Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. uno condiderim tumulo.’ dum talia uersat,
  2. et thalamos claudit Nox atra deumque hominumque,
  3. tendit Amyclaei praeceps ad castra nepotis.
  4. is tum Lucanis cohibentem finibus arma
  5. Poenum uicini seruabat caespite ualli.
  6. hic iuuenem adgreditur Latiae telluris imago:
  7. ‘Clausorum decus atque erepto maxima Romae
  8. spes Nero Marcello, rumpe atque expelle quietem.
  9. magnum aliquid tibi, si patriae uis credere fatis,
  10. audendum est, quod depulso quoque moenibus hoste
  11. uictores fecisse tremant. fulgentibus armis
  12. Poenus inundauit campos, qua Sena relictum
  13. Gallorum a populis seruat per saecula nomen.
  14. ni propere alipedes rapis ad certamina turmas,
  15. serus deletae post auxiliabere Romae.
  16. surge, age, fer gressus. patulos regione Metauri
  17. damnaui tumulis Poenorum atque ossibus agros.’
  18. His dictis abit atque abscedens uisa pauentem
  19. attrahere et fractis turmas propellere portis.
  20. rumpit flammato turbatus corde soporem