Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Quemadmodum congruit, ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt?

Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.

Interim abunde est si epistulae non sunt molestae; sunt autem et ideo breviores erunt. Vale.

Tantane perseverantia tu modo in Lucania, modo in Campania? 'Ipse enim' inquis 'Lucanus, uxor Campana.'

Iusta causa longioris absentiae, non perpetuae tamen. Quin ergo aliquando in urbem redis? ubi dignitas honor amicitiae tam superiores quam minores. Quousque regnabis? quousque vigilabis cum voles, dormies quamdiu voles? quousque calcei nusquam, toga feriata, liber totus dies?

Tempus est te revisere molestias nostras, vel ob hoc solum ne voluptates istae satietate languescant. Saluta paulisper, quo sit tibi iucundius salutari; terere in hac turba, ut te solitudo delectet.

Sed quid imprudens quem evocare conor retardo? Fortasse enim his ipsis admoneris, ut te magis ac magis otio involvas; quod ego non abrumpi sed intermitti volo.