Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Tum fluuio raptim ad pelagi deuoluimur oras
  2. ac legimus pontum pinuque immane cauata
  3. aequor et immensas curua trabe findimus undas.
  4. ludibrium necis horrescens, uis aspera ponti
  5. obrueret scopulisque ratem furor improbus Euri
  6. frangeret, optabam: letum id commune fuisset.
  7. sed nos ad poenam moderato flamine lenes
  8. uexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.
  9. Infelix uidi patriamque remissus in urbem
  10. narrator poenae dura mercede reuerti.
  11. nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum
  12. Pygmalioneam temptarem expromere gentem,
  13. si maius quicquam toto uidisset in orbe
  14. gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis
  15. edidit exemplum uirtus. pudet addere questus
  16. suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.
  17. tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
  18. fingere ne cessa atque orientis comprime fletus.
  19. praefixo paribus ligno mucronibus omnes
  20. armantur laterum crates, densumque per artem