Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
  2. pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
  3. acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
  4. Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
  5. auia diducto, conuertit Varro manuque
  6. cornipedem inflectens Das, inquit ‘patria, poenas,
  7. quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
  8. quaenam autem mentis uel quae discordia fati
  9. Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
  10. iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem
  11. nescio qui deus. at quae me ad grauiora reseruat!
  12. uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum
  13. hos referam populo fasces atque ora per urbes
  14. iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
  15. Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?’
  16. plura indignantem telis propioribus hostes
  17. egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.