Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Angit me Fanniae valetudo. Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.

Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur. Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est.

Insident febres, tussis increscit; summa macies summa defectio. Animus tantum et spiritus viget Helvidio marito, Thrasea patre dignissimus; reliqua labuntur, meque non metu tantum, verum etiam dolore conficiunt.

Doleo enim feminam maximam eripi oculis civitatis, nescio an aliquid simile visuris. Quae castitas illi, quae sanctitas, quanta gravitas quanta constantia! Bis maritum secuta in exsilium est, tertio ipsa propter maritum relegata.

Nam cum Senecio reus esset quod de vita Helvidi libros composuisset rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit: 'Rogavi'; an commentarios scripturo dedisset: 'Dedi'; an sciente matre: 'Nesciente'; postremo nullam vocem cedentem periculo emisit.