Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. inde Syracosias castris circumdedit arces.
  2. sed ferri languebat amor. sedare monendo
  3. pectora caeca uirum atque iras euellere hauebat.
  4. nec (renuant si forte sibi et si mitia malle
  5. credant esse metum) laxis seruatur omissa
  6. obsidio claustris: quin contra intentior ipse
  7. inuigilat cautis, fronte imperterritus, armis
  8. et struit arcana necopina pericula cura.
  9. haud secus Eridani stagnis ripaue Caystri
  10. innatat albus olor pronoque immobile corpus
  11. dat fluuio et pedibus tacitas eremigat undas.
  12. Interea, dum incerta labat sententia clausis,
  13. exciti populi atque urbes socia arma ferebant:
  14. incumbens Messena freto minimumque reuulsa
  15. discreta Italia atque Osco memorabilis ortu:
  16. tum Catane, nimium ardenti uicina Typhoeo
  17. et generasse pios quondam celeberrima fratres,
  18. et cui non licitum fatis, Camarina, moueri:
  19. tum, quae nectareis uocat ad certamen Hymetton,
  20. audax Hybla, fauis, palmaque arbusta Selinus