Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. damnatumque caput temerati foederis aris
  2. iungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?
  3. magnum atque in magnis positum populisque uirisque
  4. haud uersam ostentare fidem! nunc tempus inire
  5. proelia pro Rutulis, nunc signa aciemque mouere,
  6. dum trepidae res, et medicinam uulnera poscunt:
  7. is locus officio, cum cessant prospera, cumque
  8. dura ad opem Fortuna uocat. nam laeta fouere
  9. haud quaquam magni est animi decus. huc, age, adeste.
  10. noui dis animas similes et pectora magnis
  11. numquam angusta malis. capiunt, mihi credite, Cannas
  12. et Trasimenna uada et Pauli memorabile letum.
  13. hi sunt qui uestris infixum moenibus hostem
  14. deiecere manu et Capuam eripuere superbis
  15. Samnitum iussis. hi sunt qui iura dedere
  16. terrore expulso Sidicinaque bella remorunt.
  17. quos fugitis socios? quosue additis? ille ego sanguis
  18. Dardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit
  19. ab Ioue ducta Capys magno cognatus Iulo,
  20. ille ego semihomines inter Nasamonas et inter