Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. At non spectator Marus inter talia segni
  2. torpebat dextra. mea tanto in corpore monstri
  3. hasta secunda fuit. iam iamque extrema trisulca
  4. lambebat lingua fessi certamine terga
  5. quadrupedis: torsi telum atque urgentia uelox
  6. in memet saeui serpentis proelia uerto.
  7. hinc imitata cohors certatim spicula dextris
  8. congerit alternasque ferum diducit in iras,
  9. donec murali ballista coercuit ictu.
  10. tum fractus demum uires; nec iam amplius aegra
  11. consuetum ad nisus spina praestante rigorem
  12. et solitum in nubes tolli caput, acrius instant.
  13. iamque aluo penitus demersa phalarica sedit
  14. et geminum uolucres lumen rapuere sagittae.
  15. iam patulis uasto sub uulnere faucibus ater
  16. tabificam expirat saniem specus. ultima iamque
  17. ingestis cauda et iaculis et pondere conti
  18. haeret humi, lassoque tamen minitatur hiatu,
  19. donec tormentis stridens magnoque fragore
  20. discussit trabs acta caput, longoque resoluens