Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

hic igitur precatur, ille patrocinatur, ideoque uehementior huius est dolor, quia animae uulnera grauiora quam carnis sunt. ille dicit sagittas domini in suo esse corpore, iste deplorat infixas; illius sanguis bibitur, huius effunditur; ille conpungitur, hic uulneratur; illum manus dei tetigit, super hunc confirmata est graui pondere; hic animam suam deflet illusionibus esse completam, ille suum corpus ulceribus. manum autem dei uirtutem intellegimus puniendi.

haec manus regem Aegyptiorum propter Abrahae iniuriam ob temptatam Sarrae pudicitiam flagellauit, haec manus Aegyptiorum currus et equos et populos Rubri Maris demersit profundo, haec manus mentem grauauit regis Saul, ut gratiam sui conseruatoris odisset et pro praeuaricatione caelestis imperii desertus a sociis, interemptis quoque filiis destitutus, uictus ab hostibus, quo spectaculo nihil est deformius regi, gladium suum in se ipse conuerteret, ne captiuus senex uiueret et filiis superstes et regno.