Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definition culpata reprehensaque est --- 308

Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae --- 316

Quod nullae fuerint rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit --- 322

Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibiis, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum 324

Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est --- 326

Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca

praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias quasdam praecidaneas appellavit --- 330

De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum --- 334

Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cuin odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit . . 336

Quid significet proprie religiosus ; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta. . 338

Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis . 344

Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit --- 346

Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae --- 352

Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt --- 352

Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est --- 354

Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint --- 356

De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata --- 358

De natura quarundam particularly quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum --- 362

De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. . 368

Quid M. Varro in Logislorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium --- 372

Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus --- 372