Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Dic, ait ‘hic quinam, uirgo? nam luce refulget
  2. praecipua frons sacra uiro, multaeque secuntur
  3. mirantes animae et laeto clamore frequentant.
  4. qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra,
  5. dixissem facile esse deum!’ Non falleris: inquit
  6. docta comes Triuiae ‘meruit deus esse uideri,
  7. et fuit in tanto non paruum pectore numen.
  8. carmine complexus terram, mare, sidera, manis
  9. et cantu Musas et Phoebum aequauit honore.
  10. atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terris
  11. prodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.’
  12. Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram,
  13. ‘Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem
  14. hic caneret uates, quanto maiora futuros
  15. facta eadem intrarent hoc’ inquit ‘teste nepotes!
  16. felix Aeacide, cui tali contigit ore
  17. gentibus ostendi, creuit tua carmine uirtus.’
  18. Sed, quae tanta adeo grassantum turba, requirens,
  19. heroum effigies maiorisque accipit umbras.
  20. inuicto stupet Aeacide, stupet Hectore magno