Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. successit bello. fusos quoque fama ferebat
  2. uictores acie atque exacta piacula caedis.’
  3. His laeti rediere duces loca amoena piorum,
  4. prosequiturque oculis puer adueneratus euntis.
  5. iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbra
  6. Paulus et epoto fundebat sanguine uerba:
  7. ‘Lux Italum, cuius spectaui Martia facta
  8. multum uno maiora uiro, descendere nocti
  9. atque habitanda semel subigit quis uisere regna?’
  10. cui contra talis effundit Scipio uoces:
  11. ‘Armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbem
  12. lamentata diu! quam paene ruentia tecum
  13. traxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras.
  14. tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis
  15. constituit laudemque tuo quaesiuit honore.’
  16. dumque audit lacrimans hostilia funera Paulus,
  17. ante oculos iam Flaminius, iam Gracchus et aegro
  18. absumptus Cannis stabat Seruilius ore.
  19. Appellare uiros erat ardor et addere uerba,
  20. sed raptabat amor priscos cognoscere manis.