Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quod si uerum est istud et est exploratum et cognitum, ecferuescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in diuinitatis alicuius [*]( 7 ** maxima P sic P corr 8 pereunt Sab 9 in adtiersas Heraldus: in aduersa P aduersus Sab in aduersum r res Urs: spes P ominis Sab, r: hominis P 10 traduco Heraldus: traducor P 11 numinum Sob, r: nominum P cur] \'sicut uel cum* Urs ut Canterus cur ut Salm 12 deos, ita non uulgo 15 crucibus Zinkius: crucis P crucem Sab cruces Orellius dolores, cruces Vahlenus 20 sentire Urs 22 scintil*lae P flammeae Salm: flammae P aestuet Salm: aestuent P spumae r: spum\' P spiritum Sab spumas Urs spuma Salm 23 iactetur r: iacietur P iaciat Sab iaciatur Sdlm ex] et P corr 25 ecferuescere r: et feruescere P efferuescere Elmenhorstius motus Sab motos Meursius iactari Sab: iactare P )

14
existimatione ponendi. ubi enim est ullus, sicut sapientibus uidetur, adfectus, ibi esse necesse est passionem: ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi: ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est: ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni iam locus est: quae duo si uexant, adest uicinus interitus , mors omnia finiens et cunctis adimens sentientibus uitam.

quid? quod isto modo non tantum illos leues ac feruidos, uerum, quod ab diis conuenit procul esse dimotum, et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis uel modicae nullam prorsus optinere rationem. quid est enim tam iniustum, quam aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos labefactare cultores? an numquid idcirco in nos etiam saeuiunt,

ut intestinis uulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi uestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas ualeant contumelias. quinimmo si uerum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque uirtutes. possunt nos, si uoluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali, aut si malum consilium est adgredi nos ui, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, inuitissimis nos eis habitare sub caelo.

nobis secundas tribuant ualetudines, aduersas nobis ac pessimas. opportunis [*]( 2 ubi.. P 3 sita P perturbatione (ne eras) P perturbatio Sab corr in err 8 et Sab 11 aliis Salm: in aliis P in alios Sab legere (g in d corr) P 13 an Urs: at P 16 uesten (e eras) P 17 defenderes (s eras) P exjmnxit c 20 maiestates P corr experianturque P expediantque Urs 22 moruorum P corr 23 enegare P consumere P expunxit c paenitus P 24 mortali aut r: mortalia. ut P Cmortali: aut uel mortalium: sin alia consilium est aggredi nos via, mittant. Urs 25 indignationis Gel indicationis Urs uindicationis Meursius 27 oportunis P. )

15
imbribus uestra inrigent rura, pluuiarum quicumque sunt rores nostris ab agellulis abigant. lanitia curent uestra numerosis fetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant. ex oliuetis uestris atque uinetis plenam faciant autumnitatem fundi, at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitibus rorem. ad extremum et ultimum in uestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam, at uero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta rancescere et sub ipsius poculi labris in acoris perfidiam uinum repente mutari.

quod cum minime fieri testificentur res ipsae neque minus ad nos quicquam neque ad uos plurimum redundare uitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil abs te uideas ratione in aliqua discrepare ? si uerum uobis permittitis ac sine ullis adsentationibus dici: uerba sunt haec, uerba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicuius testimonio comprobatae.

ceterum dii ueri et qui habere, qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis machinationibus construunt. etenim reuera est impium et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate summittat: et si fuerit non factum, despectam se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. puerile, pusillum est et exile, uix et illis conueniens, quos iamdudum experientia doctorum daemonas appellat et heroas, non nosse caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae [*]( 2 nistris P corr numorosis P corr 4 oliuetis r: oliuis P 5 n\'num (i eras) P ullum Urs palmitibus Sab in err: palmites P palmitis Gel, r 8 rancescere Sab, r: racescere P ipsius poculi scripsi: ipsius potu P ipsis. potum Gel ipsis positum Salm 9 sin P corr perfidiam Sab: perfidia P 15 adsentatiob. P 16 credite P 17 comprobate P ueri Gel: uestri P 22 sini P 24 summi culminis Sab: summis culminibus P fastidigio P corr 25 exile Sab: exire P 26 et heroas Urs: torrores P et hos Gel 27 crassiorae P corr conditionis P )

16
sorte uersari.

uestra sunt haec, uestra sunt inreligiose opinata et inreligiosius credita. quinimmo, ut uerius proloquar, haruspices has fabulas, coniectores harioli uates et numquam non uani concinnauere fanatici, qui ne suae artes intereant ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando uos uelle rem uenire in inuidiam compererunt, negleguntur dii, clamitant, atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae derisui caerimoniae et sacrorum quondam ueterrimi ritus religionum nouarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot, laborum excruciatur aerumnis: et homines, brutum genus et quod situm sub lumine est caecitate ingenita nequeuntes uidere, audent adseuerare furiosi quod uos credere non erubescitis sani.

ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum uobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submouere de saeculis. sed si non est molestum, non graue, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex uero disceptationis huius disceptare momenta, audire a uobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeuiant superi et asperati homines inardescant. religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis. quid o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae uocis desperatione temptatis? deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio uenerabili inuocare, in rebus fessis totis ut ita dixerim sensibus amplexari amare suspicere execrabilis religio est et infausta, [*]( 1 exsortes Salm 5 nos bellorum Lipsius nos malorum ego malim 6 dii, clamitant] declamitant Sab 8 cerimoniae P 10 angustite P praemitur P 12 neq.neuntes P 20 disputationis Urs Bispectare Salm 22 dii* P 24 tracWotis P 25 rationis Sab, r: rationes P 26 \'disparatione uel disceptatione* Urs temtatis r )

17
impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas nouitatis suae superstitione contaminans ?

hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suaram, propter quod uos ipsi, cum libido incesserit saeua, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis dilaceratis exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis? quisquis istud in nobis damnat aut in aliqua ducit criminatione ponendum, aut nomine appellandus est hominis, quamuis ille uideatur sibi, aut deus esse credendus est, quamuis ipse se esse mille profiteatur in uatibus? profanos nos, impios Dodonaeus aut Iuppiter nominat, et ipse dicetur deus atque in ordine conputabitur numinum, qui aut summo seruientibus regi crimen impietatis adfingit aut sibi torquetur maiestatem eius cultumque praeponi? Delius Apollo uel Clarius, Didymaeus Philesius Pythius † ethis habendus diuinus est, qui aut summum imperatorem nescit aut ignorat a nobis cotidianis ei precibus supplicari? qui si pectorum secreta nesciret nec quid in intimis sensibus contineamus agnosceret, summum tamen inuocare nos deum et ab eo quod postulamus orare uel auribus potuit scire uel ipsius uocis sono qua utimur in precibus noscitare.

nondum est locus ut explicemus, omnes isti qui nos damnant qui sint uel unde sint, quantum possint uel nouerint, cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur eius inimicos habeant et inuisos: quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani nisi magistro Christo summi regis ac principis ueneratores; nihil, si consideres, aliud inuenies in ista religione [*](1 carimonias P corr 6 eisuitda P noe Sab: non P 8 uelaarum P corr 10 haud 800 numinis Urs 11 hand Sab mille Salm: similem P 12 profanos Urs: profan«na P Trophonius Pithoeus aut impios Dodonaeus Urs dodonens P lacunam signaui: aliud louis cognomen intercidisse uidetur 16 appollo P didimaeus P ftlesius P 17 et ie Sab im err: cognomm ApoUinis (Smintheus ?) latere suspicor 23 istos Sab 25 habeant Sab: habent P 27 ficamos P corr aliat P corr ) [*]( IV. ) [*]( 2 )

18
uersari. haec totius summa est actionis, hic propositus terminus diuinorum officiorum, hic finis, huic omnes ex more prosternimur, hunc conlatis precibus adoramus, ab hoc iusta et honesta et auditui eius condigna deposcimus, non quo ipse desideret supplices nos esse ant amet substerni tot milium uenerationem uidere: utilitas haec nostra est et commodi nostri rationem spectans. nam quia proni ad culpas et ad libidinis uarios adpetitus uitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi ut, dum illum oramus et mereri eius contendimus munera , accipiamus innocentiae uoluntatem et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus.

