Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Odrysiae telluris equos): ‘contende tueri
  2. eductumque tene uagina interritus ensem.
  3. quaecumque ante animae tendent potare cruorem
  4. dissice, dum castae procedat imago Sibyllae.
  5. interea cerne, ut gressus inhumata citatos
  6. fert umbra et properat tecum coniungere dicta,
  7. cui datur ante atros absumpti corporis ignes
  8. sanguine non tacto solitas effundere uoces.’
  9. aspicit et subito turbatus Scipio uisu
  10. Quinam te, qui casus, ait ‘dux maxime, fessae
  11. eripuit patriae, cum talis horrida poscant
  12. bella uiros? nec enim dextra concesserit ulli
  13. Appius aut astu. decimum lux rettulit ortum,
  14. ut te, cum Capua remearem, uulnera uidi
  15. mulcentem, hoc uno maestum, quod adire nequires
  16. saucius ad muros et Martis honore careres.’
  17. Contra quae ductor: ‘Fesso mihi proxima tandem
  18. lux gratos Phaethontis equos auertit et atris
  19. aeternum demisit aquis. sed lenta meorum
  20. dum uanos ritus cura et sollemnia uulgi