'Conqueritur, inquit, uir in Chaldaea bonus, purgandae animae magno in molimine frustratos sibi esse successus, cum uir ad eadem potens tactus inuidia adiuratas sacris precibus potentias adligasset, ne postulata concederent. [*]( I theurgias e theletas es 2 susceptionem 8 et ante angel. om. 8 et ante ad om. al e 5 eaque e uera abi e 6 uerba Ex quo usque ad l. 8 uere sunt om. ab\' 8 uera e 9 in sua] insuper, per in ras. m. 1 (?), b; ill superna v 10 spirituale a, et sic 1. 11 est] et a; est et b 13 esse loca v 14 empyria b; enpyria s; emphyria e; estphyria a 15 subiectante bx 16 a terra paululum a possit eleuari a terra v 24 inuidorum seruiant a querelam, in marg. at. qua re iam, b 26 esse om. a 27 cum] cur e potest actus a )
462
Ergo et ligauit ille, inquit, et iste non soluit.\' Quo indicio dixit apparere theurgian esse tam boni conficiendi quam mali et aput deos et aput homines disciplinam; pati etiam deos et ad illas perturbationes passionesque deduci, quas communiter daemonibus et hominibus Apuleius adtribuit; deos tamen ab eis aetheriae sedis altitudine separans et Platonis adserens in illa discretione sententiam.

CAPUT X. De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum inuocatione promittit.

Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam sacris precibus adiurari terrerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat malum, ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam solui illo timore non possent et ad dandum beneficium liberari. Quis non uideat haec omnia fallacium daemonum esse commenta, nisi eorum miserrimus seruus et a gratia ueri liberatoris alienus? Nam si haec aput deos agerentur bonos, plus ibi utique ualeret beneficus purgator animae quam maleuolus inpeditor. Aut si dis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione uidebatur indignus, non utique ab inuido territi nec, sicut ipse dicit, per metum ualentioris numinis inpediti, sed iudicio libero id negare debuerunt. Mirum est autem, quod benignus ille Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare [*]( 1 et ante ligauit om. bl 2 apparet a in theurgian e 3 pacientia, in marg. pati, e 6 adherens s 7 sententiae s 14 adinuari e p adiurarique, omisso terreri, b terrerique mss. v; tenerique Dornb. 16 eandem om. al artem om. a theurgican a 17 in illo e et om. e 19 a om. e 20 apud eos a1 bonos om. a 21 beneficiis b2 maliuolus a b e 12 23 terreri a 25 iud. lib. id negare] iud. dei. indignari a mirum] uerum b 26 sacrificiis s )

463
cupiebat, non inuenit aliquem superiorem deum, qui uel plus terreret adque ad bene faciendum cogeret territos deos, uel ab eis terrentem conpesceret, ut libere bene facerent; si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos inuocabat animae purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret. Quid enim causae est, quur deus potentior adhiberi possit a quo terreantur, nec possit a quo purgentur? An inuenitur deus qui exaudiat inuidum et timorem dis incutiat ne bene faciant; nec inuenitur deus qui exaudiat beneuolum et timorem dis auferat ut bene faciant?s o theurgia praeclara, o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda inuidentia, quam inpetrat pura beneficentia! Immo uero malignorum spirituum cauenda et detestanda fallacia, et salutaris audienda doctrina. Quod enim qui has sordidas purgationes sacrilegis ritibus operantur quasdam mirabiliter pulchras, sicut iste commemorat, uel angelorum imagines uel deorum tamquam purgato spiritu uident (si tamen uel tale aliquid uident), illud est, quod apostolus dicit: Quoniam satanas transfigurat se uelut angelum lucis. Eius enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens inretire et a uero ueri Dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, auertere, sicut de Proteo dictum est,
  1. formas se uertit in omnes,
hostiliter insequens, fallaciter subueniens, utrobique nocens. [*]( 18 2. Cor. 11, 14 24 Verg. Georg. IIII, 411 ) [*]( 1 plures e 4 inuocabant as2 9 beniuolum a b e 12 imperat a hi beneficientia a; benefitiencia e 13 hauenda 8 et detestanda om. b et eraso superscriptum est qua, e 14 ad has e 19 uelutJ in a angelus b eius illa sunt enim a 22 ueri om. a 8 et om. a et sanantur om. bl 23 protheo mss. 24 in homines a 25 utrubique 1 )
464

CAPUT XI. De epistula Porphyrii ad Anebontem Aegyptium. in qua petit de diuersitate daemonum se doceri.

