Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque. Possum autem iam tibi et nomen indicare et describere ipsum, postquam polliceris.

Est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus. Natus splendide abundat facultatibus, amat studia ut solent pauperes. Idem rectissimus iudex, fortissimus advocatus, amicus fidelissimus.

Accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis - nihil volo elatius de modestissimo viro dicere - parem. Vale.

Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tironi possis, sed ut perseveres esse tam fortis, rogo ne tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas. Quin immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes.