Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,
  2. interea geminos terra crudelis Hibera
  3. Fortuna abstulerat permiscens tristia laetis
  4. Scipiadas, magnumque decus magnumque dolorem.
  5. forte Dicarchea iuuenis dum sedit in urbe
  6. Scipio post belli repetens extrema penatis,
  7. huc tristis lacrimas et funera acerba suorum
  8. fama tulit. duris quamquam non cedere suetus
  9. pulsato lacerat uiolenter pectore amictus.
  10. non comites tenuisse ualent, non ullus honorum
  11. militiaeue pudor. pietas irata sinistris
  12. caelicolis furit atque odit solacia luctus.
  13. iamque dies iterumque dies absumpta querelis:
  14. uersatur species ante ora oculosque parentum.
  15. ergo excire parat manis animasque suorum
  16. adloquioque uirum tantos mulcere dolores.
  17. hortatur uicina palus, ubi signat Auerni
  18. squalentem introitum stagnans Acherusius umor.
  19. noscere uenturos agitat mens protinus annos.
  20. Sic ad Cymaeam, quae tum sub nomine Phoebi