Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. per medias uolitare acies mediosque per ignis.
  2. haec patrem patruumque tuos, haec prodiga Paulum,
  3. haec Decios Stygias Erebi detrusit ad undas,
  4. dum cineri titulum memorandaque nomina bustis
  5. praetendit nec sensurae, quod gesserit, umbrae.
  6. at si me comitere, puer, non limite duro
  7. iam tibi decurrat concessi temporis aetas.
  8. haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos,
  9. non glaciem Arctoam, non experiere furentis
  10. ardorem Cancri nec mensas saepe cruento
  11. gramine compositas. aberunt sitis aspera et haustus
  12. sub galea puluis †partique minore† labores.
  13. sed current albusque dies horaeque serenae,
  14. et molli dabitur uictu sperare senectam.
  15. quantas ipse deus laetos generauit in usus
  16. res homini plenaque dedit bona gaudia dextra!
  17. atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,
  18. imperturbata placidus tenet otia mente.
  19. illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentos ad undas
  20. quae iunxi, generis uobis unde editus auctor.