Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela
  2. igneus efflatur sitientum spiritus ora.
  3. lumina ferre grauem uix sufficientia lucem
  4. unca nare iacent, saniesque immixta cruore
  5. expuitur, membrisque cutis tegit ossa peresis.
  6. heu dolor! insignis notis bellator in armis
  7. ignauo rapitur leto. iactantur in ignem
  8. dona superba uirum, multo Mauorte parata.
  9. succubuit medicina malis. cumulantur aceruo
  10. labentum et magno cineres sese aggere tollunt.
  11. passim etiam deserta iacent inhumataque late
  12. corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus.
  13. serpit pascendo crescens Acherusia pestis
  14. nec leuiore quatit Trinacria moenia luctu
  15. Poenorumque parem castris fert atra laborem.
  16. aequato par exitio et communis ubique
  17. ira deum atque eadem leti uersatur imago.
  18. Nulla tamen Latios fregit uis dura malorum,
  19. incolumi ductore, uiros, clademque rependit
  20. unum inter strages tutum caput. ut grauis ergo