Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. qua uulnus permittit, ecum atque hinc ocius urbis
  2. claudantur portae (ruet haec ad moenia pestis)
  3. dic, oro: rerum Fabio tradantur habenae.
  4. nostris pugnauit monitis furor. amplius acta
  5. quid superest uita, nisi caecae ostendere plebi
  6. Paulum scire mori? feror an consumptus in urbem
  7. uulneribus? quantine emptum uelit Hannibal, ut nos
  8. uertentis terga aspiciat? nec talia Paulo
  9. pectora, nec manis tam parua intramus imago.
  10. ille ego—sed uano quid enim te demoror aeger,
  11. Lentule, conquestu? perge atque hinc cuspide fessum
  12. erige quadrupedem propere.’ tum Lentulus urbem
  13. magna ferens mandata petit. nec Paulus inultum
  14. quod superest de luce sinit: ceu uulnere tigris
  15. letifero cedens tandem proiectaque corpus
  16. luctatur morti et languentem pandit hiatum
  17. in uanos morsus, nec sufficientibus irae
  18. ictibus extrema lambit uenabula lingua.
  19. iamque coruscanti telum propiusque ferenti
  20. gressum exultantem et securo caedis Iertae