Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. et sceptris olim celebratum nomen Etruscis.
  2. per medios agitur, proiecto lucis amore
  3. Hannibalem lustrans, Paulus. sors una uidetur
  4. aspera, si occumbat ductore superstite Poeno.
  5. Quam metuens molem (neque enim certamine sumpto
  6. tempestas tanta et rabies impune fuisset)
  7. in faciem pauidi Iuno conuersa Metelli
  8. Quid uanos, inquit ‘Latio spes unica consul,
  9. incassumque moues fato renuente furores?
  10. si superest Paulus, restant Aeneia regna;
  11. sin secus, Ausoniam tecum trahis. ire tumentem
  12. tu contra iuuenem et caput hoc abscidere rebus
  13. turbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi
  14. (tam laetus bello est) ausit certare Tonanti.
  15. et iam conuersis (uidi nam flectere) habenis
  16. euasit Varro ac sese ad meliora reseruat.
  17. sit spatium fatis, et, dum datur, eripe leto
  18. hanc nostris maiorem animam: mox bella capesses.’
  19. Ad quae suspirans ductor: ‘Mortemne sub armis
  20. cur poscam, causa ista parum est, quod talia nostrae