Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. per uarios praeceps casus rota uoluitur aeui.
  2. sat tibi, sat magna et totum uulgata per orbem
  3. stant documenta domus: sacer ille et numine nullo
  4. inferior, tuus ille parens decora alta parauit
  5. restando aduersis nec uirtutem exuit ullam
  6. ante reluctantis liquit quam spiritus artus.
  7. uix puerile mihi tempus confecerat aetas,
  8. cum primo malas signabat Regulus aeuo.
  9. accessi comes, atque omnis sociauimus annos,
  10. donec dis Italae uisum est extinguere lumen
  11. gentis, in egregio cuius sibi pectore sedem
  12. ceperat alma Fides mentemque amplexa tenebat.
  13. ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum
  14. uirtutisque ergo dedit et, sordentia fumo
  15. quae cernis nunc, frena (sed est argenteus ollis
  16. fulgor). nec cuiquam Marus est post talia dona
  17. non praelatus eques. uerum superauit honores
  18. omnis hasta meos. cui me libare Lyaei
  19. quod cernis latices, dignum cognoscere causam.
  20. Turbidus arentis lento pede sulcat harenas