Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Haec ait atque agmen Ticini flectit ad undas.
  2. caeruleas Ticinus aquas et stagna uadoso
  3. perspicuus seruat turbari nescia fundo
  4. ac nitidum uiridi lente trahit amne liquorem.
  5. uix credas labi: ripis tam mitis opacis
  6. argutos inter uolucrum certamine cantus
  7. somniferam ducit lucenti gurgite lympham.
  8. Iamque sub extremum noctis fugientibus umbris
  9. lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.
  10. explorare locos consul collisque propinqui
  11. ingenium, et campis quae sit natura, parabat.
  12. par studium Poeno similesque in pectore curae.
  13. ergo aderant rapidis equitum comitantibus alis.
  14. Verum ubi commoto docuerunt puluere nubes
  15. hostem ferre gradum, et propius propiusque sonoro
  16. quadrupedum cornu tellus gemit, ac simul acer
  17. uincentum lituos hinnitus saeuit equorum,
  18. Arma, uiri, rapite arma, uiri, dux instat uterque.
  19. ambobus uelox uirtus geminusque cupido
  20. laudis et ad pugnas Martemque insania concors.