Melius sapuit iste Porphyrius, cum ad Anebontem scribit Aegyptium, ubi consulenti similis et quaerenti et prodit artes sacrilegas et euertit. Et ibi quidem omnes daemones reprobat, quos dicit ob inprudentiam trahere humidum uaporem et ideo non in aethere, sed in aere esse sub luna adque in ipso lunae globo; uerum tamen non audet omnes fallacias et malitias et ineptias, quibus merito mouetur, omnibus daemonibus dare. Quosdam namque benignos daemones more appellat aliorum, cum omnes generaliter inprudentes esse fateatur. Miratur autem quod non solum di adliciantur uictimis, sed etiam conpellantur adque cogantur facere quod homines uolunt; et si corpore et incorporalitate di a daemonibus distinguuntur, quo modo deos esse existimandum sit solem et lunam et uisibilia cetera in caelo, quae corpora esse non dubitat; et si di sunt. quo modo alii benefici, alii malefici esse dicantur; et quo modo incorporalibus, cum sint corporei, coniungantur. Quaerit etiam ueluti dubitans, utrum in diuinantibus et quaedam mira facientibus animae sint passiones an aliqui spiritus extrinsecus ueniant, per quos haec ualeant; et potius uenire extrinsecus conicit, eo quod lapidibus et herbis adhibitis et adligent quosdam, et aperiant clausa ostia, uel aliquid eius modi mirabiliter operentur. Unde dicit alios opinari esse quoddam genus, [*]( 3 in omn. p 4 sapuit iste om. e ad anubontem ab; ad danebona . tem e; adnebontem I; ad abontem s; ad/bontem, eraso a, in marg. ne, p scribit epsaf; scripsit v Domb. 5 consulentis s 5 sq. et prodit artes sacrilegas et auertit m. 1 in marg. e 6 et ante euertit om. s 7 ob] ad a trahere na. 1 in marg., a uaporem, superscripto m. 2 a. terrae, b 10 moueretur ab 15 corporei, i m. 2, b corporalitate s; corporati, ti n. 2 in ras., b dei s 18 alii benefici om. a 21 passiones mss.; potentiores v 23 adhibitis, in marg, adiutis, e; exhibitis ab 24 et om. e hostia ab e )

465
cui exaudire sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum, simulans deos et daemones et animas defunctorum, et hoc esse quod efficiat haec omnia quae uidentur bona esse uel praua; ceterum circa ea, quae uere bona sunt, nihil opitulari, immo uero ista nec nosse, sed et male conciliare et insimulare adque inpedire nonnumquam uirtutis sedulos sectatores, et plenum esse temeritatis et fastus, gaudere nidoribus, adulationibus capi, et cetera, quae de hoc genere fallacium malignorumque spirituum, qui extrinsecus in animam ueniunt humanosque sensus sopitos uigilantesue deludunt, non tamquam sibi persuasa confirmat, sed tam tenuiter suspicatur aut dubitat, ut haec alios adserat opinari. Difficile quippe fuit tanto philosopho cunctam diabolicam societatem uel nosse uel fidenter arguere, quam quaelibet anicula Christiana nec cunctatur esse, et liberrime detestatur. Nisi forte iste et ipsum, ad quem scribit, Anebontem tamquam talium sacrorum praeclarissimum antistitem et alios talium operum tamquam diuinorum et ad deos colendos pertinentium admiratores uerecundatur offendere.

Sequitur tamen et ea uelut inquirendo commemorat, quae sobrie considerata tribui non possunt nisi malignis et fallacibus potestatibus. Quaerit enim quur tamquam melioribus inuocatis quasi peioribus imperetur, ut iniusta praecepta hominis exsequantur; quur adtrectatum re Veneria non exaudiant inprecantem, cum ipsi ad incestos quosque concubitus quoslibet ducere non morentur; quur animantibus suos [*]( 1 omnis formae a e; omniformae m. 2 superscripto una pars est, b 3 esse bona uel parua a 4 uere om. s 5 et ante male om. a et ante insim. om. e et insimulare om. b\' 6 insimulare] stimulare s atque m. 2 ex ac quem corr., b; atque, t et e in ras. m. 2, a 8 de sup. lin. a 10 ujgilantesque as 11 tam] tum b; secum a 14 quamlibet a nec cunctatur esse mss.; nec nosse cunctatur v 15 et erasum e 16 anubontem ab; anab. e; agneb. p 8 18 et ante ad om. It ammiratores b 21 quae sobrie sup. lin. I adtribui I 23 impe/retur, t eraso, a iniusta, in marg. et iuxta, e hom. praec. v 24 uenerea p2 v 25 incertos p quosque ab elp s k v; quoque a f Domb. ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 30 )

