Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. talia perpessi tandem inter saeua locorum
  2. optatos uenere lacus, ubi deinde per arma
  3. sumeret amissi numerosa piacula uisus.
  4. Ecce autem patres aderant Carthagine missi.
  5. causa uiae non parua uiris, nec laeta ferebant.
  6. mos fuit in populis, quos condidit aduena Dido,
  7. poscere caede deos ueniam ac flagrantibus aris
  8. (infandum dictu) paruos imponere natos.
  9. urna reducebat miserandos annua casus
  10. sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae.
  11. cui fato sortique deum de more petebat
  12. Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
  13. sed propior metus armati ductoris ab ira
  14. et magna ante oculos stabat redeuntis imago.
  15. asperat haec, foedata genas lacerataque crinis,
  16. atque urbem complet maesti clamoris Imilce,
  17. Edonis ut Pangaea super trieteride mota
  18. it iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum.
  19. ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres
  20. clamat: ‘Io coniunx, quocumque in cardine mundi