Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- nunc meritum saeua Brutum immortale securi
- nomen, nunc superos aequantem laude Camillum,
- nunc auro Curium non umquam cernit amicum.
- ora Sibylla docet uenientum et nomina pandit.
- hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portae
- reiecit uisus orbus, tulit ille ruentem
- Thybridis in ripas regem solusque reuulso
- pone ferox ponte exclusit redeuntia regna.
- ‘Si tibi dulce uirum, primo qui foedera bello
- Phoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus ille
- aequoreis uictor cum classe Lutatius armis.
- si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram,
- ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissa
- irarum seruat rabiem. si iungere cordi est
- conloquium, sine gustato det sanguine uocem.’
- atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,
- sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:
- ‘Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,
- aut haec Sicania pepigisti captus in ora?
- bella tuus toto natus contra omnia pacta