466
antistites oportere abstinere denuntient, ne uaporibus profecto corporeis polluantur, ipsi uero et aliis uaporibus inliciantur et nidoribus hostiarum, cumque a cadaueris contactu prohibeatur inspector, plerumque illa cadaueribus celebrentur; quid sit, quod non daemoni uel alicui animae defuncti, sed ipsi soli et lunae aut cuicumque caelestium homo uitio cuilibet obnoxius intendit minas eosque territat falso, ut eis extorqueat ueritatem. Nam et caelum se conlidere comminatur et cetera similia homini inpossibilia, ut illi di tamquam insipientissimi pueri falsis et ridiculis comminationibus territi quod imperatur efficiant. Dicit etiam scripsisse Chaeremonem quendam, talium sacrorum uel potius sacrilegiorum peritum, ea, quae aput Aegyptios sunt celebrata rumoribus uel de Iside uel de Osiri marito eius, maximam uim habere cogendi deos, ut faciant imperata, quando ille, qui carminibus cogit, ea se prodere uel euertere comminatur, ubi se etiam Osiridis membra dissipaturum terribiliter dicit, si facere iussa neglexerint. Haec adque huius modi uana et insana hominem dis minari, nec quibuslibet, sed ipsis caelestibus et siderea luce fulgentibus, nec sine effectu, sed uiolenta potestate cogentem adque his terroribus ad facienda quae uoluerit perducentem, merito Porphyrius admiratur; immo uero sub specie mirantis et causas rerum talium requirentis dat intellegi illos haec agere spiritus, quorum genus superius sub aliorum opinatione descripsit, non, ut ipse posuit, natura, sed uitio fallaces, qui simulant deos et animas defunctorum, daemones autem non, ut ait ipse. simulant, sed plane sunt. Et quod ei uidetur herbis et lapidibus et animantibus et sonis certis quibusdam ac uocibus et figurationibus adque figmentis, quibusdam etiam obseruatis [*]( 6 aut lunae a cuilibet uitio v 7 territat, m. 2 in terret mu- talum, e 11 scripsisse in sq. lin, post peritum habet a 12 uel om. t uel potius sacrileg. om. a 13 celebraturum moribus m. 2 rescriptum e osiri p s a1; osiride reM. v Domb. 15 ea se] eas es 18 eius modi « uana] uesana a b diis hominem v 19 sidera el 21 perduc. oni. a 24 discripsit ll 27 sedj qui b quo a )
467
in caeli conuersione motibus siderum fabricari in terra ab hominibus potestates idoneas uariis effectibus exsequendis, totum hoc ad eosdem ipsos daemones pertinet ludificatores animarum sibimet subditarum et uoluptaria sibi ludibria de hominum erroribus exhibentes. Aut ergo re uera dubitans et inquirens ista Porphyrius ea tamen commemorat, quibus conuincantur et redarguantur, nec ad eas potestates, quae nobis ad beatam uitam capessendam fauent, sed ad deceptores daemones pertinere monstrentur; aut, ut meliora de philosopho suspicemur, eo modo uoluit hominem Aegyptium talibus erroribus deditum et aliqua magna se scire opinantem non superba quasi auctoritate doctoris offendere, nec aperte aduersantis altercatione turbare, sed quasi quaerentis et discere cupientis humilitate ad ea cogitanda conuertere et quam sint contemnenda uel etiam deuitanda monstrare. Denique prope ad epistulae finem petit se ab eo doceri, quae sit ad beatitudinem uia ex Aegyptia sapientia. Ceterum illos, quibus conuersatio cum dis ad hoc esset, ut ob inueniendum fugitiuum uel praedium conparandum, aut propter nuptias uel mercaturam uel quid huius modi mentem diuinam inquietarent, frustra eos uideri dicit coluisse sapientiam; illa etiam ipsa numina, cum quibus conuersarentur, etsi de ceteris rebus uera praedicerent, tamen quoniam de beatitudine nihil cautum nec satis idoneum monerent, nec deos illos esse nec benignos daemones, sed aut illorum quod dicitur fallax, aut humanum omne commentum. [*](1 aq. in terra.... uariis om. e 3 daem. ipsos a 4 de om. at 5 error. exhib. m. 2 in ras, e 6 ista om. a ea tamen] et tam. a 9 monstrantur b; monstratur a IT illis a 18 esse b1 19 aut mss.; vel v 20 huiusce modi a 21 uoluisse a 23 quoniam tamen v de om. e beatitudini e 25 aut illorum scripsi; aut illum mss. v Domb. quod p; qui reM. v Domb. ) [*]( SO. )
468

CAPUT XII. De miraculis, quae per sanctorum angelorum ministerium Deus uerus operatur.

Verum quia tanta et talia geruntur his artibus, ut uniuersum modum humanae facultatis excedant: quid restat, nisi ut ea, quae mirifice tamquam diuinitus praedici uel fieri uidentur nec tamen ad unius Dei cultum referuntur, cui simpliciter inhaerere fatentibus quoque Platonicis et per multa testantibus solum beatificum bonum est, malignorum daemonum ludibria et seductoria inpedimenta, quae uera pietate cauenda sunt, prudenter intellegantur? Porro autem quaecumque miracula siue per angelos siue quocumque modo ita diuinitus fiunt, ut Dei unius, in quo solo beata uita est, cultum religionemque commendent, ea uere ab eis uel per eos, qui nos secundum ueritatem pietatemque diligunt, fieri ipso Deo in illis operante credendum est. Neque enim audiendi sunt, qui Deum inuisibilem uisibilia miracula operari negant, cum ipse etiam secundum ipsos fecerit mundum, quem certe uisibilem negare non possunt. Quidquid igitur mirabile fit in hoc mundo, profecto minus est quam totus hic mundus, id est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quae certe Deus fecit. Sicut autem ipse qui fecit, ita modus quo fecit occultus est et inconprehensibilis homini. Quamuis itaque miracula uisibilium naturarum uidendi adsiduitate uiluerint, tamen, cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarissimisque maiora sunt. Nam et omni miraculo. quod fit per hominem, maius miraculum est homo. Quapropter Deus, qui fecit uisibilia caelum et terram, non dedignatur facere uisibilia miracula in caelo uel terra, quibus ad se inuisibilem colendum excitet animam adhuc uisibilibus deditam; [*]( i unius ueri dei a 8 adhaerere testificantibue e 12 miracula.... quocumque om. bl 16 deo illis imperante s 18 cum] qui b 21 terram s uerba et omnia usque ad facere l. 29 om. a 25 inusitatis rarissimisque m. 2 ex inusitatissimisque corr., e 26 rarisque b 29 uel terra a e1 l a k Domb.; et terra s; uel in terra b e2 v j et in terra p )

