Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. armiger ad pastus rediens Iouis!), hostibus arcem
  2. uirgo, immane nefas, adamato prodidit auro
  3. Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.
  4. iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur
  5. delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus,
  6. armenti quondam custos immanis Hiberi,
  7. et morsu petit et polluto euiscerat ungue.
  8. nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestae
  9. polluit exuta sibi uirginitate sacerdos.
  10. sed satis haec uidisse, satis.’ Mox deinde: ‘Videnti
  11. nunc animas tibi, quae potant obliuia, paucas
  12. in fine enumerasse paro et remeare tenebris.
  13. hic Marius: nec multa dies iam restat ituro
  14. aetheriam in lucem. ueniet tibi origine parua
  15. in longum imperium consul. nec Sulla morari
  16. iussa potest aut amne diu potare soporo:
  17. lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.
  18. imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,
  19. quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam
  20. existet, Sullae qui se uelit esse secundum.