Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla
  2. et dedit alternos ambobus noscere uultus,
  3. sic iuuenis prior: ‘O magni mihi numinis instar,
  4. cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,
  5. optassem Stygias uel leto intrare tenebras!
  6. quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,
  7. eripuit sine honore dies et funere carpsit?’
  8. excipit his mater: ‘Nullos, o nate, labores
  9. mors habuit nostra: aetherio dum pondere partum
  10. exsoluor, miti dextra Cyllenia proles
  11. imperio Iouis Elysias deduxit in oras
  12. attribuitque paris sedes, ubi magna moratur
  13. Alcidae genetrix, ubi sacro munere Leda.
  14. uerum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescas
  15. ulla nec in caelum dubites te attollere factis,
  16. quando aperire datur nobis, nunc denique disce.
  17. sola die caperem medio cum forte petitos
  18. ad requiem somnos, subitus mihi membra ligauit
  19. amplexus, non ille meo ueniente marito
  20. adsuetus facilisque mihi. tum luce corusca,