Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. nunc sude, nunc iaculo, nunc saxis impiger instat
  2. aut hydro imbutas, bis noxia tela, sagittas
  3. contendit neruo atque insultat fraude pharetrae,
  4. Dacus ut armiferis Geticae telluris in oris
  5. spicula quae patrio gaudens acuisse ueneno
  6. fundit apud ripas inopina binominis Histri.
  7. Cura subit, collem turrita cingere fronte
  8. castelloque urbem circumuallare frequenti.
  9. heu priscis numen populis, at nomine solo
  10. in terris iam nota Fides! stat dura iuuentus
  11. ereptamque fugam et claudi uidet aggere muros,
  12. sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto
  13. seruata cecidisse fide. iamque acrius omnis
  14. intendunt uires: adductis stridula neruis
  15. Phocais effundit uastos balista molaris;
  16. atque eadem ingentis mutato pondere teli
  17. ferratam excutiens ornum media agmina rumpit.
  18. alternus resonat clangor. certamine tanto
  19. conseruere acies, ueluti circumdata uallo
  20. Roma foret, clamantque super: ‘Tot milia, gentes