469
ubi uero et quando faciat, incommutabile consilium penes ipsum est, in cuius dispositione iam tempora facta sunt quaecumque futura sunt. Nam temporalia mouens temporaliter non mouetur, nec aliter nouit facienda quam facta, nec aliter inuocantes exaudit quam inuocaturos uidet. Nam et cum exaudiunt angeli eius, ipse in eis exaudit, tamquam in uero nec manu facto templo suo, sicut in hominibus sanctis suis, eiusque temporaliter fiunt iussa aeterna eius lege conspecta.

CAPUT XIII. De inuisibili Deo, qui se uisibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.

Nec mouere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe uisibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est boc quod ipsa: ita et species, qua uisus est Deus in natura inuisibili constitutus, non erat quod ipse. Verum tamen ipse in eadem specie corporali uidebatur, sicut illa sententia ipsa in sono uocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem Deum in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. Nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, scienter ut uideam te. Cum igitur oporteret Dei legem in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue sapientibus, sed uniuersae genti et populo ingenti: coram eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae fiebant. Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quem ad [*]( 21 Exod. 33, 13 23 Act. 7, 53 ) [*]( 4 non monetur nec aliter ()m. bl 7 hominibus] humilibus a bl usque e 8 temporaliter, ter m. 2 in ras., b 14 quo] quod b 17 uisibili b e 21 moyse sed a b e 25 et om. b et pop. ingenti om. a 27 et abeps; ac v Domb. )

470
modum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Ioue seu Apolline leges, quas condidit, accepisset. Cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi, quantum sufficere diuina prouidentia iudicabat, mirabilibus rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam creatori seruire creaturam..

CAPUT XIIII. De uno Deo colendo non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia uniuersa in ipsius prouidentiae potestate consistunt.

Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad Dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus ad aeterna capienda et a uisibilibus ad inuisibilia surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo uisibilia promittebantur diuinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur Deus, ne mens humana uel pro ipsis terrenis uitae transitoriae beneficiis cuiquam nisi uero animae creatori et domino subderetur. Omnia quippe, quae praestare hominibus uel angeli uel homines possunt, in unius esse Omnipotentis potestate quisquis diffitetur, insanit. De prouidentia certe Plotinus Platonicus disputat eamque a summo Deo, cuius est intellegibilis adque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec terrena et ima pertingere flosculorum adque foliorum pulchritudine conprobat; quae omnia quasi abiecta et uelocissime pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis [*]( 22 Enn. III, 2, 13 ) [*]( 1 lygurgo a e; ly//gurgo, superscripto s. regi, b siue a 5 et abelps; ac v Domb. 11 ita om. a 13 proficit s 15 surgeret e; suggeretur at 16 tamen] tantum Domb.t 18 cuiquam ont. a uero orn. a et belp; ac s v Domb. et domino om. a 20 Omnipot. om. bt 21 diffidit eps 22 platonicus plotinus e; plotinus philosophus platonicus a platonis bt 24 pulchr.] fortitudine e 27 inintelleg. s )

471
et incommutabilis simul habens omnia perseuerat. Hoc Dominus Iesus ibi ostendit, ubi ait: Considerate lilia agri, non laborant neque nent. Dico autem uobis, quia nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est, sicut unum ex eis. Quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit: quanto magis uos, modicae fidei? Optime igitur anima humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter exoptat bona infima adque terrena uitae huic transitoriae necessaria et prae illius uitae sempiternis beneficiis contemnenda, non tamen nisi ab uno Deo expectare consuescit, ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad quem contemtu eorum et ab eis auersione perueniat.

CAPUT XV. De ministerio sanctorum angelorum, quo prouidentiae Dei seruiunt.

