Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. euocat e liquidis piscem penetralibus esca,
  2. cumque leuem summa uidit iam nare sub unda,
  3. ducit sinuato captiuum ad litora lino.
  4. Fama furit uersos hostis, Poenumque salutem
  5. inuenisse fuga: liceat si uincere, finem
  6. promitti cladum, sed enim dicione carere
  7. uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas.
  8. clausurum iam castra ducem rursusque referri
  9. uaginae iussurum enses, reddatur in armis
  10. ut ratio, et purget miles cur uicerit hostem.
  11. haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentes
  12. inuidiae stimulo fodit et popularibus auris.
  13. tunc indigna fide censent optandaque Poeno,
  14. quae mox haud paruo luerent damnata periclo.
  15. Diuiditur miles, Fabioque equitumque magistro
  16. imperia aequantur penitus. cernebat et expers
  17. irarum senior, magnas ne penderet alti
  18. erroris poenas patria inconsulta, timebat.
  19. ac tum, multa putans secum, ut remeauit ab urbe,
  20. partitus socias uires, uicina propinquis