Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. agmina mole Charon, et sufficit improba puppis.’
  2. post haec ostendens iuuenem sic uirgo profatur:
  3. ‘Hic ille est, tellure uagus qui uictor in omni
  4. cursu signa tulit, cui peruia Bactra Dahaeque,
  5. qui Gangen bibit et Pellaeo ponte Niphaten
  6. astrinxit, cui stant sacro sua moenia Nilo.’
  7. incipit Aeneades: ‘Libyci certissima proles
  8. Hammonis, quando exuperat tua gloria cunctos
  9. indubitata duces similique cupidine rerum
  10. pectora nostra calent, quae te uia, fare, superbum
  11. ad decus et summas laudum perduxerit arces.’
  12. ille sub haec: ‘Turpis lenti sollertia Martis.
  13. audendo bella expedias. pigra extulit artis
  14. haud umquam sese uirtus. tu magna gerendi
  15. praecipita tempus: mors atra impendet agenti.’
  16. haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,
  17. diues apud superos, sed mors aequarat egenis.
  18. Atque hic Elysio tendentem limite cernens
  19. effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat
  20. purpurea effusos per colla nitentia crines,