Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. indulget subito motis ad pectora palmis,
  2. nescius heu planctu duxit moderante uolatus.
  3. hic pro nubiuago gratus pia templa meatu
  4. instituit Phoebi atque audacis exuit alas.’
  5. Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertis
  6. atque actos sine Marte dies ac stare pudebat.
  7. ingemit aduersis respectansque inrita tecta
  8. urbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.
  9. hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
  10. officit audenti defensantumque labores.
  11. dumque tenet socios dura atque obsaepta uiarum
  12. rumpere nitentis lentus labor, ipse propinqua
  13. stagnorum terraeque simul miracula lustrat.
  14. Primores adsunt Capuae: docet ille, tepentes
  15. unde ferant nomen Baiae, comitemque dedisse
  16. Dulichiae puppis stagno sua nomina monstrat.
  17. ast hic Lucrino mansisse uocabula quondam
  18. Cocyti memorat medioque in gurgite ponti
  19. Herculeum commendat iter, qua discidit aequor
  20. Amphitryoniades armenti uictor Hiberi.