Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
  2. ille ardens animi Ferte haec ait ‘omnia Paulo.
  3. namque illum, cui femineo stant corde timores,
  4. mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
  5. cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno
  6. signauit moriens sceleratum sanguine carmen.’
  7. Tum minitans propere discribit munera pugnae,
  8. quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
  9. temperat, hac sese Marso cum milite cumque
  10. Samnitum opponit signis et Iapyge alumno.
  11. at campi medio (namque hac in parte uidebat
  12. stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
  13. arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
  14. cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
  15. his super insidias contra Nomadumque uolucrem
  16. Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
  17. scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
  18. Iamque propinquabant acies, agilique uirorum
  19. discursu mixtoque simul calefacta per ora
  20. cornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis