Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. exercet Latio et perruptis molibus Alpis
  2. eluctatus adest: feruet gens Itala Marte
  3. barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.’
  4. post quae Poenus ait: ‘Decimum modo coeperat annum
  5. excessisse puer, nostro cum bella Latinis
  6. concepit iussu, licitum nec fallere diuos
  7. iuratos patri. quod si Laurentia uastat
  8. nunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,
  9. o pietas, o sancta fides, o uera propago!
  10. atque utinam amissum reparet decus!’ inde citato
  11. celsus abit gressu, maiorque recessit imago.
  12. Exin designat uates, qui iura sub armis
  13. poscenti dederint populo primique petitas
  14. miscuerint Italis Piraeo litore leges.
  15. laetatur spectatque uirum insatiabilis ora
  16. Scipio et appellet cunctos, ni magna sacerdos
  17. admoneat turbae innumerae: ‘Quot milia toto
  18. credis in orbe, puer, lustras dum singula uisu,
  19. descendisse Erebo? nullo non tempore abundans
  20. umbrarum huc agitur torrens, uectatque capaci