Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Vrbe fuit media sacrum genetricis Elissae
  2. manibus et patria Tyriis formidine cultum,
  3. quod taxi circum et piceae squalentibus umbris
  4. abdiderant caelique arcebant lumine, templum.
  5. hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim
  6. exuerat regina loco. stant marmore maesto
  7. effigies, Belusque parens omnisque nepotum
  8. a Belo series, stat gloria gentis Agenor
  9. et qui longa dedit terris cognomina Phoenix.
  10. ipsa sedet tandem aeternum coniuncta Sychaeo.
  11. ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centum
  12. stant arae caelique deis Ereboque potenti.
  13. hic, crine effuso, atque Hennaeae numina diuae
  14. atque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos.
  15. immugit tellus rumpitque horrenda per umbras
  16. sibila; inaccensi flagrant altaribus ignes.
  17. tum magico uolitant cantu per inania manes
  18. exciti, uultusque in marmore sudat Elissae.
  19. Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur,
  20. ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.