Sic itaque diuinae prouidentiae placuit ordinare temporum cursum, ut, quem ad modum dixi et in actibus apostolorum legitur, lex in edictis angelorum daretur de unius ueri Dei. cultu, in quibus et persona ipsius Dei, non quidem per suam substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis permanet, sed certis indiciis per subiectam creatori creaturam uisibiliter appareret et syllabatim per transitorias temporum morulas humanae linguae uocibus loqueretur, qui in sua natura non corporaliter, sed spiritaliter, non sensibiliter, sed intellegibiliter, non temporaliter, sed, ut ita dicam, [*]( 2 Mt. 6, 28 sqq. 18 Act. 7, 53 ) [*]( 2 IesasJ deus a b 3 nent ab e p sv; neent 1; neunt ex I Domb. quia] quod a 4 in ont. a tota epsf; tanta b a k v Domb.; omni a 5 eat his e l; ex istis a 7 modicae] minime a 8 humana sup. lin. b 10 necessarIa om. bl pro a sempiternae a 12 ad quemj atque 8; atque ad a 13 contemptum a euersione b; euersionem, superscripto fIl. 2 reuersionem, a 18 et om.. a b actis s 26 non tempor. om. bt dixerim a )

472
aeternaliter nec incipit loqui nec desinit; quod aput illum sincerius audiunt, non corporis aure sed mentis, ministri eius et nuntii, qui eius ueritate incommutabili perfruuntur inmortaliter beati: et quod faciendum modis ineffabilibus audiunt et usque in ista uisibilia adque sensibilia perducendum, incunctanter adque indifficulter efficiunt. Haec autem lex distributione temporum data est, quae prius haberet, ut dictum est, promissa terrena. quibus tamen significarentur aeterna, quae uisibilibus sacramentis celebrarent multi, intellegerent pauci. Unius tamen Dei cultus apertissima illic et uocum et rerum omnium contestatione praecipitur, non unius de turba, sed qui fecit caelum et terram et omnem animam et omnem spiritum, qui non est quod ipse. Ille enim fecit, haec facta sunt, adque ut sint et bene se habeant, eius indigent, a quo facta sunt.

CAPUT XVI. An de promerenda beata uita his angelis sit credendum dum, qui se coli exigunt honore diuino; an uero illis, qui non sibi, sed uni Deo sancta praecipiunt religione sel\'uiri.

Quibus igitur angelis de beata et sempiterna uita credendum esse censemus? Utrum eis, qui se religionis ritibus coli uolunt sibi sacra et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi, an eis, qui hunc omnem cultum uni Deo creatori omnium deberi dicunt eique reddendum uera pietate praecipiunt. cuius et ipsi contemplatione beati sunt\' et nos futuros esse promittunt? Illa namque uisio Dei tantae pulchritudinis uisio est et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis bonis praeditum adque abundantem non dubitet Plotinus [*]( 1 nec desinit om. a 3 ueritati s 4 ineffabiliter a et eras. a ysque, us eras., s 5 ac b adque sensib. om. a at indiff. a 7 ut dictum est om. a 9 unas a 11 turba, superscripto 8. deorum, b et caelum a 12 qui non usque ad facta sunt l. 14 om. pl 18 haec que, que m. 2 in fin. uersus, e 16 de om. p 18 sibi] Be p q; om. C 23 omnem om. bx 24 delibari b 26 uisio.. pulchritudinis om. bl 28 habund. b e )

473
infelicissimum dicere. Cum ergo ad hunc unum quidam angeli. quidam uero ad se ipsos latria colendos signis mirabilibus excitent, et hoc ita, ut illi istos coli prohibeant, isti autem illum prohibere non audeant: quibus potius sit credendum, respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi, respondeant theurgi uel potius periurgi; hoc enim sunt omnes illae artes uocabulo digniores; postremo respondeant homines, si ullus naturae suae sensus, quod rationales creati sunt, ex aliqua parte uiuit in eis; respondeant, inquam, eisne sacrificandum sit dis uel angelis, qui sibi sacrificari iubent, an illi uni, cui iubent hi qui et sibi et istis prohibent? Si nec isti nec illi ulla miracula facerent, sed tantum praeciperent, alii quidem ut sibi sacrificaretur, alii uero id uetarent, sed uni tantum iuberent Deo: satis deberet pietas ipsa discernere, quid horum de fastu superbiae, quid de uera religione descenderet. Plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis humanas animas permouerent, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem, qui hoc prohibent et uni tantum Deo sacrificari iubent, nequaquam ista uisibilia miracula facere dignarentur: profecto non sensu corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset auctoritas. Cum uero Deus id egerit ad commendanda eloquia ueritatis suae, ut per istos inmortales nuntios non sui fastum, sed maiestatem illius praedicantes faceret maiora, certiora, clariora miracula, ne infirmis piis illi, qui sacrificia sibi expetunt, falsam religionem facilius persuaderent, eo quod sensibus eorum quaedam stupenda monstrarent: quem tandem ita [*]( 1 Enn. I, 6, 7 ) [*]( 1 unum om. 8 3 prohib.] praecipiant s 6 perteurgi a; pertergi, in marg. I periurgi, b illae omnes v 8 suae om. p s illis ante sensus superscriptum e quod & e Ip a a. k f Domb.; quo a v et ex alia e 11 nec illi nec isti v 13 id om. 11 15 religione om. at 16 hi om. a bl p s 17 animas permouerent e l p s a k f Domb.2; mentes promouerent a; promouerent mentes b Domb.l; permou. mentes v 20 proponenda e 22 non suum factum s; non sua facta, in marg. ai. non sui fastum, b; non sua nomina sui fastu a 24 piis om. a expetant b; exspectant s )
474
desipere libeat, ut non uera eligat quae sectetur, ubi et ampliora inuenit quae miretur?

Illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat historia (non ea dico, quae interuallis temporum occultis ipsius mundi causis, uerum tamen sub diuina prouidentia constitutis et ordinatis monstrosa contingunt; quales sunt inusitati partus animalium et caelo terraque rerum insolita facies, siue tantum terrens siue etiam nocens, quae procurari adque mitigari daemonicis ritibus fallacissima eorum astutia perhibentur; sed ea dico, quae ui ac potestate eorum fieri satis euidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium, quas de Troia Aeneas fugiens aduexit, de loco in locum migrasse referuntur; quod cotem Tarquinius nouacula secuit: quod Epidaurius serpens Aesculapio nauiganti Romam comes adhaesit; quod nauem, qua simulacrum matris Phrygiae uehebatur, tantis hominum boumque conatibus inmobilem redditam una muliercula zona adligatam ad suae pudicitiae testimonium mouit et traxit; quod uirgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio uertebatur, aqua inpleto cribro de Tiberi neque perfluente abstulit controuersiam) — haec ergo adque huius modi nequaquam illis, quae in populo Dei facta legimus, uirtute ac magnitudine conferenda sunt; quanto minus ea, quae illorum quoque populorum, qui tales deos coluerunt, legibus iudicata sunt prohibenda adque plectenda, magica scilicet uel theurgica! quorum pleraque specie tenus mortalium sensus imaginaria ludificatione decipiunt, quale est lunam deponere, (donee subpositas, ut ait Lucanus, propior despumet in herbas;\' [*]( 27 Phars. VI, 506 ) [*]( 1 sectatur b1 6 monstruosa b ea 7 terraeque 6; et terra * 9 daemoniacis v 10 ui sup. lin. e ac] et b; aut e 11 penatum a 12 quas ab !p s ak tv; quos e 14 serpens sup. lin. e 15 nauim e v 16 conantibus 1 17 alligata s 19 deflnente, de eraso p, a 20 adque] et ab huius modi Ips; huiusce modi e; alia huius modi abkv 21 legimus] sunt a b 25 pleraqae om. al 26 ee (= esse) e donecj quod nec b subposita e 27 ut luc. ait a inj et e )

475
quaedam uero etsi nonnullis piorum factis uideantur opere coaequari, finis ipse, quo discernuntur, incomparabiliter haec nostra ostendit excellere. Illis enim multi tanto minus sacrificiis colendi sunt, quanto magis haec expetunt; his uero unus commendatur Deus, qui se nullis talibus indigere et scripturarum suarum testificatione et eorundem postea sacrificiorum remotione demonstrat. Si ergo angeli sibi expetunt sacrificium, praeponendi eis sunt, qui non sibi, sed Deo creatori omnium, cui seruiunt. Hinc enim ostendunt quam sincero amore nos diligant, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere uolunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum nos peruenire, a quo ipsi non recesserunt. Si autem angeli, qui non uni sed plurimis sacrificia fieri uolunt, non sibi, sed eis dis uolunt, quorum deorum angeli sunt: etiam sic eis praeponendi sunt illi, qui unius Dei deorum angeli sunt, cui sacrificari sic iubent, ut alicui alteri uetent, cum eorum nullus huic uetet, cui uni isti sacrificari iubent. Porro si, quod magis indicat eorum superba fallacia, nec boni nec bonorum deorum angeli sunt. sed daemones mali, qui non unum solum ac summum Deum, sed se ipsos sacrificiis coli uolunt: quod maius quam unius Dei contra eos eligendum est praesidium, cui seruiunt angeli boni, qui non sibi, sed illi iubent ut sacrificio seruiamus, cuius nos ipsi esse sacrificium debemus? [*]( 1 priorum a quoequari s 3 illi b 4 sunt om. a e 8 sunt qui ab elp a; sunt illi qui v Domb. omnium om. at 9 amore] animo p 10 diligant e l p s α k2.F Domb.; diligunt abk1 v 12 peruenire quaerunt s non] numquam a autem] ergo a 14 eis diis soluunt p 8 sic eis] ipsis e 17 uetet et ex uetetur corr. a 18 superb/a, i eras., a 19 non solum unum a 20 quo bx 21 magis ab diligendum e 23 sacrif. esse a b s v )

476
CAPUT XVII. De arca testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam legis ac promissionis auctoritatem diuinitus facta sunt.

