Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Fuit alioqui fratribus illis quasi fato datum ut divites fierent, invitissimis a quibus facti sunt. Quin etiam Domitius Afer, qui illos in nomen assumpsit, reliquit testamentum ante decem et octo annos nuncupatum, adeoque postea improbatum sibi, ut patris eorum bona proscribenda curaverit.

Mira illius asperitas, mira felicitas horum: illius asperitas, qui numero civium excidit, quem socium etiam in liberis habuit; felicitas horum, quibus successit in locum patris, qui patrem abstulerat.

Sed haec quoque hereditas Afri, ut reliqua cum fratre quaesita, transmittenda erant filiae fratris, a quo Tullus ex asse heres institutus praelatusque filiae fuerat, ut conciliaretur. Quo laudabilius testamentum est, quod pietas fides pudor scripsit, in quo denique omnibus affinitatibus pro cuiusque officio gratia relata est, relata et uxori.

Accepit amoenissimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima ac tanto melius de viro merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit. Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.

Quippe omnibus membris extortus et fractus, tantas opes solis oculis obibat, ac ne in lectulo quidem nisi ab aliis movebatur; quin etiam - foedum miserandumque dictu - dentes lavandos fricandosque praebebat. Auditum frequenter ex ipso, cum quereretur de contumeliis debilitatis suae, digitos se servorum suorum cotidie lingere.

Vivebat tamen et vivere volebat, sustentante maxime uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantia verterat.

Habes omnes fabulas urbis; nam sunt omnes fabulae Tullus. Exspectatur auctio: fuit enim tam copiosus, ut amplissimos hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis et antiquissimis statuis; tantum illi pulcherrimorum operum in horreis quae neglegebat. Invicem tu, si quid istic epistula dignum, ne gravare.

Nam cum aures hominum novitate laetantur, tum ad rationem vitae exemplis erudimur. Vale.

Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam laetum quod his laetius, tam triste quod non per has minus triste. Itaque et infirmitate uxoris et meorum periculo, quorundam vero etiam morte turbatus, ad unicum doloris levamentum studia confugi, quae praestant ut adversa magis intellegam sed patientius feram.

Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo. Proinde si quando, nunc intende libro quem cum hac epistula accipies, quia vereor ne ipse ut tristis parum intenderim. Imperare enim dolori ut scriberem potui; ut vacuo animo laetoque, non potui. Porro ut ex studiis gaudium sic studia hilaritate proveniunt. Vale.