Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent,
  2. testabor superos, et caelo nota relinquam
  3. quae postrema salus rerum patriaeque reposcit.
  4. nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
  5. haec serus uates Hannon canit. anxia rupi
  6. pectora ne castris innutriretur et armis
  7. exitiale caput; monui et, dum uita, monebo,
  8. ingenitum noscens uirus flatusque paternos,
  9. ut, qui stelligero speculatur sidera caelo,
  10. uenturam pelagi rabiem Caurique futura
  11. praedicit miseris haud uanus flamina nautis.
  12. consedit solio rerumque inuasit habenas:
  13. ergo armis foedus fasque omne abrumpitur armis,
  14. oppida quassantur, longeque in moenia nostra
  15. Aeneadum arrectae mentes, disiectaque pax est.
  16. exagitant manes iuuenem furiaeque paternae
  17. ac funesta sacra et conuersi foedere rupto
  18. in caput infidum superi Massylaque uates.
  19. an nunc ille noui caecus caligine regni
  20. externas arces quatit aut Tirynthia tecta?