Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quae Libycos renuit frenos, sub regibus olim
  2. Roma fuit. sed enim, solium indignata Superbi
  3. ut sceptra exegit, confestim ingentia bella
  4. Clusina uenere domo. si Porsena fando
  5. auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra,
  6. ille ope Maeonia et populo succinctus Etrusco
  7. certabat pulsos per bella reponere reges.
  8. multa adeo nequiquam ausi, pressitque tyrannus
  9. Ianiculum incumbens urbi. mox pace probata
  10. compressere odia, et positum cum foedere bellum,
  11. obsidibusque obstricta fides. mansuescere corda
  12. nescia, pro superi! et nil non immite parata
  13. gens Italum pro laude pati: bis Cloelia senos
  14. nondum complerat primaeui corporis annos,
  15. una puellarum Laurentum et pignora pacis
  16. inter uirgineas regi tramissa cateruas.
  17. facta uirum sileo. rege haec et foedere et annis
  18. et fluuio spretis mirantem interrita Thybrim
  19. tranauit, frangens undam puerilibus ulnis.
  20. cui si mutasset sexum natura, reuerti