Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. pectora et infidas ad Martem uergere mentes,
  2. non ultra patiens Fabius rexisse dolorem
  3. concilium propere exposcit, patribusque uocatis,
  4. bellum se gestare sinu pacemque profatus,
  5. quid sedeat, legere ambiguis neu fallere dictis
  6. imperat ac, saeuo neutrum renuente senatu,
  7. ceu clausas acies gremioque effunderet arma,
  8. ‘Accipite infaustum Libyae euentuque priori
  9. par’ inquit bellum, et laxos effundit amictus.
  10. tum patrias repetit pugnandi nuntius arces.
  11. Atque ea dum profugae regnis agitantur Elissae,
  12. †accitis uelox populis, quis aegra lababat
  13. ambiguo sub Marte fides, praedaque grauatus
  14. ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti.
  15. Ecce autem clipeum saeuo fulgore micantem
  16. Oceani gentes ductori dona ferebant,
  17. Callaicae telluris opus, galeamque coruscis
  18. subnixam cristis, uibrant quae uertice coni
  19. albentis niueae tremulo nutamine pennae,
  20. ensem, unam ac multis fatalem milibus hastam;