Proinde lex Dei, quae in edictis data est angelorum, in qua unus Deus deorum religione sacrorum iussus est coli, alii uero quilibet prohibiti, in arca erat posita, quae arca testimonii nuncupata est. Quo nomine satis significatur non Deum, qui per illa omnia colebatur, circumcludi solere uel contineri loco, cum responsa eius et quaedam humanis sensibus darentur signa ex illius arcae loco, sed uoluntatis eius hinc testimonia perhiberi; quod etiam ipsa lex erat in tabulis conscripta lapideis et in arca, ut dixi, posita, quam tempore peregrinationis in eremo cum tabernaculo, quod similiter appellatum est tabernaculum testimonii, cum debita sacerdotes ueneratione portabant; signumque erat, quod per diem nubes apparebat, quae sicut ignis nocte fulgebat; quae nubes cum moueretur, castra mouebantur, et ubi staret, castra ponebantur. Reddita sunt autem illi legi magni miraculi testimonia praeter ista, quae dixi, et praeter uoces, quae ex illius arcae loco edebantur. Nam cum terram promissionis intrantibus eadem arca transiret. Iordanes fluuius ex parte superiore subsistens et ex inferiore decurrens et ipsi et populo siccum praebuit transeundi locum. Deinde ciuitatis, quae prima hostilis occurrit more gentium deos plurimos colens, septiens eadem arca circumacta muri repente ceciderunt, nulla manu oppugnati, nullo ariete percussi. Post haec etiam cum iam in terra promissionis essent et eadem arca propter eorum peccata fuisset ab hostibus capta. [*]( 16 Exod. 13, 21 17 ib. 40, 34 sq. 22 Ios. 3, 16 sq. 25 ib. 6, 20 ) [*]( 2 archa p 5 angelorum data est a 14 heremo mss. cum om. e 15 deuita a 16 erat om. a 18 et ubi.. ponebantur om. a 19 et 20 propter, in marg. praeter, e 21 namque a ex eadem a; ut eadem, ut ex et corr., b 22 iordanes l I; iordannes a; iordanis a b ep s; Iordanem v 23 et ipsis a, om. e 24 ciuitatis, superscripto ierico. p gentilium a 27 Post haec] postea b )

477
hi, qui ceperant, in templo eam dei sui, quem prae ceteris colebant, honorifice conlocarunt abeuntesque clauserunt, apertoque postridie simulacrum, cui supplicabant, inuenerunt conlapsum deformiterque confractum. Deinde ipsi prodigiis acti deformiusque puniti arcam diuini testimonii populo, unde ceperant, reddiderunt. Ipsa autem redditio qualis fuit! Inposuerunt eam plaustro eique iuuencas, a quibus uitulos sugentes abstraxerant, subiunxerunt et eas quo uellent ire siuerunt, etiam inde uim diuinam explorare cupientes. At illae sine duce homine adque rectore ad Hebraeos uiam pertinaciter gradientes nec reuocatae mugitibus esurientium filiorum magnum sacramentum suis cultoribus reportarunt. Haec adque huius modi Deo parua sunt, sed magna terrendis salubriter erudiendisque mortalibus. Si enim philosophi praecipueque Platonici rectius ceteris sapuisse laudantur, sicut paulo ante commemoraui, quod diuinam prouidentiam haec quoque rerum infima adque terrena administrare docuerunt numerosarum testimonio pulchritudinum, quae non solum in corporibus animalium, uenim in herbis etiam faenoque gignuntur: quanto euidentius haec adtestantur diuinitati, quae ad horam praedicationis eius fiunt, ubi ea religio commendatur, quae omnibus caelestibus, terrestribus, infernis sacrificari uetat, uni Deo tantum iubens, qui solus diligens et dilectus beatos facit eorumque sacrificiorum. tempora imperata pr aefiniens eaque per meliorem sacerdotem in melius mutanda praedicens non ista se adpetere, sed per haec alia potiora significare testatur, non ut ipse his honoribus sublimetur, sed ut nos ad eum colendum eique cohaerendum igne amoris eius accensi, quod nobis, non illi, bonum est, excitemur. [*]( 7 Reg. I, 6, 11 sqq. ) [*]( 1 hi qui eam ceperant, in templo Dei sui v eandem a 5 deformiterque a 8 6 qualis] talia a 8 euggentes a e 9 inde p; hinc v; hic rell. Domb. 10 homine duce v 15 sapuisse cet. a 21 eius om. a 22 sacrificare a 23 dilectos a 24 tempora om. a 28 igni eius amoris e )
478

CAPUT XVIII. Contra eos, qui de miraculis, quibus Dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis libris esse credendum dum.

