Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. saeuos namque pati fastus iuuenemque cruento
  2. flagrantem luxu et miscentem turpia diris
  3. haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat,
  4. iurati obtruncant. nec iam modus ensibus: addunt
  5. femineam caedem atque insontum rapta sororum
  6. corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis
  7. libertas iactatque iugum: pars Punica castra,
  8. pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum
  9. defit quae neutro sociari foedere malit.
  10. Tali Trinacriae motu rebusque Sicanis
  11. exitio regis trepidis, sublimis honore
  12. (tertia nam Latios renouarat purpura fasces)
  13. Marcellus classem Zanclaeis appulit oris.
  14. atque ubi cuncta uiro caedesque exposta tyranni
  15. ambiguaeque hominum mentes, Carthaginis arma
  16. quos teneant et quanta locos, quod uulgus amicum
  17. duret Troiugenis, quantos Arethusa tumores
  18. concipiat perstetque suas non pandere portas,
  19. incumbit bello ac totam per proxima raptim
  20. armorum effundit flammato pectore pestem.