quid dicitis o sacri, quid diuini interpretes iuris? meliorisne sunt causae, qui Grundulios adorant Lares, Aios Locutios, Limentinos, quam sumus nos omnes, qui deum colimus rerum patrem atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibusque tutamina? et illi cati sapientes prudentissimi uobis uidentur nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas ciuitatumque genios, qui Pauores reuerentur atque Bellonas: nos hebetes stolidi fatui obtunsi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos deo, cuius nutu et arbitrio omne quod est constat et in sententiae suae perpetuitate defixum est? hanccine sententiam promitis, hanc legem constituitis, hanc promulgatis, ut honoribus adficiatur amplissimis quisquis uestros adorauerit seruulos: crucem mereatur extremam quisquis uobis ipsis dominis supplicarit? in ciuitatibus maximis atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam atque in uolgarem libidinem prostitutis: nullus tumor indignationis in diis est. templa faelibus scarabeis et [*]( v 1 propositus Sab: propositis P 2 hic finis P prosternimur Sab: prosternimus P 3 conlatifl P praecibua P 4 auditu Sab 6 comodi P corr r 7 libidinis Sab: libidines P 12 iuris Gel: uiri P 13 Grundules Sab Lares, Aios Locutios Gel: laresa. iaceos. boeotios. (e in iaceos ex f) P Lares, Aiaceos, Boetios Sab 14 Limentinos Urs: libentinos P 16 tutami*na P 18 statpas Sab ciuitatumque P genios, qui Sab: geniosi si P Pauores scripsi: pausos P Panas Guyetus 19 haebetes (ae ex e) P 21 ha-ccine P 27 uulgarem (uu ex uo) P )

19
buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent inrisae numinum potestates nec liuore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium uilium conspiciunt sanctitates. nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi dii hostes, quia patrem ueneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui numinis maiestatisque coeperunt, a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiuntur et in rerum numero recognoscuntur, cuius uoluntate et arbitrio et interire et solui nec solui possunt nec interire? nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia uetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita et in sui nominis prosiluisse naturam. quod si fixum et ratum est, erit nobis consequens confiteri et deos esse natiuos et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. qui si sunt natiui et geniti, et interitionibus utique periculisque uicini. at enim esse creduntur immortales perpetui et nullius umquam participes finis. ergo istud munus dei patris et donum est, ut infinita meruerint idem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura.

atque utinam daretur in unius speciem contionis toto orbe contracto oratione hac uti et humani in generis audientia conlocari. ergone impiae religionis sumus apud uos rei, et quod caput rerum et columen uenerabilibus adimus obsequiis, ut conuicio utamur uestro, infausti et athei nuncupamur? et quis magis rectius horum feret inuidiam nominum, quam qui alium prae hoc deum aut nouit aut sciscitatur aut credit? nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum, quod sumus, quod esse homines dicimur, quod ab eo uel missae animae uel lapsae caecitate huius in corporis continemur? non quod incedimus, quod spiramus et uiuimus, ab eo ad nos uenit uique ipsa uiuendi efficit nos esse et animali agitatione motari? nonne ab hoc effluunt causae, per [*]( ! 2 libore P aficiuntur P comparatas P , 5 substantiam Sab, r: substantia P 7 sortitos esse se Urs sortiti se esse Saltn sentiuntur scripsi: sentiunt P recognoscuntur scripsi: recognoscunt P 10 uestustate P corr 14 a Sab: ap P 15 periculis. que P 16 ad P corr 20 contracto Sab: contracta P 21 collocari Gel: conlocare P 28 missi Sab animae add lflussmarmus lapsi Sab ) [*](2* )

20
quas nostra fulcitur salus uariarum munificentia uoluptatum P mundus iste in quo degitis, cuius est aut quis eius uobis attribuit fructum possessionemque retinere? quis, ut subiectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum istud lumen dedit? quis, ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa uitalia, solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? solem deum cum esse credatis, conditorem eius opificemque non quaeritis? luna cum apud uos dea sit, non similiter scire curatis genitor eius et fabricator quis sit?

nonne cogitatio uos subit considerare, disquirere, in cuia possessione uersemini, cuia in re sitis, cuius ista sit quam fatigatis terra, cuius aer iste quem uitali reciprocatis spiritu, cuius abutamini fontibus, cuius liquore, quis uentorum disposuerit flamina, quis undosas excogitauerit nubes, quis seminum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit? Apollo uobis pluit, Mercurius uobis pluit, Aesculapius, Hercules aut Diana rationem imbrium tempestatumque finxerunt? et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum adripuisse uitalem ? si enim temporis antiquitate mundus eos anteuenit et priusquam nati sunt iam nouerat pluuias tempestatesque natura, nullum serius nati pluendi ius habent neque eis inserere rationibus se possunt quas inuenerunt hic agi et maiore ab auctore tractari.

o maxima, o summe rerum inuisibilium procreator, o ipse inuisus et nullis umquam conprehense naturis, dignus, dignus es uere, si modo te dignum mortali dicendum est ore, cui spirans omnis intelligensque natura et habere et agere numquam desinat gratias, cui tota conueniat uita genu nixo procumbere et continuatis precibus supplicare. prima enim tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, [*](8 possessionemque retinere Sab: posscssionem queret inre P ) [*]( . 5 ptgritiae P 7 opificemqae P 11 cuia P 12 spiritu Ursr aspiritu P 15 poteatateis Sab: potestatis P distinteserit P 16 herculis P 18 certoque P 19 antiquitate. P 21 plubias P corr . tempestatesque P 22 rationibus Gel: nationibus P 24 inuise Gel .25 conpraehense P 29 praecibus P )

21
infinitus ingenitus inmortalis perpetuus solus, quem nulla deliniat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers, expers quantitatis, sine situ motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potis est significatione uerborum, qui ut intellegaris tacendum est atque ut per umbram . te possit errans inuestigare suspicio, nihil est omnino muttiendum. da ueniam, rex summe, tuos persequentibus famulos, et quod tuae benignitatis est proprium, fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. non est mirum, si ignoraris, maioris est admirationis, si sciaris, nisi forte audet quisquam — hoc enim furiosae restat insaniae — ambigere, dubitare, an sit iste deus an non sit, explorata fidei ueritate . an rumoris cassi opinatione sit creditus. audimus enim quosdam philosophandi studio deditos partim ullam negare uim esse. diuinam partim an sit cotidie quaerere; alios casibus fortuitis et concursionibus temerariis summam rerum construere atque diuersitatis impetu fabricari, cum quibus hoc tempore nullum nobis omnino super tali erit obstinatione certamen. aiunt enim sana sentientes contradicere rebus stultis stultitiae esse maioris.

sermo cum his nobis est, qui unum esse consentientes genus de maioribus dubitant, cum idem esse plebeia atque humiliora fateantur. quid ergo, res tantas argumentis nitemur atque elaborabimus obtinere? discedat haec longe atque a nobis procul, procul inquam, ut dicitur, auerruncetur amentia. tam est enim periculosum argumentis adgredi deum principem conprobare quam ratione huiusmodi esse illum uelle cognoscere. nec quicquam refert aut discrepat, utrumne neges illum an asseras atque existere fatearis, cum in eadem culpa sit et adsertio talis rei et abnegatio refutatoris increduli.

quisquamne est hominum, qui non cum istius principis notione diem primae natiuitatis intrauerit? cui non sit ingenitum, non adfixum, immo ipsius paene in genitalibus matris non impressum, non [*]( 3 expers, expers Klussmannus: oxpers P 4 potest Sab 7 tu°a P 12 non P 17 impetum P nuZlum P 22 res P 23 elaborauimus P corr 24 aueroruncetur manus antiqua in P tam] ita Sab 32 ipsius scripsi: ipsi P ipsis Gel paenae P )

22
insitum, esse regem ac dominum cunctorum quaecumque sunt moderatorem? ipsa denique hiscere si animantia muta potis essent, si in linguarum nostrarum facilitatem solui, immo si arbores glaebae saxa sensu animata uitali uocis sonitum quirent et uerborum articulos integrare, ita non duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide et intellegerent esse deum et cunctorum dominum solum esse clamarent?

sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania. dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque nouam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis puncto coepisse esse uel saeculo. ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt. at, uero Iuppiter ut uos fertis et patrem habet et matrem, auos auias fratres, nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus dicitur decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse uitali. ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet et perhibeatur alter a uobis et dies habuisse natales et pauefactus re noua lamentabilem extulisse uagitum?

sed sint, ut uultis, unum nec in aliqua ui numinis et maiestate distantes: ecquid ergo iniustis persequimini nos odiis? quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? aut quid in eadem causa nobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque [*]( ,2 hiscere Sab: inscere P muta P potis essent Salm: potuissent P possent Urs 4 glaeuae P corr r 5 ducę P 13 indocta Urs 16 tempore Sab puncto addidi 17 saecu- lorum P 19 \'uppiter P 22 dicitur add Klussmannus sensum P corr irruit se Urs 24 constet et Sab: constet P 26 ut* P 27 maiestate. P ecquid Sab: et quid P 28 ominis Gel: homines P mentione Sab )

23
infestissimos nobis? etenim si una religio est nobis uobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sunt solis, manifestum est nescire et uos et illos deum, quem Iouem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.