Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. si uero exprobrare sinant, sibi tristius illum
  2. inluxisse diem, quo castris uiderit ire
  3. Varronem, quam quo uideat remeare sine armis.
  4. his dictis sedere minae, et conuersa repente
  5. pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
  6. consulibus reputant caesis erepta duobus.
  7. ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
  8. gratantum, magnaque actum se credere mente
  9. testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis
  10. Laomedontiadum non desperauerit urbi.
  11. Nec minus infelix culpae grandique pudore
  12. turbatus, consul titubantem ad moenia gressum
  13. portabat lacrimans: deiectum attollere uultum
  14. ac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.
  15. quod uero reduci tum se populusque patresque
  16. offerrent, non gratari, sed poscere natos
  17. quisque suos fratresque simul miseraeque parentes
  18. ire uidebantur laceranda ad consulis ora.
  19. sic igitur muto lictore inuectus in urbem
  20. damnatum superis aspernabatur honorem.