Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Dicunt contra Avidius Quietus, Cornutus Tertullus: Quietus, iniquissimum esse querelas dolentium excludi, ideoque Arriae et Fanniae ius querendi non auferendum, nec interesse cuius ordinis quis sit, sed quam causam habeat;

Cornutus, datum se a consulibus tutorem Helvidi filiae petentibus matre eius et vitrico; nunc quoque non sustinere deserere officii sui partes, in quo tamen et suo dolori modum imponere et optimarum feminarum perferre modestissimum affectum; quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur.

Tum Satrius Rufus medio ambiguoque sermone 'Puto' inquit 'iniuriam factam Publicio Certo, si non absolvitur; nominatus est ab amicis Arriae et Fanniae, nominatus ab amicis suis. Nec debemus solliciti esse; idem enim nos, qui bene sentimus de homine, et iudicaturi sumus. Si innocens est, sicut et spero et malo et, donec aliquid probetur, credo, poteritis absolvere.'

Haec illi quo quisque ordine citabantur. Venitur ad me. Consurgo, utor initio quod in libro est, respondeo singulis. Mirum qua intentione, quibus clamoribus omnia exceperint, qui modo reclamabant: tanta conversio vel negotii dignitatem vel proventum orationis vel actoris Constantiam subsecuta est.

Finio. Incipit respondere Veiento; nemo patitur; obturbatur obstrepitur, adeo quidem ut diceret: 'Rogo, patres conscripti, ne me cogatis implorare auxilium tribunorum.' Et statim Murena tribunus: 'Permitto tibi, vir clarissime Veiento, dicere.' Tunc quoque reclamatur.

Inter moras consul citatis nominibus et peracta discessione mittit senatum, ac paene adhuc stantem temptantemque dicere Veientonem reliquit. Multum ille de hac - ita vocabat - contumelia questus est Homerico versu: ὦ γέρον, ἦ μάλα δή σε νέοι τείρουσι μαχηταί.