An dicet aliquis ista falsa esse miracula nec fuisse facta, sed mendaciter scripta? Quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere nec deos ullos curare mortalia. Non enim se aliter colendos esse persuaserunt nisi mirabilium operum effectibus, quorum et historia gentium testis est, quarum di se ostentare mirabiles potius quam utiles ostendere potuerunt. Unde hoc opere nostro, cuius hunc iam decimum librum habemus in manibus, non eos suscepimus refellendos, qui uel ullam esse uim diuinam negant uel humana non curare contendunt, sed eos, qui nostro Deo conditori sanctae et gloriosissimae ciuitatis deos suos praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi huius uisibilis et mutabilis inuisibilem et incommutabilem conditorem et uitae beatae non de his, quae condidit, sed de se ipso uerissimum largitorem. Eius enim propheta ueracissimus ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. De fine boni namque inter philosophos quaeritur, ad quod adipiscendum omnia officia referenda sunt. Nec dixit iste: Mihi autem diuitiis abundare bonum est, aut insigniri purpura et sceptro uel diademate excellere, aut, quod nonnulli etiam philosophorum dicere non erubuerunt: Mihi uoluptas corporis bonum est; aut quod melius uelut meliores dicere uisi sunt: Mihi uirtus animi mei bonum est; sed: Mihi, inquit, [*]( 20 Ps. 72, 28 ) [*]( .2 populos C 5 dicit a 7 adicere, a m. 1 superscript., b 10 quotf rum e 12 in man. hab. a 13 reppellendos b 14 humanam e 15 et om. e gloriosissimeque, que m. 2, in marg. et religiosissime, e 19 se om. be 21 namque boni p v boni om. a ad quem a 25 uoluntas b 26 uelutj uel a uisij ausi a 27 animi.... mihi om. ll )

479
adhaerere Deo bonum est. Hoc eum docuerat, cui uni tantummodo sacrificandum sancti quoque angeli eius miraculorum etiam contestatione monuerunt. Unde et ipse sacrificium eius factus erat, cuius igne intellegibili correptus ardebat, et in eius ineffabilem incorporeumque conplexum sancto desiderio ferebatur. Porro autem si multorum deorum cultores (qualescumque deos suos esse arbitrentur) ab eis facta esse miracula uel ciuilium rerum historiae uel libris magicis siue, quod honestius putant, theurgicis credunt: quid causae est, quur illis litteris nolint credere ista facta esse, quibus tanto maior debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli sacrificandum esse praecipiunt?

CAPUT XVIIII. Quae ratio sit uisibilis sacrificii, quod uni uero et inuisibili Deo offerri docet uera religio.

Qui autem putant haec uisibilia sacrificia dis aliis congruere, illi uero tamquam inuisibili inuisibilia et maiori maiora meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae uoluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, sicut uerba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes adque laudantes ad eum dirigimus significantes uoces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes non alteri uisibile sacrificium offerendum esse nouerimus quam illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Tunc nobis fauent nobisque congaudent adque ad hoc ipsum nos pro suis uiribus adiuuant angeli quique uirtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores. Si autem illis haec exhibere uoluerimus, non libenter [*]( in 4 corruptus bi 5 effabilem a corpor. 8 7 esse om. a 9 theo- • hidis p vel quid sup. lin. e 10 nolunt s 12 post praecipiunt in b m. 2 exstant: mira comparatio de sacrifitio uisibili et inuisibili 16 sacrificia inuisibilia m. 2 in marg. b alienis abe 17 uere a maiori maiorapsv; maiora maiori rell. Domb. 19 ista b e esse signa v 20 sicut] si a 26 quoque e; quippe a )

480
accipiunt, et cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia sentiatur, apertissime uetant. Sunt exempla in litteris sanctis. Putauerunt quidam deferendum angelis honorem uel adorando uel sacrificando, qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse nouerunt. Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis putati sunt di, eisque Lycaonii uictimas immolare uoluerunt; quod a se humili pietate remouentes eis in quem crederent adnuntiauerunt Deum. Nec ob aliud fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia uero Deo deberi sciunt. Non enim re uera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadauerinis nidoribus, sed diuinis honoribus gaudent. Copiam uero nidorum magnam habent undique, et si amplius uellent, ipsi sibi poterant exhibere. Qui ergo diuinitatem sibi adrogant spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes iter ad Deum uerum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum.

CAPUT XX. De summo ueroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum mediator effectus est.

Unde uerus ille mediator, in quantum formam serui accipiens mediator effectus est Dei et hominum, homo Christus Iesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum [*]( 3 Iudic. 13, 16; Apoc. 22, 8; 9 7 Act. 14 ) [*]( 1 mittantur a b 2 in litteris om. bl 3 angelis defer. a 5 iussique ....... nouerant in marg. b uni om. a 8 immolare uict. v 9 quos e in quem om. hi 11 sibi hoc om. a post sciunt addita S est glossa m. 2 cancellis septa [uon delectari daemones incensio aut nidoribus sed obsequio eoram qui ea offerunt] b 12 et ut h2 19 cuipiam, in marg. i* quippiam, b post illum m. 2 cancellis septa [eleganter de christo qui in forma dei cum patre sacrificium sumit in forma serui ipse saciificium factus est] b )

481
quo et unus Deus est, tamen in forma serui sacrificium maluit esse quam sumere, ne uel hac occasione quisquam existimaret cuilibet sacrificandum esse creaturae. Per hoc et sacerdos est, ipse offerens, ipse et oblatio. Cuius rei sacramentum cottidianum esse uoluit ecclesiae sacrificium, quae cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre. Huius ueri sacrificii multiplicia uariaque signa erant sacrificia prisca sanctorum, cum hoc unum per multa figuraretur, tamquam uerbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. Huic summo ueroque sacrificio cuncta sacrificia falsa cesserunt.