Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. expediet tempus. nec enim sunt talia rerum
  2. non meditata mihi, et mentem Carthago fatigat.’
  3. hinc iuueni dona insignem uelamine picto
  4. dat chlamydem stratumque ostro, quem ceperat ipse
  5. deiecto uictor Magone animique probarat,
  6. cornipedem, tum, qua diuum libabat ad aras
  7. Hasdrubal, ex auro pateram galeamque comantem.
  8. exin firmato sociali foedere regis
  9. uertendas agitat iam nunc Carthaginis arces.
  10. Massylis regnator erat ditissimus oris
  11. nec nudus uirtute Syphax, quem iura petebant
  12. innumerae gentes extremaque litore Tethys.
  13. multa uiro terra ac sonipes et belua, terror
  14. bellorum, nec non Marti delecta iuuentus.
  15. nec foret, aut ebore aut solido qui uinceret auro
  16. Gaetulisue magis fucaret uellus aenis.
  17. has adiungere opes auidus reputansque laborem,
  18. si uertat rex ad Poenos, dare uela per altum
  19. imperat atque animo iam tum Africa bella capessit.
  20. uerum ubi peruentum, et portus tenuere carinae,